Gal 2:10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. Gal 2:11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Gal 2:12 Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. Gal 2:13 Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. Gal 2:14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare? Gal 2:15 Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores. Gal 2:16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. Gal 2:17 Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit. Gal 2:18 Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico: prævaricatorem me constituo. Gal 2:19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci.
Gal 2:20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Gal 2:21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est. Gal 3:1 O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus? Gal 3:2 Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Gal 3:3 sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini? Gal 3:4 tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. Gal 3:5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei? Gal 3:6 Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam: Gal 3:7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. Gal 3:8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes. Gal 3:9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
Gal 3:10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. Gal 3:11 Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. Gal 3:12 Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis. Gal 3:13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: Gal 3:14 ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. Gal 3:15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. Gal 3:16 Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus. Gal 3:17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. Gal 3:18 Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.
Gal 3:19 Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. Gal 3:20 Mediator autem unius non est: Deus autem unus est. Gal 3:21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. Gal 3:22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Gal 3:23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. Gal 3:24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. Gal 3:25 At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo. Gal 3:26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. Gal 3:27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Gal 3:28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Gal 3:29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes. Gal 4:1 Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: Gal 4:2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre: Gal 4:3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. Gal 4:4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, Gal 4:5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Gal 4:6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. Gal 4:7 Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum. Gal 4:8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. Gal 4:9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? Gal 4:10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. Gal 4:11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. Gal 4:12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis. Gal 4:13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea Gal 4:14 non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
Gal 4:15 Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. Gal 4:16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? Gal 4:17 Æmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini. Gal 4:18 Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos. Gal 4:19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: Gal 4:20 vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis. Gal 4:21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis? Gal 4:22 Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. Gal 4:23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: Gal 4:24 quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar: Gal 4:25 Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. Gal 4:26 Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.
Gal 4:27 Scriptum est enim: Lætare, sterilis, quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum. Gal 4:28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Gal 4:29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc. Gal 4:30 Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. Gal 4:31 Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit. Gal 5:1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. Gal 5:2 Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Gal 5:3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. Gal 5:4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis. Gal 5:5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. Gal 5:6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. Gal 5:7 Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? Gal 5:8 persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos. Gal 5:9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.
Gal 5:10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. Gal 5:11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis. Gal 5:12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant. Gal 5:13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. Gal 5:14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Gal 5:15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini. Gal 5:16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Gal 5:17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. Gal 5:18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. Gal 5:19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, Gal 5:20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, Gal 5:21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Gal 5:22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, Gal 5:23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. Gal 5:24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Gal 5:25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus. Gal 5:26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. Gal 6:1 Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. Gal 6:2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Gal 6:3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Gal 6:4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. Gal 6:5 Unusquisque enim onus suum portabit. Gal 6:6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. Gal 6:7 Nolite errare: Deus non irridetur.
Gal 6:8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. Gal 6:9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. Gal 6:10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Gal 6:11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Gal 6:12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. Gal 6:13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. Gal 6:14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Gal 6:15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura. Gal 6:16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei. Gal 6:17 De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Gal 6:18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.
Eph 1:1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. Eph 1:2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Eph 1:3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, Eph 1:4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. Eph 1:5 Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ, Eph 1:6 in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. Eph 1:7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus, Eph 1:8 quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia: Eph 1:9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, Eph 1:10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso; Eph 1:11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ: Eph 1:12 ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo; Eph 1:13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, Eph 1:14 qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius. Eph 1:15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, Eph 1:16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: Eph 1:17 ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, Eph 1:18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis, Eph 1:19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, Eph 1:20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus: Eph 1:21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. Eph 1:22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, Eph 1:23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur. Eph 2:1 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, Eph 2:2 in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, Eph 2:3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: Eph 2:4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, Eph 2:5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), Eph 2:6 et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu: Eph 2:7 ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu. Eph 2:8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: Eph 2:9 non ex operibus, ut ne quis glorietur. Eph 2:10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. Eph 2:11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: Eph 2:12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Eph 2:13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Eph 2:14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, Eph 2:15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: Eph 2:16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. Eph 2:17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. Eph 2:18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. Eph 2:19 Ergo jam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, Eph 2:20 superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: Eph 2:21 in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, Eph 2:22 in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu. Eph 3:1 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, Eph 3:2 si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis: Eph 3:3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, Eph 3:4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi: Eph 3:5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, Eph 3:6 gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: Eph 3:7 cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus. Eph 3:8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, Eph 3:9 et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit: Eph 3:10 ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, Eph 3:11 secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro: Eph 3:12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. Eph 3:13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra.
Eph 3:14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, Eph 3:15 ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur, Eph 3:16 ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, Eph 3:17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati, Eph 3:18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: Eph 3:19 scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Eph 3:20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis: Eph 3:21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen. Eph 4:1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, Eph 4:2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, Eph 4:3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. Eph 4:4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. Eph 4:5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
Eph 4:6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. Eph 4:7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Eph 4:8 Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. Eph 4:9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ? Eph 4:10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia. Eph 4:11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, Eph 4:12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: Eph 4:13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi: Eph 4:14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. Eph 4:15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: Eph 4:16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate. Eph 4:17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, Eph 4:18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, Eph 4:19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam. Eph 4:20 Vos autem non ita didicistis Christum, Eph 4:21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu, Eph 4:22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Eph 4:23 Renovamini autem spiritu mentis vestræ, Eph 4:24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. Eph 4:25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. Eph 4:26 Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. Eph 4:27 Nolite locum dare diabolo: Eph 4:28 qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Eph 4:29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus. Eph 4:30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis. Eph 4:31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Eph 4:32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis. Eph 5:1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, Eph 5:2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Eph 5:3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: Eph 5:4 aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio. Eph 5:5 Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.
Eph 5:6 Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. Eph 5:7 Nolite ergo effici participes eorum. Eph 5:8 Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: Eph 5:9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: Eph 5:10 probantes quid sit beneplacitum Deo: Eph 5:11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. Eph 5:12 Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. Eph 5:13 Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. Eph 5:14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Eph 5:15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, Eph 5:16 sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Eph 5:17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. Eph 5:18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, Eph 5:19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, Eph 5:20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, Eph 5:21 subjecti invicem in timore Christi. Eph 5:22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino: Eph 5:23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus. Eph 5:24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. Eph 5:25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, Eph 5:26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, Eph 5:27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Eph 5:28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Eph 5:29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: Eph 5:30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. Eph 5:31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Eph 5:32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Eph 5:33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum. Eph 6:1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. Eph 6:2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione: Eph 6:3 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. Eph 6:4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini. Eph 6:5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: Eph 6:6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, Eph 6:7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: Eph 6:8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. Eph 6:9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum. Eph 6:10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Eph 6:11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: Eph 6:12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. Eph 6:13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. Eph 6:14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, Eph 6:15 et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, Eph 6:16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: Eph 6:17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), Eph 6:18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: Eph 6:19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: Eph 6:20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui. Eph 6:21 Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino: Eph 6:22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. Eph 6:23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
Eph 6:24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.
Phil 1:1 Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus. Phil 1:2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Phil 1:3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, Phil 1:4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, Phil 1:5 super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc. Phil 1:6 Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu: Phil 1:7 sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. Phil 1:8 Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. Phil 1:9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu: Phil 1:10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, Phil 1:11 repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei. Phil 1:12 Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii: Phil 1:13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus, Phil 1:14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
Phil 1:15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant: Phil 1:16 quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. Phil 1:17 Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. Phil 1:18 Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Phil 1:19 Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, Phil 1:20 secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Phil 1:21 Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. Phil 1:22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. Phil 1:23 Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius: Phil 1:24 permanere autem in carne, necessarium propter vos. Phil 1:25 Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei: Phil 1:26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. Phil 1:27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii: Phil 1:28 et in nullo terreamini ab adversariis: quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo: Phil 1:29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: Phil 1:30 idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me. Phil 2:1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: Phil 2:2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, Phil 2:3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, Phil 2:4 non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum. Phil 2:5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: Phil 2:6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo: Phil 2:7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Phil 2:8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Phil 2:9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: Phil 2:10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum, Phil 2:11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Phil 2:12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. Phil 2:13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. Phil 2:14 Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus: Phil 2:15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, Phil 2:16 verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. Phil 2:17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. Phil 2:18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.