* 1. Omne peccatum actio est, actio autem omnis voluntaria est tam honesta quam turpis: ergo voluntarium est omne peccatum. Tollite excusationem: nemo peceat invitus.
* 2. Educatio et disciplina mores faciunt, et ad id vivit unusquisqiie, quod didicit. Itaque bona consuetudo excutere debet, quod mala instruxit. Bene loquere, bene facias.
* 3. Nihil interest, quo animo facias, quod fecisse vitiosum est, quia facta cernuntur, animus vero non videtur.
* 4. Nulla (enim) laus est non facere, quod facere non possis.
* 5. Quid est homini inimicissimum? alter homo.
* 6. Libenter feras, quod necesse est: dolor patientia vincitur.
* 7. Specta, quod te numquam paeniteat.
* 8. Non quam multis placeas, sed qualibus stude.
* 9. In hoc (tamen) incumbe, ut libentius audias quam loquaris.
* 10. Multos vitam differentes mors incerta praevenit: (itaque) omnis dies velut ultimus iudicandus est.
* 11. Tristitiam, si potes, ne admiseris, si minus, ne ostenderis.
* 12. Amicos secreto admone, palam lauda.
* 13. Verba rebus, non personis aestimanda sunt.
* 14. Oratorem te puta, si tibi ante omnes, quod oportet, persuaseris.
* 15. Ut licentiosa mancipia animi imperio coerce linguam, ventrem, libidinem.
* 16. Quod tacitum velis esse, nemini dixeris. Si tibi ipsi non imperasti, quomodo ab aliis silentium speras?
* 17. Ridiculum est aliquem odio nocentis innocentiam suam perdere.
* 18. Monstro similis est avaritia senilis. Quid enim stultius est, quam via deficiente viaticum augere?
* 19. Omnes infantes terra nudos excipit: non te pudet sordidius vivere quam nasci?
* 20. Quid dulcius quam habere (amicum), cum quo audeas ut tecum omnia sic loqui?
* 21. Magnarum virium est neglegere laedentem.
* 22. Quid sis interest, non quid habearis.
* 23. Nondum felix es, si non te turba deriserit.
* 24. Si vis beatus esse, cogita hoc primum: Contemne contemni.
* 25. Priusquam promittas, deliberes, et cum promiseris facias.
* 26. Id agas, ut ne quis merito tuo te oderit. Etsi nullos inimicos tibi faciat iniu