SigPhiSigPhi

De otio

ルキウス・アンナエウス・セネカ

言語:
ラテン語
状態:
完全な作品
著者性:
著者自身による
テキストの状態:
スキャンのノイズは検出されていません (全文に対する自動測定で、人の目では確認していません)
分量:
約 2,740 語 · 13 節
この作品を引用
  • APAルキウス・アンナエウス・セネカ. (n.d.). De otio. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/ja/works/seneca/de-otio
  • MLAルキウス・アンナエウス・セネカ. De otio. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/ja/works/seneca/de-otio.
  • Chicagoルキウス・アンナエウス・セネカ. De otio. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/ja/works/seneca/de-otio.

SigPhi が再現している版の参照です。SigPhi はそのデジタル再現であり、出版者ではありません。版の刊行年はメタデータにないため「n.d.」とし、訳者は記録がある場合のみ記します。

何についての本か

公共の生活から退く権利について。ストア派は国家に仕えるべきものとされていた。ここでセネカは、その務めを裏切らずにいつ、どのようにやめられるかを論じる。

背景と歴史

不完全な形で残っている——冒頭と末尾が失われている——、そしてこれは、セネカがネロの宮廷から退く準備をしている文章である。それを知ると読み方が変わる。 この項目はラテン語の原文である。目録には英訳も独立した作品として入っている。引用は原文によられたい。

これは編集上の背景であり、引用できる典拠ではありません。作品本文の一節とは異なり、これらの記述はコーパスで検証できません。

冒頭
1. Praeterea tria genera sunt uitae, inter quae quod sit optimum quaeri solet: unum uoluptati uacat, alterum contemplationi, tertium actioni. Primum deposita contentione depositoque odio quod inplacabile diuersa sequentibus indiximus, uideamus ut haec omnia ad idem sub alio atque alio titulo perueniant: nec ille qui uoluptatem probat sine contemplatione est, nec ille qui contemplationi inseruit sine uoluptate est, nec ille cuius uita actionibus destinata est sine contemplatione est. 2. 'Plurimum' inquis 'discriminis est utrum aliqua res propositum sit an propositi alterius accessio.' Sit sane grande discrimen, tamen alterum sine altero non est: nec ille sine actione contemplatur, nec hic sine contemplatione agit, nec ille tertius, de quo male existimare consensimus, uoluptatem inertem probat sed eam quam ratione efficit firmam sibi; ita et haec ipsa uoluptaria secta in actu est. 3. Quidni in actu sit, cum ipse dicat Epicurus aliquando se recessurum a uoluptate, dolorem etiam adpetiturum, si aut uoluptati imminebit paenitentia aut dolor minor pro grauiore sumetur? 4. Quo pertinet haec dicere? ut appareat contemplationem placere omnibus; alii petunt illam, nobis haec statio, non portus est. VIII. VIII. 1. Adice nunc [huc] quod e lege Chrysippi uiuere otioso licet: non dico ut otium patiatur, sed ut eligat. Negant nostri sapientem ad quamlibet rem publicam accessurum; quid autem interest quomodo sapiens ad otium ueniat, utrum quia res publica illi deest an quia ipse rei publicae, si omnibus defutura res publica est? Semper autem deerit fastidiose quaerentibus. 2. Interrogo ad quam rem publicam sapiens sit accessurus. Ad Atheniensium, in qua Socrates damnatur, Aristoteles ne damnetur fugit? in qua opprimit inuidia uirtutes? Negabis mihi accessurum ad hanc rem publicam sapientem.…

全文を読む →

← ルキウス・アンナエウス・セネカに戻る