De tranquillitate animi
- 言語:
- ラテン語
- 状態:
- 完全な作品
- 著者性:
- 著者自身による
- テキストの状態:
- 良好なテキスト
- 分量:
- 約 12,600 語 · 60 節
この作品を引用
- APAルキウス・アンナエウス・セネカ. (n.d.). De tranquillitate animi. SigPhi. https://sigphiai.com/ja/works/seneca/de-tranquillitate-animi
- MLAルキウス・アンナエウス・セネカ. "De tranquillitate animi." SigPhi, https://sigphiai.com/ja/works/seneca/de-tranquillitate-animi.
- Chicagoルキウス・アンナエウス・セネカ. De tranquillitate animi. SigPhi. https://sigphiai.com/ja/works/seneca/de-tranquillitate-animi.
何についての本か
ある友が、なぜだかわからないまま落ち着かないと書いてくる。セネカはその症状を診断し、処方する。完全な隠退でもなく、活動に身を焼くことでもなく、その分寸を見つけることだ。
背景と歴史
まだ名前を持っていなかったものを、古代で最もよく描いた文章である。生活は定まっているのに、うまくいっていない人の不安。セネカはそれを displicentia sui、自分自身への不満と呼んでいる。 この項目はラテン語の原文である。目録には英訳も独立した作品として入っている。引用は原文によられたい。
これは編集上の背景であり、引用できる典拠ではありません。作品本文の一節とは異なり、これらの記述はコーパスで検証できません。
1 Inquirenti mihi in me quaedam uitia apparebant, Seneca, in aperto posita, quae manu prehenderem, quaedam obscuriora et in recessu, quaedam non continua, sed ex interuallis redeuntia, quae uel molestissima dixerim, ut hostes uagos et ex occasionibus assilientes, per quos neutrum licet, nec tamquam in bello paratum esse nec tamquam in pace securum. 2 Illum tamen habitum in me maxime deprehendo (quare enim non uerum ut medico fatear?), nec bona fide liberatum me iis quae timebam et oderam, nec rursus obnoxium. In statu ut non pessimo, ita maxime querulo et moroso positus sum nec aegroto nec ualeo. 3 Non est quod dicas omnium uirtutum tenera esse principia, tempore illis duramentum et robur accedere. Non ignoro etiam quae in speciem laborant, dignitatem dico et eloquentiae famam et quicquid ad alienum suffragium uenit, mora conualescere: et quae ueras uires parant et quae ad placendum fuco quodam subornantur exspectant annos donec paulatim colorem diuturnitas ducat. Sed ego uereor ne consuetudo, quae rebus affert constantiam, hoc uitium mihi altius figat: tam malorum quam bonorum longa conuersatio amorem induit. 4 Haec animi inter utrumque dubii, nec ad recta fortiter nec ad praua uergentis, infirmitas qualis sit, non tam semel tibi possum quam per partes ostendere. Dicam quae accidant mihi; tu morbo nomen inuenies. 5 Tenet me summus amor parsimoniae, fateor: placet non in ambitionem cubile compositum, non ex arcula prolata uestis, non ponderibus ac mille tormentis splendere cogentibus expressa, sed domestica et uilis, nec seruata nec sumenda sollicite; 6 placet cibus quem nec parent familiae nec spectent, non ante multos imperatus dies nec multorum manibus ministratus, sed parabilis facilisque, nihil habens arcessiti pretiosiue, ubilibet non defuturus, nec patrimonio nec corpori grauis, non rediturus qua intrauerit; 7 placet minister incultus et rudis uernula, argentum graue rustici patris sine ullo nomine artificis, et mensa non uarietate macularum conspicua…
De tranquillitate animiは何についての作品ですか?De tranquillitate animiを簡潔に要約してくださいDe tranquillitate animiの重要な思想は何ですか?
← ルキウス・アンナエウス・セネカに戻る