Heb 1:14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis? Heb 2:1 Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus. Heb 2:2 Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem: Heb 2:3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, Heb 2:4 contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Heb 2:5 Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur. Heb 2:6 Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum? Heb 2:7 Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. Heb 2:8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.
Heb 2:9 Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. Heb 2:10 Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. Heb 2:11 Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: Heb 2:12 Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiæ laudabo te. Heb 2:13 Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. Heb 2:14 Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum: Heb 2:15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. Heb 2:16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. Heb 2:17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. Heb 2:18 In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.
Heb 3:1 Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum: Heb 3:2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. Heb 3:3 Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. Heb 3:4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est. Heb 3:5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant: Heb 3:6 Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. Heb 3:7 Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, Heb 3:8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, Heb 3:9 ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea Heb 3:10 quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, Heb 3:11 sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. Heb 3:12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: Heb 3:13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Heb 3:14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus. Heb 3:15 Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. Heb 3:16 Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen. Heb 3:17 Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? Heb 3:18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? Heb 3:19 Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem. Heb 4:1 Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. Heb 4:2 Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt. Heb 4:3 Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. Heb 4:4 Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.
Heb 4:5 Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam. Heb 4:6 Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem: Heb 4:7 iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Heb 4:8 Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die. Heb 4:9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. Heb 4:10 Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. Heb 4:11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. Heb 4:12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Heb 4:13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. Heb 4:14 Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.
Heb 4:15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Heb 4:16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Heb 5:1 Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis: Heb 5:2 qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: Heb 5:3 et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Heb 5:4 Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Heb 5:5 Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Heb 5:6 Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. Heb 5:7 Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Heb 5:8 Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam: Heb 5:9 et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ, Heb 5:10 appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech. Heb 5:11 De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. Heb 5:12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. Heb 5:13 Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ: parvulus enim est. Heb 5:14 Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. Heb 6:1 Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, Heb 6:2 baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni. Heb 6:3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. Heb 6:4 Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, Heb 6:5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi, Heb 6:6 et prolapsi sunt; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. Heb 6:7 Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo: Heb 6:8 proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem. Heb 6:9 Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur. Heb 6:10 Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. Heb 6:11 Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: Heb 6:12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones. Heb 6:13 Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, Heb 6:14 dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. Heb 6:15 Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Heb 6:16 Homines enim per majorem sui jurant: et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.
Heb 6:17 In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum: Heb 6:18 ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, Heb 6:19 quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, Heb 6:20 ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum. Heb 7:1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei: Heb 7:2 cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, Heb 7:3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. Heb 7:4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha. Heb 7:5 Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ.
Heb 7:6 Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. Heb 7:7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. Heb 7:8 Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. Heb 7:9 Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est: Heb 7:10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. Heb 7:11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? Heb 7:12 Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. Heb 7:13 In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit. Heb 7:14 Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. Heb 7:15 Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, Heb 7:16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.
Heb 7:17 Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. Heb 7:18 Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem: Heb 7:19 nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. Heb 7:20 Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt, Heb 7:21 hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum): Heb 7:22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. Heb 7:23 Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: Heb 7:24 hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. Heb 7:25 Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. Heb 7:26 Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus: Heb 7:27 qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.
Heb 7:28 Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum. Heb 8:1 Capitulum autem super ea quæ dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis, Heb 8:2 sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. Heb 8:3 Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat. Heb 8:4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera, Heb 8:5 qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. Heb 8:6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. Heb 8:7 Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. Heb 8:8 Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum, Heb 8:9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus. Heb 8:10 Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: Heb 8:11 et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum: Heb 8:12 quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor. Heb 8:13 Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est. Heb 9:1 Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare. Heb 9:2 Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. Heb 9:3 Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: Heb 9:4 aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, Heb 9:5 superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. Heb 9:6 His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: Heb 9:7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: Heb 9:8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum: Heb 9:9 quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, Heb 9:10 et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. Heb 9:11 Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis: Heb 9:12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. Heb 9:13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: Heb 9:14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? Heb 9:15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. Heb 9:16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. Heb 9:17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. Heb 9:18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. Heb 9:19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, Heb 9:20 dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Heb 9:21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. Heb 9:22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. Heb 9:23 Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.
Heb 9:24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: Heb 9:25 neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: Heb 9:26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. Heb 9:27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: Heb 9:28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem. Heb 10:1 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: Heb 10:2 alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: Heb 10:3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. Heb 10:4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Heb 10:5 Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: Heb 10:6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
Heb 10:7 Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Heb 10:8 Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, Heb 10:9 tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. Heb 10:10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. Heb 10:11 Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata: Heb 10:12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, Heb 10:13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Heb 10:14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. Heb 10:15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit: Heb 10:16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: Heb 10:17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. Heb 10:18 Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.
Heb 10:19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, Heb 10:20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, Heb 10:21 et sacerdotem magnum super domum Dei: Heb 10:22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, Heb 10:23 teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), Heb 10:24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum: Heb 10:25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. Heb 10:26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, Heb 10:27 terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. Heb 10:28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: Heb 10:29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? Heb 10:30 Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum.
Heb 10:31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Heb 10:32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: Heb 10:33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. Heb 10:34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Heb 10:35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. Heb 10:36 Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Heb 10:37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. Heb 10:38 Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. Heb 10:39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ. Heb 11:1 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Heb 11:2 In hac enim testimonium consecuti sunt senes. Heb 11:3 Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. Heb 11:4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
Heb 11:5 Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. Heb 11:6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Heb 11:7 Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus. Heb 11:8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret. Heb 11:9 Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. Heb 11:10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus. Heb 11:11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. Heb 11:12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.
Heb 11:13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Heb 11:14 Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. Heb 11:15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi: Heb 11:16 nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. Heb 11:17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: Heb 11:18 ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen: Heb 11:19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit. Heb 11:20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. Heb 11:21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus. Heb 11:22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit. Heb 11:23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. Heb 11:24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, Heb 11:25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, Heb 11:26 majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. Heb 11:27 Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. Heb 11:28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. Heb 11:29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt. Heb 11:30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. Heb 11:31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. Heb 11:32 Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis: Heb 11:33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, Heb 11:34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: Heb 11:35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. Heb 11:36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres: Heb 11:37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: Heb 11:38 quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ. Heb 11:39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, Heb 11:40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. Heb 12:1 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: Heb 12:2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. Heb 12:3 Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. Heb 12:4 Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes: Heb 12:5 et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris. Heb 12:6 Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit.
Heb 12:7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? Heb 12:8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. Heb 12:9 Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? Heb 12:10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. Heb 12:11 Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. Heb 12:12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, Heb 12:13 et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Heb 12:14 Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: Heb 12:15 contemplantes nequis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. Heb 12:16 Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua: Heb 12:17 scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. Heb 12:18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, Heb 12:19 et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. Heb 12:20 Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. Heb 12:21 Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus. Heb 12:22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, Heb 12:23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, Heb 12:24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. Heb 12:25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. Heb 12:26 Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum.
Heb 12:27 Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia. Heb 12:28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. Heb 12:29 Etenim Deus noster ignis consumens est. Heb 13:1 Caritas fraternitatis maneat in vobis, Heb 13:2 et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. Heb 13:3 Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. Heb 13:4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. Heb 13:5 Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: Heb 13:6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo. Heb 13:7 Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Heb 13:8 Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula. Heb 13:9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis. Heb 13:10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
Heb 13:11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Heb 13:12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Heb 13:13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Heb 13:14 Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Heb 13:15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. Heb 13:16 Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. Heb 13:17 Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. Heb 13:18 Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. Heb 13:19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. Heb 13:20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum, Heb 13:21 aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. Heb 13:22 Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. Heb 13:23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos. Heb 13:24 Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. Heb 13:25 Gratia cum omnibus vobis. Amen.
Jas 1:1 Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem. Jas 1:2 Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis: Jas 1:3 scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur. Jas 1:4 Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. Jas 1:5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. Jas 1:6 Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: Jas 1:7 non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. Jas 1:8 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Jas 1:9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua: Jas 1:10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit; Jas 1:11 exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. Jas 1:12 Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. Jas 1:13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. Jas 1:14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus. Jas 1:15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.