Erant tamen quibus videretur illius aetatis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur et quia Latine non pessime loquebatur usu, credo, aliquo domestico. Nam litterarum admodum nihil sciebat; sed magni interest, quos quisque audiat quotidie domi, quibuscum loquatur a puero, quem ad modum patres, paedagogi, matres etiam loquantur. Legimus epistulas Corneliae, matris Gracchorum: apparet, filios non tam in gremio educatos quam in sermone matris. Auditus est nobis Laeliae saepe sermo: ergo illam patris elegantia tinctam vidimus, et filias ejus Mucias ambas, quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem. Ego vero, ac libenter quidem, inquit Brutus; et eo libentius, quod L. Crassi erat filia. Quid Crassum, inquam, illum censes, istius Liciniae filium, Crassi testamento qui fuit adoptatus? Summo iste quidem dicitur ingenio fuisse, inquit; et vero hic Scipio, collega meus, mihi sane bene et loqui videtur et dicere. Recte, inquam, judicas, Brute; et enim istius genus est ex ipsius sapientiae stirpe generatum. Nam et de duobus avis jam diximus, Scipione et Crasso, et de tribus proavis, Q. Metello, cujus quattuor filii, P. Scipione, qui ex dominatu Ti. Gracchi privatus in libertatem rem publicam vindicavit, Q. Scaevola augure, qui peritissimus juris idemque percomis est habitus.
Jam duorum abavorum quam est illustre nomen, P. Scipionis, qui bis consul fuit, qui est Corculum dictus, alterius omnium sapientissimi, C. Laelii? O generosam, inquit, stirpem et tanquam in unam arborem plura genera, sic in istam domum multorum insitam atque innatam sapientiam!
LIX.
Similiter igitur suspicor, ut conferamus parva magnis, Curionis, etsi pupillus relictus est, patrio fuisse instituto puro sermone assuefactam domum; et eo magis hoc judico, quod neminem ex his quidem, qui aliquo in numero fuerunt, cognovi in omni genere honestarum artium tam indoctum, tam rudem. Nullum ille poëtam noverat, nullum legerat oratorem, nullam memoriam antiquitatis collegerat; non publicum jus, non privatum et civile cognoverat. Quanquam hoc quidem fuit etiam in aliis et magnis quidem oratoribus, quos parum his instructos artibus vidimus, ut Sulpicium, ut Antonium. Sed ii tamen unum illud habebant dicendi opus elaboratum; idque cum constaret ex quinque notissimis partibus, nemo in aliqua parte earum omnino nihil poterat: in quacumque enim una plane clauderet, orator esse non posset. Sed tamen alius in alia excellebat magis. Reperiebat quid dici opus esset, et quo modo praeparari, et quo loco locari, memoriaque ea comprehendebat Antonius, excellebat autem actione; erantque ei quaedam ex his paria cum Crasso, quaedam etiam superiora; at Crassi magis nitebat oratio. Nec vero Sulpicio neque Cottae dicere possumus neque cuiquam bono oratori rem ullam ex illis quinque partibus plane atque omnino defuisse. Itaque in Curione hoc verissime judicari potest, nulla re una magis oratorem commendari quam verborum splendore et copia. Nam cum tardus in cogitando tum in struendo dissipatus fuit.
LX.
Reliqua duo sunt, agere et meminisse: in utroque cachinnos irridentium commovebat. Motus erat is, quem et C. Julius in perpetuum notavit, cum ex eo in utramque partem toto corpore vacillante quaesivit, quis loqueretur e lintre, et Cn. Sicinius, homo impurus, sed admodum ridiculus, neque aliud in eo oratoris simile quicquam. Is cum tribunus plebis Curionem et Octavium consules produxisset, Curioque multa dixisset sedente Cn. Octavio collega, qui devinctus erat fasciis et multis medicamentis propter dolorem artuum delibutus, ‘Nunquam’, inquit, ‘Octavi, collegae tuo gratiam referes: qui nisi se suo more jactavisset, hodie te istic muscae comedissent’. Memoria autem ita fuit nulla, ut aliquotiens tria cum proposuisset, aut quartum adderet, aut tertium quaereret: qui in judicio privato vel maximo, cum ego pro Titinia Cottae peroravissem, ille contra me pro Ser. Naevio diceret, subito totam causam oblitus est, idque veneficiis et cantionibus Titiniae factum esse dicebat.
Magna haec immemoris ingenii signa; sed nihil turpius quam quod etiam in scriptis oblivisceretur, quid paulo ante posuisset: ut in eo libro, ubi se exeuntem e senatu, et cum Pansa nostro et cum Curione filio colloquentem facit, omnisque ille sermo ductus est e percontatione filii, quid in senatu esset actum. In quo multis verbis cum inveheretur in Caesarem Curio, disputatioque esset inter eos, ut est consuetudo dialogorum, cum sermo esset institutus, senatu misso, quem senatum Caesar consul habuisset, reprehendit eas res, quas idem Caesar anno post et deinceps reliquis annis administravisset in Gallia.
LXI.
Tum Brutus admirans, Tantamne fuisse oblivionem, inquit, in scripto praesertim, ut ne legens quidem unquam senserit, quantum flagitii commisisset? Quid, autem, inquam, Brute, stultius quam, si ea vituperare volebat quae vituperavit, non eo tempore instituere sermonem, cum illarum rerum jam tempora praeterissent? Sed ita totus errat, ut in eodem sermone dicat, in senatum se Caesare consule non accedere, sed id dicat ipso consule exiens e senatu. Jam qui hac parte animi, quae custos est ceterarum ingenii partium, tam debilis esset, ut ne in scripto quidem meminisset, quid paulo ante posuisset, huic minime mirum est ex tempore dicenti solitam effluere mentem. Itaque cum ei nec officium deesset, et flagraret studio dicendi, perpaucae ad eum causae deferebantur. Orator autem vivis ejus aequalibus proximus optimis numerabatur propter verborum bonitatem, ut ante dixi, et expeditam ac profluentem quodam modo celeritatem. Itaque ejus orationes aspiciendas tamen censeo. Sunt illae quidem languidiores, verum tamen possunt augere et quasi alere id bonum, quod in illo mediocriter fuisse concedimus; quod habet tantam vim, ut solum sine aliis in Curione speciem oratoris alicujus effecerit. Sed ad instituta redeamus.
LXII.
In eodem igitur numero ejusdem aetatis C. Carbo fuit, illius eloquentissimi viri filius. Is non satis acutus orator, sed tamen orator numeratus est. Erat in verbis gravitas, et facile dicebat, et auctoritatem naturalem quandam habebat oratio. Acutior Q. Varius rebus inveniendis nec minus verbis expeditus; fortis vero actor et vemens et verbis nec inops nec abjectus, et, quem plane oratorem dicere auderes, Cn. Pomponius, lateribus pugnans, incitans animos, acer, acerbus, criminosus. Multum ab his aberat L. Fufius, tamen ex accusatione M’. Aquilii diligentiae fructum ceperat. Nam M. Drusum, tuum magnum avunculum, gravem oratorem ita duntaxat, cum de re publica diceret, L. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, juris quoque et publici et privati sane peritum, M. Lucullum, M. Octavium,, qui tantum auctoritate dicendoque valuit, ut legem Semproniam frumentariam populi frequentis suffragiis abrogaverit, Cn. Octavium, M. Catonem patrem, Q. etiam Catulum filium abducamus ex acie, id est ab judiciis, et in praesidiis rei publicae, cui facile satisfacere possint, collocemus. Eodem Q. Caepionem referrem, nisi nimis equestri ordini deditus a senatu dissedisset. Cn. Carbonem, M. Marium et ex eodem genere complures, minime dignos elegantis conventus auribus, aptissimos cognovi turbulentis contionibus. Quo in genere, ut in his perturbem aetatum ordinem, nuper L. Quinctius fuit; aptior etiam Palicanus auribus imperitorum.
Et quoniam hujus generis facta mentio est, seditiosorum omnium post Gracchos L. Appuleius Saturninus eloquentissimus visus est; magis specie tamen, et motu, atque ipso amictu capiebat homines quam aut dicendi copia, aut mediocritate prudentiae. Longe autem post natos homines improbissimus C. Servilius Glaucia, sed peracutus, et callidus, cum primisque ridiculus. Is ex summis et fortunae et vitae sordibus in praetura consul factus esset, si rationem ejus haberi licere judicatum esset; nam et plebem tenebat, et equestrem ordinem beneficio legis devinxerat. Is praetor eodem die, quo Saturninus tribunus plebis, Mario et Flacco consulibus, publice est interfectus: homo simillimus Atheniensis Hyperboli, cujus improbitatem veteres Atticorum comoediae notaverunt. Quos Sex. Titius consecutus, homo loquax sane et satis acutus, sed tam solutus et mollis in gestu, ut saltatio quaedam nasceretur, cui saltationi Titius nomen esset. Ita cavendum est ne quid in agendo dicendove facias, cujus imitatio rideatur.
LXIII.
Sed ad paulo superiorem aetatem revecti sumus; nunc ad eam, de qua aliquantum sumus locuti revertamur.
Conjunctus igitur Sulpicii aetati P. Antistius fuit, rabula sane probabilis, qui multos cum tacuisset annos, neque contemni solum, sed irrideri etiam solitus esset, in tribunatu primum contra C. Julii illam consulatus petitionem extraordinariam, veram causam agens, est probatus; et eo magis, quod eandem causam cum ageret ejus collega, ille ipse Sulpicius, hic plura et acutiora dicebat. Itaque post tribunatum primo multae ad eum causae, deinde omnes, maximae quaecunque erant, deferebantur. Rem videbat acute, componebat diligenter, memoria valebat; verbis non ille quidem ornatis utebatur, sed tamen non abiectis. Expedita autem erat et perfacile currens oratio; et erat ejus quidam tanquam habitus non inurbanus; actio paulum cum vitio vocis, tum etiam ineptiis claudicabat. Hic temporibus floruit eis, quibus inter profectionem reditumque L. Sullae sine jure fuit, et sine ulla dignitate res publica; hoc etiam magis probabatur, quod erat ab oratoribus quaedam in foro solitudo: Sulpicius occiderat, Cotta aberat, et Curio; vivebat e reliquis patronis ejus aetatis nemo praeter Carbonem et Pomponium, quorum utrumque facile superabat.
LXIV.
Inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna, doctus vir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis, sed neque laboris multi nec satis versatus in causis; interjectusque inter duas aetates Hortensii et Sulpicii nec majorem consequi poterat, et minori necesse erat cedere. Hujus omnis facultas ex historia ipsius perspici potest; quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen, quantum absit a summo, quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris illustratum. Nam Q. Hortensii admodum adolescentis ingenium, ut Phidiae signum, simul aspectum, et probatum est. Is, L. Crasso Q. Scaevola consulibus, primum in foro dixit, et apud hos ipsos quidem consules, et cum eorum qui affuerunt, tum ipsorum consulum, qui omnes intelligentia anteibant, judicio discessit probatus. Undeviginti annos natus erat eo tempore; est autem L. Paullo, C. Marcello consulibus mortuus: ex quo videmus, eum in patronorum numero annos quattuor et quadraginta fuisse. Hoc de oratore paulo post plura dicemus; hoc autem loco voluimus ejus aetatem in disparem oratorum aetatem includere. Quanquam id quidem omnibus usu venire necesse fuit, quibus paulo longior vita contigit, ut, et cum multo majoribus natu quam essent ipsi, et cum aliquanto minoribus compararentur; ut Accius iisdem aedilibus ait se et Pacuvium docuisse fabulam, cum ille octoginta, ipse triginta annos natus esset.
Sic Hortensius non cum suis aequalibus solum, sed et mea cum aetate et cum tua, Brute, et cum aliquanto superiore conjungitur: si quidem et Crasso vivo dicere solebat, et magis etiam vigebat Antonio etiam tum*, et Philippo, jam sene, pro Cn. Pompeii bonis dicente, in illa causa, adolescens cum esset, princeps fuit, et in eorum, quos in Sulpicii aetate posui, numerum facile pervenerat, et suos inter aequales, M. Pisonem, M. Crassum, Cn. Lentulum, P. Lentulum Suram longe praestitit, et me adolescentem nactus, octo annis minorem quam erat ipse, multos annos in studio ejusdem laudis exercuit, et tecum simul, sicut ego pro multis, sic ille pro Appio Claudio dixit paulo ante mortem.
LXV.
Vides igitur, ut ad te oratorem, Brute, pervenerimus, tam multis inter nostrum tuumque initium dicendi interpositis oratoribus; ex quibus, quoniam in hoc sermone nostro statui neminem, eorum qui viverent, nominare, ne vos curiosius eliceretis ex me, quid de quoque judicarem, eos qui jam sunt mortui nominabo. Tum Brutus, Non est, inquit, ista causa quam dicis, quam ob rem de eis, qui vivunt, nihil velis dicere. Quaenam igitur, inquam, est? Vereri te, inquit, arbitror, ne per nos hic sermo tuus emanet, et ii tibi succenseant, quos praeterieris. Quid? Vos, inquam, tacere non poteritis? Nos quidem, inquit, facillime; sed tamen te arbitror malle ipsum tacere, quam taciturnitatem nostram experiri. Tum ego, Vere tibi, inquam, Brute, dicam. Non me existimavi in hoc sermone usque ad hanc aetatem esse venturum; sed ita traxit ordo aetatum orationem, ut jam ad minores etiam pervenerim. Interpone igitur, inquit, si quos videtur; deinde redeamus ad te et ad Hortensium. Immo vero, inquam, ad Hortensium; de me alii dicent, si qui volent. Minime vero, inquit. Nam etsi me facile omni tuo sermone tenuisti, tamen is mihi longior videtur, quod propero audire de te; nec vero tam de virtutibus dicendi tuis, quae, cum omnibus, tum certe mihi notissimae sunt, quam quod gradus tuos et quasi processus dicendi studeo cognoscere.
Geretur, inquam, tibi mos, quoniam me non ingenii praedicatorem esse vis sed laboris mei. Verum interponam, ut placet, alios et a M. Crasso, qui fuit aequalis Hortensii, exordiar.
LXVI.
Is igitur mediocriter a doctrina instructus, angustius etiam a natura, labore et industria, et quod adhibebat ad obtinendas causas curam etiam et gratiam, in principibus patronis aliquot annos fuit. In hujus oratione sermo Latinus erat, verba non abjecta, res compositae diligenter, nullus flos tamen neque lumen ullum, animi magna, vocis parva contentio, omnia fere ut similiter, atque uno modo dicerentur. Nam hujus aequalis et inimicus C. Fimbria non ita diu jactare se potuit; qui omnia magna voce dicens, verborum sane bonorum cursu quodam incitato ita furebat tamen, ut mirarere tam alias res agere populum, ut esset insano inter disertos locus. Cn. autem Lentulus multo majorem opinionem dicendi actione faciebat, quam quanta in eo facultas erat; qui cum esset nec peracutus, quanquam et ex facie et ex vultu videbatur, nec abundans verbis, etsi fallebat in eo ipso, sic intervallis, exclamationibus, voce suavi et canora, admirando irridebat, calebat in agendo, ut ea, quae deerant, non desiderarentur. Ita tanquam Curio, copia nonnulla verborum, nullo alio bono, tenuit oratorum locum, sic Lentulus ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occultavit, in qua excellens fuit. Neque multo secus P. Lentulus; cujus et excogitandi et loquendi tarditatem tegebat formae dignitas, corporis motus plenus et artis et venustatis, vocis et suavitas et magnitudo. Sic in hoc nihil praeter actionem fuit, cetera etiam minora quam in superiore.
LXVII.
M. Piso, quidquid habuit, habuit ex disciplina, maximeque ex omnibus, qui ante fuerunt, Graecis doctrinis eruditus fuit. Habuit a natura genus quoddam acuminis, quod etiam arte limaverat, quod erat in reprehendendis verbis versutum et sollers, sed saepe stomachosum, nonnunquam frigidum, interdum etiam facetum. Is laborem forensem diutius non tulit, quod et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae devorandae nobis sunt, non ferebat, iracundiusque respuebat, sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio. Is cum satis floruisset adolescens, minor haberi est coeptus postea. Deinde ex virginum judicio magnam laudem est adeptus, et ex eo tempore, quasi revocatus in cursum, tenuit locum tam diu, quam ferre potuit laborem; postea quantum detraxit ex studio tantum amisit ex gloria. P. Murena mediocri ingenio, sed magno studio rerum veterum, litterarum et studiosus, et non imperitus, multae industriae et magni laboris fuit. C. Censorinus Graecis litteris satis doctus, quod proposuerat explicans expedite, non invenustus actor, sed iners et inimicus fori. L. Turius parvo ingenio, sed multo labore, quoquo modo poterat, saepe dicebat; itaque ei paucae centuriae ad consulatum defuerunt.
C. Macer auctoritate semper eguit, sed fuit patronus propemodum diligentissimus. Hujus si vita, si mores, si vultus denique non omnem commendationem ingenii everteret, majus nomen in patronis fuisset. Non erat abundans, non inops tamen, non valde nitens, non plane horrida oratio; vox, gestus, et omnis actio sine lepore; at in inveniendis componendisque rebus mira accuratio, ut non facile in ullo diligentiorem majoremque cognoverim, sed eam, ut citius veteratoriam quam oratoriam diceres. Hic etsi etiam in publicis causis probabatur, tamen in privatis illustriorem obtinebat locum.
LXVIII.
C. deinde Piso statarius et sermonis plenus orator, minime ille quidem tardus in excogitando, verum tamen vultu et simulatione multo etiam acutior, quam erat, videbatur. Nam ejus aequalem M’. Glabrionem, bene institutum avi Scaevolae diligentia, socors ipsius natura negligensque tardaverat. Etiam L. Torquatus elegans in dicendo, in existimando admodum prudens, toto genere perurbanus. Meus autem aequalis Cn. Pompeius, vir ad omnia summa natus, majorem dicendi gloriam habuisset, nisi eum majoris gloriae cupiditas ad bellicas laudes abstraxisset. Erat oratione satis amplus, rem prudenter videbat; actio vero ejus habebat et in voce magnum splendorem, et in motu summam dignitatem. Noster item aequalis D. Silanus, vitricus tuus, studii ille quidem habuit non multum, sed acuminis et orationis satis. Q. Pompeius, qui Bithynicus dictus est, biennio quam nos fortasse major, summo studio dicendi multaque doctrina, incredibili labore atque industria. Quod scire possum; fuit enim mecum et cum M. Pisone cum amicitia tum studiis exercitationibusque conjunctus. Hujus actio non satis commendabat orationem; in hac enim satis erat copiae, in illa autem leporis parum.
Erat ejus aequalis P. Autronius, voce peracuta atque magna, nec alia re ulla probabilis, et L. Octavius Reatinus, qui cum multas jam causas diceret, adolescens est mortuus,—is tamen ad dicendum veniebat magis audacter quam parate—; et C. Staienus, qui se ipse adoptaverat, et de Staieno Aelium fecerat, fervido quodam, et petulanti, et furioso genere dicendi; quod quia multis gratum erat et probabatur, ascendisset ad honores, nisi in facinore manifesto deprehensus poenas legibus et judicio dedisset.
LXIX.
Eodem tempore C., L. Caepasii fratres fuerunt, qui multa opera, ignoti homines et repentini, quaestores celeriter facti sunt oppidano quodam, et incondito genere dicendi. Addamus huc etiam, ne quem vocalem praeterisse videamur, C. Cosconium Calidianum, qui nullo acumine eam tamen verborum copiam, si quam habebat, praebebat populo cum multa concursatione magnoque clamore. Quod idem faciebat Q. Arrius, qui fuit M. Crassi quasi secundarum. Is omnibus exemplo debet esse, quantum in hac urbe polleat multorum obedire tempori, multorumque vel honori, vel periculo servire. His enim rebus infimo loco natus et honores, et pecuniam, et gratiam consecutus etiam in patronorum—sine doctrina, sine ingenio—aliquem numerum pervenerat. Sed ut pugiles inexercitati, etiam si pugnos et plagas, Olympiorum cupidi, ferre possunt, solem tamen saepe ferre non possunt, sic ille, cum omni jam fortuna prospere functus, labores etiam magnos excepisset, illius judicialis anni severitatem, quasi solem, non tulit.
Tum Atticus, Tu quidem de faece, inquit, hauris, idque jam dudum, sed tacebam; hoc vero non putabam, te usque ad Staienos et Autronios esse venturum. Non puto, inquam, existimare te ambitione me labi, quippe de mortuis; sed ordinem sequens in memoriam notam et aequalem necessario incurro. Volo autem hoc perspici, omnibus conquisitis, qui in multitudine dicere ausi sint, memoria quidem dignos perpaucos, verum qui omnino nomen habuerint non ita multos fuisse. Sed ad sermonem institutum revertamur.
LXX.
LXX.
T. Torquatus et doctus vir ex Rhodia disciplina Molonis et a natura ad dicendum satis solutus atque expeditus, cui si vita suppeditavisset, sublato ambitu, consul factus esset, plus facultatis habuit ad dicendum quam voluntatis. Itaque studio huic non satisfecit, officio vero nec in suorum necessariorum causis nec in sententia senatoria defuit. Etiam M. Pontidius, municeps noster multas privatas causas actitavit, celeriter sane verba volvens nec hebes in causis, vel dicam plus etiam quam non hebes, sed effervescens in dicendo stomacho saepe iracundiaque vehementius: ut non cum adversario solum, sed etiam, quod mirabile esset, cum judice ipso, cujus delinitor esse debet orator, jurgio saepe contenderet. M. Messalla, minor natu quam nos, nullo modo inops, sed non nimis ornatus genere verborum; prudens, acutus, minime incautus patronus, in causis cognoscendis componendisque diligens, magni laboris, multae operae multarumque causarum. Duo etiam Metelli, Celer et Nepos, non nihil in causis versati, nec sine ingenio nec indocti hoc erant populare dicendi genus assecuti. Cn. autem Lentulus Marcellinus nec unquam indisertus et in consulatu pereloquens visus est, non tardus sententiis, non inops verbis, voce canora, facetus satis. C. Memmius perfectus litteris, sed Graecis, fastidiosus sane Latinarum; argutus orator verbisque dulcis, sed fugiens non modo dicendi, verum etiam cogitandi laborem, tantum sibi de facultate detraxit, quantum imminuit industriae.
LXXI.
Hoc loco Brutus, Quam vellem, inquit, de his etiam oratoribus, qui hodie sunt, tibi dicere liberet; et, si de aliis minus, de duobus tamen, quos a te scio laudari solere, Caesare et Marcello, audirem non minus libenter, quam audivi de eis, qui fuerunt. Cur tandem? inquam, an exspectas, quid ego judicem de istis, qui tibi sunt aeque noti ac mihi? Mihi mehercule, inquit, Marcellus satis est notus, Caesar autem parum; illum enim saepe audivi; hic, cum ego judicare jam aliquid possem, abfuit. Quid igitur de illo judicas, inquam, quem saepe audivisti? Quid censes, inquit, nisi id, quod habiturus es similem tui? Ne ego, inquam, si ita est, velim tibi eum placere quam maxime. Atqui et ita est, inquit, et vehementer placet; nec vero sine causa. Nam et didicit et, omissis ceteris studiis unum id egit seseque quotidianis commentationibus acerrime exercuit.
Itaque et lectis utitur verbis et frequentibus sententiis, et splendore vocis, et dignitate motus fit speciosum et illustre quod dicit, omniaque sic suppetunt, ut ei nullam deesse virtutem oratoris putem; maximeque laudandus est, qui hoc tempore ipso, quod liceat in hoc communi nostro et quasi fatali malo, consoletur se cum conscientia optimae mentis tum etiam usurpatione et renovatione doctrinae. Vidi enim Mytilenis nuper virum atque, ut dixi, vidi plane virum. Itaque cum eum antea tui similem in dicendo viderim, tum vero nunc a doctissimo viro tibique, ut intellexi, amicissimo, Cratippo, instructum omni copia multo videbam similiorem. Hic ego, Etsi, inquam, de optimi viri nobisque amicissimi laudibus libenter audio, tamen incurro in memoriam communium miseriarum, quarum oblivionem quaerens hunc ipsum sermonem produxi longius. Sed de Caesare cupio audire, quid tandem Atticus judicet.
LXXII.
Et ille, Praeclare, inquit, tibi constas, ut de eis qui nunc sint nihil velis ipse dicere; et hercule si sic ageres, ut de eis egisti qui jam mortui sunt, neminem ut praetermitteres, ne tu in multos Autronios et Staienos incurreres. Qua re sive hanc turbam effugere voluisti, sive veritus es, ne quis se aut praeteritum, aut non satis laudatum queri posset, de Caesare tamen potuisti dicere, praesertim cum et tuum de illius ingenio notissimum judicium esset, nec illius de tuo obscurum. Sed tamen, Brute, inquit Atticus, de Caesare et ipse ita judico et de hoc hujus generis acerrimo existimatore saepissime audio, illum omnium fere oratorum Latine loqui elegantissime; nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed, quanquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et eis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus.
Qui etiam in maximis occupationibus ad te ipsum, inquit, in me intuens, de ratione Latine loquendi accuratissime scripserit primoque in libro dixerit, verborum delectum originem esse eloquentiae tribueritque, mi Brute, huic nostro, qui me de illo maluit quam se, dicere, laudem singularem—nam scripsit his verbis, cum hunc nomine esset affatus: “ac si, cogitata praeclare eloqui possent, nonnulli studio et usu elaboraverunt, hujus te paene principem copiae atque inventorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existimare debemus”—hunc facilem et quotidianum novisse sermonem, nunc pro relicto est habendum.
LXXIII.
Tum Brutus, Amice, hercule, inquit, et magnifice te laudatum puto, quem non solum principem atque inventorem copiae dixerit, quae erat magna laus, sed etiam bene meritum de populi Romani nomine et dignitate. Quo enim uno vincebamur a victa Graecia, id aut ereptum illis est, aut certe nobis cum illis communicatum. Hanc autem, inquit, gloriam testimoniumque Caesaris tuae quidem supplicationi non, sed triumphis multorum antepono. Et recte quidem, inquam, Brute; modo sit hoc Caesaris judicii, non benevolentiae testimonium. Plus enim certe attulit huic populo dignitatis, quisquis est ille, si modo est aliquis, qui non illustravit modo, sed etiam genuit in hac urbe dicendi copiam, quam illi, qui Ligurum castella expugnaverunt: ex quibus multi sunt, ut scitis, triumphi. Verum quidem si audire volumus, omissis illis divinis consiliis, quibus saepe constituta est imperatorum sapientia salus civitatis aut belli aut domi, multo magnus orator praestat minutis imperatoribus. At prodest plus imperator. Quis negat? sed tamen—non metuo ne mihi acclametis; est autem, quod sentias, dicendi liber locus—malim mihi L. Crassi unam pro M’. Curio dictionem quam castellanos triumphos duo. At plus interfuit reipublicae castellum capi Ligurum quam bene defendi causam M’. Curii.