SigPhi · Cicero

Pro Aulo Cluentio Habito

Page 4 of 6

arbitrarentur propter humilitatem hominis quam pertimescendam.

XLI Sed, ut illuc revertar, quo tempore Fidiculanius est absolutus tu, qui iudicia facta commemoras, quid tum esse existimas iudicatum? certe gratis iudicasse. At condemnarat, at causam totam non audierat, at in contionibus a L. Quinctio vehementer erat et saepe vexatus. Illa igitur omnia Quinctiana iniqua, falsa, turbulenta, popularia, seditiosa iudicia fuerunt. Esto: potuit esse innocens Falcula. Iam ergo aliqui Oppianicum gratis condemnavit; iam non eos Iunius subsortitus est qui pecunia accepta condemnarent; iam videtur aliqui ab initio non sedisse et tamen Oppianicum gratis condemnasse. Verum, si innocens Falcula, quaero quis sit nocens? si hic gratis condemnavit, quis accepit? Nego rem esse ullam in quemquam illorum obiectam quae Fidiculanio non obiecta sit, aliquid fuisse in Fidiculani causa quod idem non esset in ceterorum. Aut hoc iudicium reprehendas tu, cuius accusatio rebus iudicatis niti videbatur, necesse est, aut, si hoc verum esse concedis, Oppianicum gratis condemnatum esse fateare.

Quamquam satis magno argumento esse debet, quod ex tam multis iudicibus absoluto Falcula nemo reus factus est. Quid enim mihi damnatos ambitus colligitis, alia lege, certis criminibus, plurimis testibus? cum primum illi ipsi debuerint potius accusari de pecuniis repetundis quam ambitus; nam si in ambitus iudiciis hoc eis obfuit, cum alia lege causam dicerent, certe, si propria lege huius peccati adducti essent, multo plus obfuisset. Deinde si tanta vis fuit istius criminis, ut, qua quisque lege ex illis iudicibus reus factus esset, tamen hac plaga periret, cur in tanta multitudine accusatorum, tantis praemiis, ceteri rei facti non sunt? Hic profertur id quod iudicium appellari non oportet, P. Septimio Scaevolae litem eo nomine esse aestimatam. Cuius rei quae consuetudo sit, quoniam apud homines peritissimos dico, pluribus verbis docere non debeo; numquam enim ea diligentia quae solet adhiberi in ceteris iudiciis eadem reo damnato adhibita est. In litibus aestimandis fere iudices aut, quod sibi eum quem semel condemnarunt inimicum putant esse, si quae in eum lis capitis illata est, non admittunt, aut, quod se perfunctos iam esse arbitrantur, cum de reo iudicarunt, neglegentius attendunt cetera. Itaque et maiestatis absoluti sunt permulti, quibus damnatis de pecuniis repetundis lites maiestatis essent aestimatae, et hoc cotidie fieri videmus, ut reo damnato de pecuniis repetundis, ad quos pervenisse pecunias in litibus aestimandis statutum sit, eos idem iudices absolvant; quod cum fit, non iudicia rescinduntur, sed hoc statuitur, aestimationem litium non esse iudicium. Scaevola condemnatus est aliis criminibus, frequentissimis Apuliae testibus; omni contentione pugnatum est uti lis haec capitis aestimaretur. Quae res si rei iudicatae pondus habuisset, ille postea vel isdem vel aliis inimicis reus hac lege ipsa factus esset.

XLII Sequitur id quod illi iudicium appellant, maiores autem nostri numquam neque iudicium nominarunt neque proinde ut rem iudicatam observarunt, animadversionem atque auctoritatem censoriam. Qua de re ante quam dicere incipio, perpauca mihi de meo officio verba faciunda sunt, ut a me cum huiusce periculi tum ceterorum quoque officiorum et amicitiarum ratio conservata esse videatur. Nam mihi cum viris fortibus qui censores proxime fuerunt ambobus est amicitia, cum altero vero, sicuti plerique vestrum sciunt, magnus usus et summa utriusque officiis constituta necessitudo. Qua re quicquid de subscriptionibus eorum mihi dicendum erit, eo dicam animo ut omnem orationem meam non de illorum facto, sed de ratione censoria habitam existimari velim; a Lentulo autem, familiari meo, qui a me pro eximia sua virtute summisque honoribus quos a populo Romano adeptus est honoris causa nominatur, facile hoc, iudices, impetrabo, ut, quam ipse adhibere consuevit in amicorum periculis cum fidem et diligentiam tum vim animi libertatemque dicendi, ex hac mihi concedat ut tantum mihi sumam quantum sine huius periculo praeterire non possim. A me tamen, ut aequum est, omnia caute pedetemptimque dicentur, ut neque fides huius defensionis relicta neque cuiusquam aut dignitas laesa aut amicitia violata esse videatur.

Video igitur, iudices, animadvertisse censores in iudices quosdam illius consilii Iuniani, cum istam ipsam causam subscriberent. Hic illud primum commune proponam, numquam animadversionibus censoriis hanc civitatem ita contentam ut rebus iudicatis fuisse. Neque in re nota consumam tempus; exempli causa ponam unum illud, C. Getam, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus ex senatu eiectus esset, censorem esse ipsum postea factum, et cuius mores erant a censoribus reprehensi, hunc postea et populi Romani et eorum qui in ipsum animadverterant moribus praefuisse. Quod si illud iudicium putaretur, ut ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore ac dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad honorem aditus neque in curiam reditus esset. Nunc si quem Cn. Lentuli aut L. Gelli libertus furti condemnarit, is omnibus ornamentis amissis numquam ullam honestatis suae partem recuperabit; quos autem ipse L. Gellius et Cn. Lentulus, duo censores, clarissimi viri sapientissimique homines, furti et captarum pecuniarum nomine notaverunt, ii non modo in senatum redierunt, sed etiam illarum ipsarum rerum iudiciis absoluti sunt XLIII Neminem voluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam, sed ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter adversarios convenisset; quapropter in omnibus legibus quibus exceptum est de quibus causis aut magistratum capere non liceat aut iudicem legi aut alterum accusare, haec ignominiae causa praetermissa est; timoris enim causam, non vitae poenam in illa potestate esse voluerunt. Itaque non solum illud ostendam, quod iam videtis, populi Romani suffragiis saepenumero censorias subscriptiones esse sublatas, verum etiam iudiciis eorum qui iurati statuere maiore cum religione et diligentia debuerunt. Primum iudices, senatores equitesque Romani, in compluribus iam reis quos contra leges pecunias accepisse subscriptum est, suae potius religioni quam censorum opinioni paruerunt; deinde praetores urbani, qui iurati debent optimum quemque in lectos iudices referre, numquam sibi ad eam rem censoriam ignominiam impedimento esse oportere duxerunt; censores denique ipsi saepe numero superiorum censorum iudiciis, si ista iudicia appellari vultis, non steterunt. Atque etiam ipsi inter se censores sua iudicia tanti esse arbitrantur ut alter alterius iudicium non modo reprehendat, sed etiam rescindat; ut alter de senatu movere velit, alter retineat et ordine amplissimo dignum existimet; ut alter in aerarios referri aut tribu moveri iubeat, alter vetet. Qua re qui vobis in mentem venit haec appellare iudicia, quae a populo rescindi, ab iuratis iudicibus repudiari, a magistratibus neglegi, ab eis qui eandem potestatem adepti sunt commutari, inter collegas discrepare videatis?

XLIV Quae cum ita sint, videamus quid tandem censores de illo iudicio corrupto iudicasse dicantur. Ac primum illud statuamus, utrum quia censores subscripserint ita sit, an quia ita fuerit illi subscripserint. Si quia subscripserint, videte quid agatis, ne in unum quemque nostrum censoribus in posterum potestatem regiam permittatis, ne subscriptio censoria non minus calamitatis civibus quam illa acerbissima proscriptio posset adferre, ne censorium stilum, cuius mucronem multis remediis maiores nostri rettuderunt, aeque posthac atque illum dictatorium gaudium pertimescamus. Sin autem quod subscriptum est, quia verum est, idcirco grave debet esse, hoc quaeremus, verum sit an falsum. Removeantur auctoritates censoriae; tollatur id ex causa quod in causa non est; doce quam pecuniam Cluentius dederit, unde dederit, quem ad modum dederit; unum denique aliquod a Cluentio aliquando profectae pecuniae vestigium ostende. Vince deinde bonum virum fuisse Oppianicum, hominem integrum, nihil de illo umquam secus esse existimatum, nihil denique praeiudicatum. Tum auctoritatem censoriam amplexator, tum illorum 'iudicium' coniunctum cum re esse defendito. Dum vero eum fuisse Oppianicum constabit qui tabulas publicas municipii manu sua corrupisse iudicatus sit, qui testamentum interleverit, qui supposita persona falsum testamentum obsignandum curaverit, qui eum cuius nomine id obsignatum est interfecerit, qui avunculum filii sui in servitute ac vinculis necaverit, qui municipes suos proscribendos occidendosque curaverit, qui eius uxorem quem occiderat in matrimonium duxerit, qui pecuniam pro abortione dederit, qui socrum, qui uxores, qui uno tempore fratris uxorem speratosque liberos fratremque ipsum, qui denique suos liberos interfecerit, qui cum venenum privigno suo dare vellet, manifesto deprehensus sit, cuius ministris consciisque damnatis ipse adductus in iudicium pecuniam iudici dederit ad sententias iudicum corrumpendas – dum haec, inquam, de Oppianico constabunt, neque ullo argumento Cluentianeae pecuniae crimen tenebitur, quid est quod te ista censoria sive voluntas sive opinio fuit, adiuvare aut hunc innocentem opprimere posse videatur?

XLV Quid igitur censores secuti sunt? Ne ipsi quidem, ut gravissime dicam, quicquam aliud dicent praeter sermonem atque famam; nihil se testibus, nihil tabulis, nihil aliquo gravi argumento comperisse, nihil denique causa cognita statuisse dicent. Quod si ita fecissent, tamen id non ita fixum esse deberet ut convelli non liceret. Non utar exemplorum copia, quae summa est; non rem veterem, non hominem potentem aliquem aut gratiosum proferam. Nuper hominem tenuem, scribam aedilicium, D. Matrinium, cum defendissem apud M. Iunium Q. Publicium praetores et M. Plaetorium C. Flaminium aediles curules, persuasi ut scribam iurati legerent eum quem idem isti censores aerarium reliquissent; cum enim in homine nulla culpa inveniretur, quid ille meruisset, non quid de eo statutum esset, quaerendum esse duxerunt. Nam haec quidem quae de iudicio corrupto subscripserunt, quis est qui ab illis satis cognita et diligenter iudicata arbitretur? In M'. Aquilium et in Ti. Guttam video esse subscriptum. Quid est hoc? duos esse corruptos solos pecunia dicant? ceteri videlicet gratis condemnarunt. Non est igitur circumventus, non est oppressus pecunia, non, ut illae Quinctianae contiones habebantur, omnes qui Oppianicum condemnarunt in culpa sunt ac suspicione ponendi. Duos solos video auctoritate censorum adfines ei turpitudini iudicari: aut illud adferant, aliquid sese, quod de his duobus habuerint compertum, de ceteris comperisse.

XLVI Nam illud quidem minime probandum est, ad notationes auctoritatemque censoriam exemplum illos e consuetudine militari transtulisse. Statuerunt enim ita maiores nostri ut, si a multis esset flagitium rei militaris admissum, sortito in quosdam animadverteretur, ut metus videlicet ad omnes, poena ad paucos perveniret. Quod idem facere censores in delectu dignitatis et in iudicio civium et in animadversione vitiorum qui convenit? Nam miles qui locum non tenuit, qui hostium impetum vimque pertimuit, potest idem postea et miles esse melior et vir bonus et civis utilis. Qua re qui in bello propter hostium metum deliquerat, amplior ei mortis ut supplicii metus est a maioribus constitutus; ne autem nimium multi poenam capitis subirent, idcirco illa sortitio comparata est. Hoc tu idem facies censor in senatu legendo? Si erunt plures qui ob innocentem condemnandum pecuniam acceperint, tu non animadvertes in omnes, sed carpes ut velis, et paucos ex multis ad ignominiam sortiere? Habebit igitur te sciente et vidente curia senatorem, populus Romanus iudicem, res publica civem sine ignominia quemquam, qui ad perniciem innocentis fidem suam et religionem pecunia commutarit; et qui pretio adductus eripuerit patriam, fortunas, liberos civi innocenti, is censoriae severitatis nota non inuretur? Tu es praefectus moribus, tu magister veteris disciplinae ac severitatis, si aut retines quemquam sciens in senatu scelere tanto contaminatum, aut statuis qui in eadem culpa sit non eadem poena adfici convenire? Aut quam condicionem supplicii maiores in bello timiditati militis propositam esse voluerunt, eandem tu in pace constitues improbitati senatoris? Quod si hoc exemplum ex re militari ad animadversionem censoriam transferendum fuit, sortitione id ipsum factum esse oportuit; sin autem sortiri ad poenam et hominum delictum fortunae iudicio committere minime censorium est, certe in multorum peccato carpi paucos ad ignominiam [et turpitudinem] non oportet.

XLVII Verum omnes intellegimus in istis subscriptionibus ventum quendam popularem esse quaesitum. Iactata res erat in contione a tribuno seditioso; incognita causa probatum erat illud multitudini; nemini licitum est contra dicere; nemo denique ut defenderet contrariam partem laborabat. In invidiam porro magnam illa iudicia venerant: etenim paucis postea mensibus alia vehemens erat in iudiciis ex notatione tabellarum invidia versata. Praetermitti ab censoribus et neglegi macula iudiciorum posse non videbatur. Homines quos ceteris vitiis atque omni dedecore infames videbant, – et eo magis quod illo ipso tempore, illis censoribus, erant iudicia cum equestri ordine communicata, – ut viderentur per hominum idoneorum ignominiam sua auctoritate illa iudicia reprehendisse. Quod si hanc apud eosdem ipsos censores mihi aut alii causam agere licuisset, hominibus tali prudentia praeditis certe probavissem; res enim indicat nihil ipsos habuisse cogniti, nihil comperti; ex tota ista subscriptione rumorem quendam et plausum popularem esse quaesitum.

Nam in P. Popilium, qui Oppianicum condemnarat, subscripsit L. Gellius, quod is pecuniam accepisset, quo innocentem condemnaret. Iam id ipsum quantae divinationis est scire innocentem fuisse reum, quem fortasse numquam viderat, cum homines sapientissimi, iudices, ut nihil dicam de eis qui condemnarunt, causa cognita sibi dixerunt non liquere! Verum esto: condemnat Popilium Gellius, iudicat accepisse a Cluentio pecuniam. Negat hoc Lentulus. Nam Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem senatorium ludis et cetera ornamenta relinquit, et eum omni ignominia liberat; quod cum facit, iudicat eius sententia gratis esse Oppianicum condemnatum. Et eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro testimonio diligentissime laudat. Qua re si neque L. Gelli iudicio stetit Lentulus neque Lentuli existimatione contentus fuit Gellius, et si uterque censor censoris opinione standum non putavit, quid est quam ob rem quisquam nostrum censorias subscriptiones omnes fixas et in perpetuum ratas putet esse oportere?

XLVIII XLVIII At in ipsum Habitum animadverterunt. Nullam quidem ob turpitudinem, nullum ob totius vitae non dicam vitium, sed erratum; neque enim hoc homine sanctior neque probior neque in omnibus officiis retinendis diligentior esse quisquam potest. Neque illi aliter dicunt, sed eandem illam famam iudicii corrupti secuti sunt: neque ipsi secus existimant quam nos existimari volumus de huius pudore, integritate, virtute, sed putarunt praetermitti accusatorem non potuisse, cum animadversum esset in iudices. Qua de re [tota] si unum factum ex omni antiquitate protulero, plura non dicam. Non enim mihi exemplum summi et clarissimi viri, P. Africani, praetereundem videtur, qui cum esset censor et in equitum censu C. Licinius Sacerdos prodisset, clara voce, ut omnis contio audire posset, dixit se scire illum verbis conceptis peierasse: si qui contra vellet dicere, usurum esse eum suo testimonio: deinde cum nemo contra diceret, iussit equum traducere. Ita is, cuius arbitrio et populus Romanus et exterae gentes contentae esse consuerant, ipse sua scientia ad ignominiam alterius contentus non fuit. Quod si hoc Habito facere licuisset, facile illis ipsis iudicibus et falsae suspicioni et invidiae populariter excitatae restitisset.

Unam etiam est quod me maxime perturbat, cui loco respondere vix videor posse, quod elogium recitasti de testamento Cn. Egnati patris, hominis honestissimi videlicet et sapientissimi: idcirco se exheredasse filium quod is ob Oppianici condemnationem pecuniam accepisset. De cuius hominis levitate et inconstantia plura non dicam: hoc testamentum ipsum, quod recitas, eius modi est ut ille, cum eum filium exheredaret quem oderat, ei filio coheredes homines alienissimos adiungeret quem diligebat. Sed tu, Acci, consideres, censeo, diligenter, utrum censorum iudicium grave velis esse an Egnati. Si Egnati, leve est quod censores de ceteris subscripserunt; ipsum enim Cn. Egnatium, quem tu gravem esse vis, ex senatu eiecerunt: sin autem censorum, hunc Egnatium, quem pater censoria subscriptione exheredavit, censores in senatu, cum patrem eicerent, retinuerunt.

XLIX At enim senatus universus iudicavit illud corruptum esse iudicium. Quo modo? Suscepit causam. An potuit rem delatam eius modi repudiare? cum tribunus plebis populo concitato rem paene ad manus revocasset, cum vir optimus et homo innocentissimus pecunia circumventus esse diceretur, cum invidia flagraret ordo senatorius, potuit nihil decerni? potuit illa concitatio multitudinis sine summo periculo rei publicae repudiari? At quid est decretum? quam iuste! quam sapienter! quam diligenter! SE QUI SUNT QUORUM OPERA FACTUM SIT UT IUDICIUM PUBLICUM CORRUMPERETUR. Utrum videtur id senatus factum iudicare, an, si factum sit, moleste graviterque ferre? Si ipse A. Cluentius sententiam de iudiciis rogaretur, aliam non diceret atque ii dixerunt quorum sententiis Cluentium condemnatum esse dicitis. Sed quaero a vobis num istam legem ex isto senatus consulto L. Lucullus consul, homo sapientissimus, tulerit, num anno post M. Lucullus et C. Cassius, in quos tum consules designatos idem illud senatus decreverat? Non tulerunt; et quod tu Habiti pecunia factum esse arguis neque id ulla tenuissima suspicione confirmas, factum est primum illorum aequitate et sapientia consulum, ut id, quod senatus decreverat ad illud invidiae praesens incendium restinguendum, id postea ferendum ad populum non arbitrarentur: ipse deinde populus Romanus, qui L. Quincti fictis querimoniis antea concitatus rem illam et rogationem flagitarat, idem C. Iuni filii, pueri parvuli, lacrimis commotus, maximo clamore et concursu totam quaestionem illam et legem repudiavit. Ex quo intellegi potuit id quod saepe dictum est: ut mare, quod sua natura tranquillum sit, ventorum vi agitari atque turbari, sic populum Romanum sua sponte esse placatum, hominum seditiosorum vocibus ut violentissimis tempestatibus concitari.

L Est etiam reliqua permagna auctoritas, quam ego turpiter paene preterii; mea enim esse dicitur. Recitavit ex oratione nescio qua Accius, quam meam esse dicebat, cohortationem quandam iudicum ad honeste iudicandum et commemorationem cum aliorum iudiciorum quae probata non essent, tum illius ipsius iudicii Iuniani; proinde quasi ego non ab initio huius defensionis dixerim invidiosum illud iudicium fuisse, aut, cum de infamia iudiciorum disputarem, potuerim illud quod tam populare esset illo tempore praeterire. Ego vero, si quid eius modi dixi, neque cognitum commemoravi neque pro testimonio dixi, et illa oratio potius temporis mei quam iudicii et auctoritatis fuit. Cum enim accusarem, et mihi initio proposuissem ut animos et populi Romani et iudicum commoverem, cumque omnes offensiones iudiciorum non ex mea opinione sed ex hominum rumore proferrem, istam rem, quae tam populariter esset agitata, praeterire non potui. Sed errat vehementer si quis in orationibus nostris, quas in iudiciis habuimus, auctoritates nostras consignatas se habere arbitratur; omnes enim illae causarum ac temporum sunt, non hominum ipsorum aut patronorum. Nam si causae ipsae pro se loqui possent, nemo adhiberet oratorem: nunc adhibemur ut ea dicamus, non quae nostra auctoritate constituantur, sed quae ex re ipsa causaque ducantur. Hominem ingeniosum, M. Antonium, aiunt solitum esse dicere idcirco se nullam umquam orationem scripsisse ut, si quid aliquando non opus esset ab se esse dictum, posset negare dixisse; proinde quasi si quid a nobis dictum aut actum sit, id nisi litteris mandarimus, hominum memoria non comprehendatur LI Ego vero in isto genere libentius cum multorum tum hominis eloquentissimi et sapientissimi, L. Crassi, auctoritatem sequor, qui cum Cn. Plancum defenderet, accusante M. Bruto, homine in dicendo vehemente et callido, cum Brutus duobus recitatoribus constitutis ex duabus eius orationibus capita alterna inter se contraria recitanda curasset, quod in dissuasione rogationis eius quae contra coloniam Narbonensem ferebatur quantum potest de auctoritate senatus detrahit, in suasione legis Serviliae summis ornat senatum laudibus, et multa in equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta recitasset, quo animi illorum iudicum in Crassum incenderentur, aliquantum esse commotus dicitur. Itaque in respondendo primum euit utriusque rationem temporis, ut oratio ex re et ex causa habita videretur; deinde ut intellegere posset Brutus quem hominem et non solum qua eloquentia, verum etiam quo lepore et quibus facetiis praeditum lacessisset, tres ipse excitavit recitatores cum singulis libellis quos M. Brutus, pater illius accusatoris, de iure civili reliquit. Eorum initia cum recitarentur, – ea quae vobis nota esse arbitror: 'Forte evenit ut ruri in Privernati essemus ego et Brutus filius,' fundum Privernatem flagitabat; 'In Albano eramus ego et Brutus filius,' Albanum poscebat; 'In Tiburti forte cum adsedissemus ego et Brutus filius,' Tiburtem fundum requirebat; Brutum autem, hominem sapientem, quod filii nequitiam videret, quae praedia ei relinqueret testificari voluisse dicebat. Quod si potuisset honeste scribere se in balneis cum id aetatis filio fuisse, non praeterisset: eas se tamen ab eo balneas non ex libris patris, sed ex tabulis et ex censu quaerere. Crassus tum ita Brutum ultus est ut illum recitationis suae paeniteret; moleste enim fortasse tulerat se in eis orationibus reprehensum, quas de re publica habuisset, in quibus forsitan magis requiratur constantia. Ego autem illa recitata esse non moleste fero; neque enim ab illo tempore quod tum erat, neque ab ea causa quae tum agebatur aliena fuerunt; neque mihi quicquam oneris suscepi, cum ista dixi, quo minus honeste hanc causam et libere possem defendere. Quod si velim confiteri me causam A. Cluenti nunc cognosse, antea fuisse in illa populari opinione, quis tandem id possit reprehendere? praesertim, iudices, cum a vobis quoque ipsis hoc impetrari sit aequissimum, quod ego et ab initio petivi et nunc peto, ut, si quam huc graviorem de illo iudicio opinionem attulistis, hanc causa perspecta atque omni veritate cognita deponatis.

LII Nunc, quoniam ad omnia quae abs te dicta sunt, T. Acci, de Oppianici damnatione respondi, confiteare necesse est te opinionem multum fefellise, quod existimaris me causam A. Cluenti non facto eius, sed lege defensurum. Nam hoc persaepe dixisti tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio legis defendere. Itane est? Ab amicis imprudentes videlicet prodimur, et est nescio quis de eis quos amicos nostros arbitramur qui nostra consilia ad adversarios deferat. Quisnam hoc tibi renuntiavit? quis tam improbus fuit? Cui ego autem narravi? Nemo, ut opinor, in culpa est: et nimirum tibi istud lex ipsa renuntiavit. Sed num tibi ita defendisse videor ut tota in causa mentionem ullam fecerim legis? num secus hanc causam defendisse ac si lege Habitus teneretur? Certe, ut hominem confirmare oportet, nullus est locus a me purgandi istius invidiosi criminis praetermissus. Quid ergo est? quaeret fortasse quispiam: displicetne mihi legum praesidio capitis periculum propulsare? Mihi vero, iudices, non displicet, sed utor instituto meo. In hominis honesti prudentisque iudicio non solum meo consilio uti consuevi, sed multum etiam eius quem defendo et consilio et voluntati obtempero. Nam ut haec ad me causa delata est, qui leges eas ad quas adhibemur et in quibus versamur nosse deberem, dixi Habito statim eo capite QUI COISSET QUO QUIS CONDEMNARETUR illum esse liberum, teneri autem nostrum ordinem: atque ille me orare atque obsecrare coepit ne se lege defenderem. Cum ego quae mihi videbantur dicerem, traduxit me ad suam sententiam; adfirmabat enim lacrimans non se cupidiorem esse civitatis retinendae quam existimationis. Morem homini gessi, et tamen idcirco feci – neque enim id semper facere debemus – quod videbam per se ipsam causam sine lege copiosissime posse defendi. Videbam in hac defensione qua iam sum usus plus dignitatis, in illa qua me hic uti noluit minus laboris futurum: quod si nihil aliud esset actum nisi ut hanc causam obtineremus, lege recitata perorassem.

LIII