SigPhi · Cicero

Academica Priora

Page 3 of 4

Haec est una contentio quae adhuc permanserit. Nam illud, nulli rei adsensurum esse sapientem, nihil ad hanc controuersiam pertinebat. Licebat enim nihil percipere et tamen opinari, quod a Carneade dicitur probatum: equidem Clitomacho plus quam Philoni aut Metrodoro credens, hoc magis ab eo disputatum quam probatum puto. Sed id omittamus. Illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut, si ostendero nihil posse percipi, tu concedas numquam adsensurum esse.

---- XXV.

Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus quidem uera nuntiant? Quos tu, Luculle, communi loco defendis: quod ne id facere posses, idcirco heri non necessario loco contra sensus tam multa dixeram. Tu autem te negas infracto remo neque columbae collo commoueri. Primum cur? Nam et in remo sentio non esse id quod uideatur, et in columba pluris uideri colores nec esse plus uno. Deinde nihilne praeterea diximus? Manent illa omnia, iacet ista caussa: ueracis suos esse sensus dicit. Igitur semper auctorem habes, et eum qui magno suo periculo caussam agat! Eo enim rem demittit Epicurus, si unus sensus semel in uita mentitus sit, nulli umquam esse credendum.

Hoc est uerum esse, confidere suis testibus et in prauitate insistere! Itaque Timagoras Epicureus negat sibi umquam, cum oculum torsisset, duas ex lucerna flammulas esse uisas; opinionis enim esse mendacium, non oculorum. Quasi quaeratur quid sit, non quid uideatur. Sit hic quidem maiorum similis: tu uero, qui uisa sensibus alia uera dicas esse, alia falsa, qui ea distinguis? Desine, quaeso, communibus locis: domi nobis ista nascuntur. Si, inquis, deus te interroget: “sanis modo et integris sensibus, num amplius quid desideras?” quid respondeas? Vtinam quidem roget! Audiret quam nobiscum male ageret. Vt enim uera uideamus, quam longe uidemus? Ego Catuli Cumanum ex hoc loco cerno et e regione uideo, Pompeianum non cerno, neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest. O praeclarum prospectum! Puteolos uidemus: at familiarem nostrum C. Auianium, fortasse in porticu Neptuni ambulantem, non uidemus.

At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingenta stadia quod abesset uidebat: quaedam uolucres longius. Re onderem igitur auda er isti uestro deo me plane his oculis non esse contentum. Dicet me acrius uidere quam illos piscis fortasse qui neque uidentur a nobis et nunc quidem sub oculis sunt neque ipsi nos suspicere possunt. Ergo ut illis aqua, sic nobis aer crassus offunditur. At amplius non desideramus. Quid? Talpam num desiderare lumen putas? Neque tam quererer cum deo, quod parum onge quam quod falsum uiderem. Videsne nauem illam? Stare nobis uidetur, at eis, qui in naui sunt, moueri haec uilla. Quaere rationem cur ita uideatur; quam ut maxime inueneris, quod haud scio an non possis, non tu uerum testem habere, sed eum non sine caussa falsum testimonium dicere ostenderis.

---- XXVI.

---- XXVI.

Quid ego de naui? Vidi enim a te remum contemni. Maiora fortasse quaeris. Quid potest esse sole maius? Quem mathematici amplius duodeuiginti partibus confirmant maiorem esse quam terram. Quantulus nobis uidetur! Mihi quidem quasi pedalis. Epicurus autem posse putat etiam minorem esse eum quam uideatur, sed non multo: ne maiorem quidem multo putat esse uel tantum esse, quantus uideatur, ut oculi aut nihil mentiantur aut non multum. Vbi igitur illud est semel? Sed ab hoc credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus: qui ne nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur, ut celeritas eius quanta sit ne cogitari quidem possit, tamen nobis stare uideatur.

Sed, ut minuam controuersiam, uidete, quaeso, quam in paruo lis sit. Quattuor sunt capita, quae concludant nihil esse quod nosci percipi comprehendi possit, de quo haec tota quaestio est. E quibus primum est esse aliquod uisum falsum, secundum non posse id percipi, tertium, inter quae uisa nihil intersit, fieri non posse ut eorum alia percipi possint, alia non possint, quartum nullum esse uisum uerum a sensu profectum, cui non appositum sit uisum aliud, quod ab eo nihil intersit quodque percipi non possit. Horum quattuor capitum secundum et tertium omnes concedunt. Primum Epicurus non dat; uos, quibuscum res est, id quoque conceditis. Omnis pugna de quarto est.

Qui igitur P. Seruilium Geminum uidebat, si Quintum se uidere putabat, incidebat in eius modi uisum quod percipi non posset, quia nulla nota uerum distinguebatur a falso; qua distinctione sublata quam haberet in C. Cotta, qui bis cum Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi notam, quae falsa esse non posset? Negas atantam similitudinem in rerum natura esse. Pugnas omnino, sed cum aduersario facili. Ne sit sane: uideri certe potest; fallet igitur sensum, et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit. Sublato enim iudicio illo, quo oportet agnosci, etiam si ipse erit, quem uideris, qui tibi uidebitur, tamen non ea nota iudicabis, qua dicis oportere, ut non possit esse eiusdem modi falsa.

Quando igitur potest tibi P. Germinus Quintus uideri, quid habes explorati cur non possit tibi Cotta uideri qui non sit, quoniam aliquid uidetur esse, quod non est? Omnia dicis sui generis esse, nihil esse idem, quod sit aliud. Stoicum est istud quidem nec admodum credibile, nullum esse pilum omnibus rebus talem, qualis sit pilus alius, nullum granum. Haec refelli possunt, sed pugnare nolo. Ad id enim, quod agitur, nihil interest omnibusne partibus uisa res nihil differat an internosci non possit, etiam si differat. Sed, si hominum similitudo tanta esse non potest, ne signorum quidem? Dic mihi, Lysippus eodem aere, eadem temperatione, eodem caelo atque ceteris omnibus, centum Alexandros eiusdem modi facere non posset? Qua igitur notione discerneres?

Quid? si in eiusdem modi cera centum sigilla hoc anulo impressero, ecquae poterit in agnoscendo esse distinctio? An tibi erit quaerendus anularius aliqui, quoniam gallinarium inuenisti Deliacum illum, qui oua cognosceret?

---- XXVII.

Sed adhibes artem aduocatam etiam sensibus. Pictor uidet quae nos non uidemus et, simul inflauit tibicen, a perito carmen agnoscitur. Quid? Hoc nonne uidetur contra te ualere, si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedunt, nostri quidem generis admodum, nec uidere nec audire possimus? Iam illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura.

Cur non extimescam opinandi temeritatem? Etiamne hoc adfirmare potes, Luculle, esse aliquam uim, cum prudentia et consilio scilicet, quae finxerit uel, ut tuo uerbo utar, quae fabricata sit hominem? Qualis ista fabrica est? ubi adhibita? quando? cur? quo modo? Tractantur ista ingeniose; disputantur etiam eleganter; denique uideantur sane, ne adfirmentur modo. Sed de physicis mox et quidem ob eam caussam, ne tu, qui id me facturum paulo ante dixeris, uideare mentitus. Sed ut ad ea, quae clariora sunt, ueniam, res iam uniuersas profundam, de quibus uolumina impleta sunt non a nostris solum, sed etiam a Chrysippo, de quo queri solent Stoici, dum studiose omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem contraque omnem consuetudinem contraque rationem, ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab eo armatum esse Carneaden.

Ea sunt eius modi, quae a te diligentissime tractata sunt. Dormientium et uinulentorum et furiosorum uisa imbecilliora esse dicebas quam uigilantium siccorum sanorum. Quo modo? Quia, cum experrectus esset Ennius, non diceret se uidisse Homerum, sed uisum esse, Alcmaeo autem “sed mihi ne utiquam cor consentit...”. Similia de uinulentis. Quasi quisquam neget et qui experrectus sit, eum somnia reri et cuius furor consederit, putare non fuisse ea uera, quae essent sibi uisa in furore. Sed non id agitur: tum, cum uidebantur, quo modo uiderentur, id quaeritur. Nisi uero Ennium non putamus ita totum illud audiuisse “O pietas animi...”, si modo id somniauit, ut si uigilans audiret. Experrectus enim potuit illa uisa putare, ut erant, somnia: dormienti uero aeque ac uigilanti probabantur. Quid? Iliona somno illo “mater, te appello...” nonne ita credit filium locutum, ut experrecta etiam crederet? Vnde enim illa “age adsta: mane, audi: iterandum eadem istaec mihi”? Num uidetur minorem habere uisis quam uigilantes fidem?

---- XXVIII.

---- XXVIII.

Quid loquar de insanis? Qualis tandem fuit adfinis tuus, Catule, Tuditanus? Quisquam sanissimus tam certa putat quae uidet quam is putabat quae uidebantur? Quid ille, qui “uideo, uideo te. Viue, Vlixe, dum licet”? Nonne etiam bis exclamauit se uidere, cum omnino non uideret? Quid? Apud Euripiden Hercules, cum, ut Eurysthei filios, ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde mouebatur falsis, ut ueris moueretur? Quid? Ipse Alcmaeo tuus, qui negat “cor sibi cum oculis consentire”, nonne ibidem incitato furore “unde haec flamma oritur”? et illa deinceps “incedunt, incedunt: adsunt, adsunt, me expetunt”: Quid cum uirginis fidem implorat? “Fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam hanc uim, quae me excruciat! caerulea incinctae angui incedunt, circumstant cum ardentibus taedis”. Num dubitas quin sibi haec uidere uideatur? Itemque cetera: “intendit crinitus Apollo arcum auratum, luna innixus: Diana facem iacit a laeua”.

Qui magis haec crederet, si essent, quam credebat, quia uidebantur? Apparet enim iam “cor cum oculis consentire”. Omnia autem haec proferuntur, ut illud efficiatur, quo certius nihil potest esse, inter uisa uera et falsa ad animi adsensus nihil interesse. Vos autem nihil agitis, cum illa falsa uel furiosorum uel somniantium recordatione ipsorum refellitis. Non enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum, qui experrecti sint, aut eorum, qui furere destiterint, sed qualis uisio fuerit aut furentium aut somniantium tum cum mouebantur. Sed abeo a sensibus.

Quid est quod ratione percipi possit? Dialecticam inuentam esse dicitis, ueri et falsi quasi disceptatricem et iudicem. Cuius ueri et falsi, et in qua re? In geometriane quid sit uerum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris an in musicis? At ea non nouit. In philosophia igitur. Sol quantus sit quid ad illum? Quod sit summum bonum quid habet ut queat iudicare? Quid igitur iudicabit? Quae coniunctio, quae diiunctio uera sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem, quid repugnet. Si haec et horum similia iudicat, de se ipsa iudicat; plus autem pollicebatur. Nam haec quidem iudicare ad ceteras res, quae sunt in philosophia multae atque magnae, non est satis.

Sed quoniam tantum in ea arte ponitis, uidete ne contra uos tota nata sit, quae primo progressu festiue tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis uenit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod tu modo dicebas esse uitiosum interrogandi genus.

---- XXIX.

Quid ergo? Istius uiti num nostra culpa est? Rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus. Nec hoc in aceruo tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re minutatis interrogati, diues pauper, clarus obscurus sit, multa pauca, magna parua, longa breuia, lata angusta, quanto aut addito aut dempto certum respondeamus non habemus.

At uitiosi sunt soritae. Frangite igitur eos, si potestis, ne molesti sint; erunt enim, nisi cauetis. Cautum est, inquit; placet enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur, uerbi caussa, tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perueniat quescere, id est, quod ab his dicitur, @h(suxa/zein. Per me uel stertas licet, inquit Carneades, non modo quiescas. Sed quid proficit? Sequitur eim qui te ex somno excitet et eodem modo interroget. Quo in numero conticuisti, si ad eum numerum unum addidero, multane erunt? Progrediere rursus, quoad uidebitur. Quid plura? Hoc enim fateris, neque ultimum te paucorum neque primum multorum respondere posse; cuius generis error ita manat, ut non uideam quo non possit accedere.

Nihil me laedit, inquit: ego enim, ut agitator callidus, prius quam ad finem ueniam, equos sustinebo, eoque magis, si locus is, quo ferentur equi, praeceps erit. Sic me, inquit, ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo. Si habes quod liqueat neque respondes, superbe; si non habes, ne tu quidem percipis. Si, quia obscura, concedo; sed negas te usque ad obscura progredi; illustribus igitur rebus insistis. Si id tantum modo, uttaceas, nihil adsequeris. Quid enim ad illum qui te captare uolt, utrum tacentem irretiat te an loquentem? Sin autem usque ad nouem, uerbi gratia, sine dubitatione respondes pauca esse, in decimo insistis, etiam a certis et illustrioribus cohibes adsensum. Hoc idem me in obscuris facere non sinis. Nihil igitur te contra soritas ars ista adiuuat, quae nec augentis nec minuentis quid aut primum sit aut postremum docet.

Quid quod eadem illa ars, quasi Penelope telam retexens, tollit ad extremum superiora? Vtrum ea uestra an nostra culpa est? Nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur — id autem appellant @a)ci/wma, quod est quasi effatum — aut uerum esse aut falsum. Quid igitur? Haec uera an falsa sunt? Si te mentiri dicis idque uerum dicis, mentiris an uerum dicis? Haec scilicet inexplicabilia esse dicitis, quod est odiosius quam illa, quae nos non comprehensa et non percepta dicimus.

---- XXX.

---- XXX.

Sed hoc omitto, illud quaero; is ista explicari non possunt, nec eorum ullum iudicium inuenitur, ut respondere possitis uerane an falsa sint, ubi est illa definitio, “effatum esse id, quod aut uerum aut falsum sit”? Rebus sumptis adiungam ex his sequendas esse alias, alias improbandas, quae sint in genere contario.

Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas? “Si dicis nunc lucere et uerum dicis, lucet; dicis autem nunc lucere et uerum dicis: lucet igitur”. Probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis; itaque in docendo eum primum concludendi modum traditis. Aut quidquid igitur eodem modo concluditur probabitis aut ars ista nulla est. Vide ergo hanc conclusionem probaturusne sis: “si dicis te mentiri uerumque dicis, mentiris; dicis autem te mentiri uerumque dicis, mentiris igitur”. Qui potes hanc non probare, cum probaueris eiusdem generis superiorem? Haec Chrysippia sunt, ne ab ipso quidem disoluta. Quid enim faceret huic conclusioni? “Si lucet, lucet; lucet autem: lucet igitur”. Cederet scilicet. Ipsa enim ratio conexi, cum concesseris superius, cogit inferius concedere. Quid ergo haec ab illa conclusione differt? “Si mentiris, mentiris: mentiris autem: mentiris igitur”. Hoc negas te posse nec approbare nec improbare. Qui igitur magis illud? Si ars, si ratio, si uia, si uis denique conclusionis ualet, eadem est in utroque.

Sed hoc extremum eorum est: postulant ut excipiantur haec inexplicabilia. Tribunum aliquem censeo adeant: a me istam exceptionem numquam impetrabunt. Etenim cum ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et irridet, non impetrent ut uerum esse concedat quod ita effabimur, “aut uiuet cras Hermarchus aut non uiuet”, cum dialectici sic statuant, omne, quod ita diiunctum sit, quasi “aut etiam aut non”, non modo uerum esse, sed etiam necessarium, uide quam sit cautus is, quem isti tardum putant. Si enim, inquit, alterutrum concessero necessarium esse, necesse erit cras Hermarchum aut uiuere aut non uiuere; nulla autem est in natura rerum talis necessitas. Cum hoc igitur dialectici pugnent, id est, Antiochus et Stoici; totam enim euertit dialecticam. Nam si e contrariis diiunctio, contraria autem ea dico, cum alterum aiat, alterum neget, si talis diiunctio falsa potest esse, nulla uera est.

Mecum uero quid habent litium, qui ipsorum disciplinam sequor? Cum aliquid huius modi inciderat, sic ludere Carneades solebat: “si recte conclusi, teneo, sin uitiose, minam Diogenes mihi reddet”. Ab eo enim Stoico dialecticam didicerat; haec autem merces erat dialecticorum. Sequor igitur eas uias quas didici ab Antiocho, nec reperio quo modo iudicem “si lucet, lucet”, uerum esse ob eam caussam, quod ita didici, omne quod ipsum ex se conexum sit, uerum esse, non iudicem “si mentiris, mentiris” eodem modo esse conexum. Aut igitur hoc et illud aut, nisi hoc, ne illud quidem iudicabo.

---- ---- XXXI.

Sed, ut omnis istos aculeos et totum tortuosum genus disputandi relinquamus ostendamusque qui simus, iam explicata tota Carneadi sententia Antiochi ista corruent uniuersa. Nec uero quicquam ita dicam, ut quisquam id fingi suspicetur: a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade fuit, homo et acutus, ut Poenus, et ualde studiosus ac diligens; et quattuor eius libri sunt de sustinendis adsensionibus. Haec autem, quae iam dicam, sunt sumpta de primo.

Duo placet esse Carneadi genera uisorum, in uno hanc diuisionem: “alia uisa esse quae percipi possint, alia quae non possint”, in altero autem: “alia uisa esse probabilia; alia non probabilia”. Itaque, quae contra sensus contraque perspicuitatem dicantur, ea pertinere ad superiorem diuisionem; contra posteriorem nihil dici oportere; qua re ita placere: tale uisum nullum esse, ut perceptio consequeretur, ut autem probatio, multa. Etenim contra naturam esset probabile nihil esse, et sequitur omnis uitae ea, quam tu, Luculle, commemorabas, euersio. Itaque et sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud, non inesse in eis quicquam tale, quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit. Sic quidquid acciderit specie probabile, si nihil se offeret quod sit probabiitati illi contrarium, utetur eo sapiens ac sic omnis ratio uitae gubernabitur. Etenim is quoque, qui a uobis sapiens inducitur, multa sequitur probabilia non comprehensa neque percepta neque adsensa, sed similia ueri; quae nisi probet, omnis uita tollatur.

Quid enim? Conscendens nauem sapiens num comprehensum animo habet atque perceptum se ex sententia nauigaturum? Qui potest? Sed si iam ex hoc loco proficiscatur Puteolos stadia triginta, probo nauigio, bnono gubernatore, hac tranquillitate, probabile uideatur se illuc uenturum esse saluom. Huius modi igitur uisis consilia capiet et agendi et non agendi, faciliorque erit ut albam esse niuem probet, quam erat Anaxagoras, qui id non modo ita esse negabat, sed sibi, quia sciret aquam nigram esse, unde illa concreta esset, albam ipsam esse ne uideri quidem.

Et quaecumque res eum sic attinget, ut sit uisum illud probabile neque ulla re impeditum, mouebitur. Non enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus; habet corpus, habet animum, mouetur mente, mouetur sensibus, ut ei multa uera uideantur, neque tamen habere insignem illam et propriam percipiendi notam; eoque sapientem non adsentiri, quia possit eiusdem modi exsistere falsum aliquod, cuius modi hoc uerum. Neque nos contra sensus aliter dicimus ac Stoici, qui multa falsa esse dicunt, longeque aliter se habere ac sensibus uideantur.

---- XXXII.

---- XXXII.

Hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum uideatur, praesto est qui neget rem ullam percipi posse sensibus. Ita nobis tacentibus ex uno Epicuri capite, altero uestro perceptio et comprehensio tollitur. Quod est caput Epicuri? “Si ullum sensus uisum falsum est, nihil percipi potest”. Quod uestrum? “Sunt falsa sensus uisa”. Quid sequitur? Vt taceam, conclusio ipsa loquitur: “nihil posse percipi”. Non conceo, inquit, Epicuro. Certa igitur cum illo, qui a te totus diuersus est: noli mecum, qui hoc quidem certe, falsi esse aliquid in sensibus, tibi adsentior.

Quamquam nihil mihi tam mirum uidetur quam ista dici, ab Antiocho quidem maxime, cui erant ea, quae paulo ante dixi, notissima. Licet enim hoc quiuis arbitratu suo reprehendat, quod negemus rem ullam percipi posse, certe leuior reprehensio est: quod tamen dicimus esse quaedam probabilia, non uidetur hoc satis esse uobis. Ne sit: illa certe debemus effugere, quae a te uel maxime agitata sunt: “nihil igitur cernis? nihil audis? nihil tibi est perspicuom?” Explicaui paulo ante Clitomacho auctore quo modo ista Carneades diceret. Accipe quem ad modum eadem dicantur a Clitomacho in eo libro, quem ad C. Lucilium scripsit poetam, cum scripsisset isdem de rebus ad L. Censorinum, eum qui consul cum M. Manilio fuit. Scripsit igitur his fere uerbis — sunt enim mihi nota, proterea quod earum ipsarum rerum, de quibus agimus, prima institutio et quasi disciplina illo libro continetur — sed scriptum est ita: “Academicis placere esse rerum eius modi dissimilitudines, ut aliae probabiles uideantur, aliae contra: id autem non esse satis cur alia posse percipi dicas, alia non posse, propterea quod multa falsa probabilia sint, nihil autem falsi perceptum et cognitum possit esse”. Itaque ait uehementer errare eos, qui dicant ab Academia sensus eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum, non inesse in his propriam, quae nusquam alibi esset, ueri et certi notam.

Quae cum exposuisset, adiungit dupliciter dici adsensus sustinere sapientem: uno modo, cum hoc intellegatur, omnino eum rei nulli adsentiri: altero, cum se a respondendo, ut aut approbet quid aut improbet, sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat. Id cum ita sit, alterum placere, ut numquam adsentiatur, alterum tenere, ut sequens probabilitatem, ubicumque haec aut occurrat aut deficiat, aut “etiam” aut “non” respondere possit. Etenim cum placeat eum qui de omnibus rebus contineat se ab adsentiendo, moueri tamen et agere aliquid, relinqui eius modi uisa, quibus ad actionem excitemur: item ea quae interrogati in utramque partem respondere possimus, sequientes tantum modo, quod ita uisum sit, dum sine adsensu; neque tamen omnia eius modi uisa approbari, sed ea quae nulla reimpedirentur.

Haec si uobis non probamus, sint falsa sane, inuidiosa certe non sunt. Non enim lucem eripimus, sed ea quae uos percipi comprehendique, eadem nos, si modo probabilia sint, uideri dicimus.

---- XXXIII.

Sic igitur inducto et constituo probabili, et eo quidem expedito soluto libero, nulla re implicato, uides profecto, Luculle, iacere iam illud tuum perspicuitatis patrocinium. Isdem enim hic sapiens, de quo loquor, oculis quibus iste uester caelum terrammare intuebitur, isdem sensibus reliqua, quae sub quemque sensum cadunt, sentiet. Mare illud, quod nunc Fauonio nascente purpureum uidetur, idem Huic nostro uidebitur, nec tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum uidebatur, mane rauom, quodque nunc, qua a sole collucet, albescit et uibrat dissimileque est proximo et continenti, ut, etiam si possis rationem reddere cur id eueniat, tamen non possis id uerum esse, quod uidebatur oculis, defendere.

Vnde memoria, si nihil percipimus? Sic enim quaerebas. Quid? Meminisse uisa nisi comprehensa non possumus? Quid? Polyaenus, qui magnus mathematicus fuisse dicitur, is postea quam Epicuro adsentiens totam geometriam falsam esse credidit, num illa etiam, quae sciebat, oblitus est? Atqui, falsum quod est, id percipi non potest, ut uobismet ipsis placet. Si igitur memoria perceptarum comprehensarumque rerum est, omnia, quae quisque meminit, habet ea comprehensa atque percepta. Falsi autem comprehendi nihil potest, et omnia meminit Siron Epicuri dogmata; uera igitur illa sunt nunc omnia. Hoc per me licet: sed tibi aut concedendum est ita esse, quod minime uis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare esse ei locum, etiam si comprehensio perceptioque nulla sit.

Quid fiet artibus? Quibus? Eisne, quae ipsae fatentur coniectura se plus uti quam scientia, an eis, quae tantum id, quod uidetur, secuntur nec habent istam artem uestram, qua uera et falsa diiudicent?

Sed illa sunt lumina duo, quae maxime caussam istam continent. Primum enim negatis fieri posse ut quisquam nulli rei adsentiatur; et id quidem perspicuom esse. Cum Panaetius, princeps prope meo quidem iudicio Stoicorum, ea de re dubitare se dicat, quam omnes praeter eum Stoici certissimam putant, uera esse haruspicum responsa, auspicia oracula, somnia uaticinationes, seque ab adsensu sustineat, quod is potest facere uel de eis rebus, quas illi, a quibus ipse didicit, certas habuerint, cur id sapiens de reliquis rebus facere non possit? An est aliquid, quod positum uel improbare uel approbare possit, dubitare non possit? An tu in soritis poteris hoc, cum uoles: ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insistere, praesertim cum possit sine adsensione ipsam ueri similitudinem non impeditam sequi?

Alterum est, quod negatis actionem ullius rei posse in eo esse, qui nullam rem adsensu suo comprobet. Primum enim uideri oportet, in quo est etiam adsensus. Dicunt enim Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam appetitio consequatur, actionem sequi; tolli autem omnia, si uisa tollantur.

---- XXXIV.

---- XXXIV.

Hac de re utramque partem et dicta sunt et scripta multa, sed breui res potest tota confici. Ego enim etsi maximam actionem puto repugnare uisis, obsistere opinionibus, adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a Carneade quod, ut feram et immanem beluam, sic ex animis nostris adsensionem, id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius, qui probabilia sequitur, nulla re impediente?

Hoc, inquit, ipsum impediet, quod statuet ne id quidem quod probet posse percipi. Iam istuc te quoque impediet in nauigando, in conserendo, in uxore ducenda, in liberis procreandis plurimisque in rebus, in quibus nihil sequere praeter probabile.

Et tamen illud usitatum et saepe repudiatum refers, non ut Antipater, sed, ut ais, “pressius”. Nam Antipatrum reprehensum, quod diceret consentaneum esse ei qui adfirmaret nihil posse comprehendi, id ipsum saltem dicere posse comprehendi, quod ipsi Antiocho pingue uidebatur et sibi ipsum contrarium. Non enim potest conuenienter dici nihil comprehendi posse, si quicquam comprehendi posse dicatur. Illo modo potius putat urguendum fuisse Carneaden: cum sapientis nullum decretum esse possit nisi comprehensum perceptum cognitum, ut hoc ipsum quidem decretum, sapientis esse nihil posse percipi, fateretur esse perceptum. Proinde quasi nullum sapiens aliud decretum habeat et sine decretis uitam agere possit!

Sed ut illa habet probabilia non percepta, sic hoc ipsum, nihil posse percipi; nam si in hoc haberet cognitionis notam, eadem uteretur in ceteris. Quam quoniam non habet, utitur probabilibus; itaque non metuit ne confundere omnia uideatur et incerta reddere. Non enim quem ad modum, si quaesitum ex eo sit stellarum numerus par an impar sit, item, si de officio multisque aliis de rebus, in quibus uersatus exercitatusque sit, nescire se dicat. In incertis enim nihil probabile est, in quibus autem est, in eis non deerit sapienti nec quid faciat nec quid respondeat.

Ne illam quidem praetermisisti, Luculle, reprehensionem Antiochi — nec mirum, in primis enim est nobilis — qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbatum. Cum enim sumeretur unum, esse quaedam falsa uisa, alterum nihil ea differre a ueris, non attendere superius illud ea re a se esse concessum, quod uideretur esse quaedam in uisis differentia, eam tolli altero, quo neget uisa a falsis uera differre; nihil tam repugnare. Id ita esset, si nos uerum omnino tolleremus. Non facimus; nam tam uera quam falsa cernimus. Sed probandi species est; percipiendi signum nullum habemus.

---- XXXV.

---- XXXV.

Ac mihi uideor nimis etiam nunc agere ieiune. Cum sit enim campus in quo exsultare possit oratio, cur eam tantas in angustias et in Stoicorum dumeta compellimus? Si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui id percipi posse diceret, “quod impressum esset e uero”, neque adhiberet illam magnam accessionem, “quo modo imprimi non posset a falso”, cum simplici homine simpliciter aerem nec magno opere contenderem atque etiam si, cum ego nihil dicerem posse comprehendi, diceret ille sapientem interdum opinari, non repugnarem, praesertim ne Carneade quidem huic loco ualde repugnante: nunc quid facere possum?

Quaero enim quid sit quod comprehendi possit. respondet mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne Xenocrates quidem aut Polemo, sed qui minor est: “tale uerum quale falsum esse non possit”. Nihil eius modi inuenio. Itaque incognito nimirum adsentiar, id est, opinabor. Hoc mihi et Peripatetici et uetus Academia concedit: uos negatis, Antiochus in primis, qui me ualde mouet, uel quod amaui hominem, sicut ille me, uel quod ita iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae memoriae philosophorum. A quo primum quaero quo tandem modo sit eius Academiae, cuius esse se profiteatur? Vt omittam alia, haec duo, de quibus agitur, quis umquam dixit aut ueteris Academiae aut Peripateticorum, uel id solum percipi posse, quod esset uerum tale, quale falsum esse non posset, uel sapientem nihil opinari? Certe nemo. Horum neutrum ante Zenonem magno opere defensum est. ego tamen utrumque uerum puto, nec dico temporis caussa, sed ita plane probo.

---- XXXVI.

---- XXXVI.

Illud ferre non possum. Tu cum me incognito adsentiri uetes idque turpissumum esse dicas et plenissumum temeritatis, tantum tibi adroges, ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium euoluas, mores fingas, finis bonorum malorumque constituas, officia descirbas, quam uitam ingrediar definias, idemque etiam disputandi et intellegendi iudicium dicas te et artificium traditurum? Perficies ut ego ista innumerabilia complectens nusquam labar, nihil opiner? Quae tandem ea est disciplina, ad quam me deducas, si ab hac abstraxeris? Vereor ne subadroganter facias, si dixeris tuam; atqui ita dicas necesse est.

Neque uero tu solus, sed ad suam quisque rapiet. Age, restitero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem esse, qui claros uiros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicurios, tot meos familiaris, tam bonos, tam inter se amantis uiros, Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audiui, qui mecum uiuit tot annos, qui habitat apud me, quem et admiror et diligo, qui ista Antiochia contemit? Nostra, inquies, sola uera sunt. Certe sola, si uera; plura enim uera discrepantia esse non possunt. Vtrum igitur nos impudentes, qui labi nolumus, an illi adrogantes, qui sibi persuaserint scire se solos omnia? Non me quidem, inquit, sed sapientem dico scire. Optime: nempe ista scire, quae sunt in tua disciplina. Hoc primum quale est, a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente loquamur, de quo, ut saepe iam dixi, omnis haec quaestio est.

In tris igitur partis et a plerisque et a uobismet ipsis distributa sapientia est. Primum ergo, si placet, quae de natura rerum sint quaesita uideamus: at illud ante. Estne quisquam tanto inflatus errore, ut sibi se illa scire persuaserit? Non quaero rationes eas, quae ex coniectura pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi necesitatem. Geometrae prouideant, qui se profitentur non persuadere, sed cogere, et qui omnia uobis, quae describunt, probant. Non quaero ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt; punctum esse quod magnitudinem nullam habeat: extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino crassitudo sit: liniamentum sine ulla latitudine. Haec cum uera esse concessero, si adigam ius iurandum sapientem, nec prius quam Archimedes eo inspectante rationes omnis descripserit eas, quibus efficitur multis partibus solem maiorem esse quam terram, iuraturum putas? Si fecerit, solem ipsum, quem deum censet esse, contempserit.

Quod si geometricis rationibus non est crediturus, quae uim adferunt in docendo, uos ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat philosophorum, aut, si est crediturus, quorum postissimum? Omnia enim physicorum licet explicare; sed longum est: quaero tamen quem sequatur. Finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum esse, quam potissimum sententiam eliget aut discipliaam? Etsi quamcumque eliget, insipiens eliget. Sed sit ingenio diuino, quem unum e physicis potissimum probabit? Nec plus uno poterit. Non persequor quaestiones infinitas: tantum de principiis rerum, e quibus omnia constant, uideamus quem probet; est enim inter magnos homines summa dissensio.

---- XXXVII.

---- XXXVII.

Princeps Thales, unus e septem, cui sex reliquos concessisse primas ferunt, ex aqua dixit constare omnia. At hoc Anaximandro, populari et sodali suo, non persuasit; is enim infinitatem naturae dixit esse, e qua omnia gignerentur. Post eius auditor Anaximenes infinitum aera, sed ea quae ex eo orirentur, definita; gigni autem terram aquam ignem, tum ex his omnia. Anaxagoras materiam infinitam, sed ex ea particulas, similis inter se, minutas, eas primum confusas, postea in ordinem adductas a mente diuina. Xenophanes, paulo etiam antiquior, unum esse omnia neque id esse mutabile et id esse deum neque natum umquam et sempiternum, conglobata figura: Parmenides ignem, qui moueat terram, quae ab eo formetur: Leucippus plenum et inane: Democritus huic in hoc similis, uberior in ceteris: Empedocles haec peruolgata et nota quattuor: Heraclitus ignem: Melissus hoc, quod esset infinitum et immutabile, et fuisse semper et fore. Plato ex materia in se omnia recipiente mundum factum esse censet a deo sempiternum. Pythagorii ex numeris et mathematicorum initiis proficisci uolunt omnia. Ex his eliget uester sapiens unum aliquem, credo, quem sequatur: ceteri tot uiri et tanti repudiati ab eo condemnatique discedent.