SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Page 18 of 31

ipa DE JURE PRAEDAE. CAP- XI.

Ibi etiam solita illi fortuna atfuit: nam cum exspectatis diu a rege literis tandem dimissus esset, biduo postquam abierat literae advenerunt, quibus ad aulam regis et haud dubie ad exitium vocabatur. Post tam insigne exemplum vix quidquam octolrl^^' ^^^ quod referri mereatur. Est tamen alterum et recentius et perfidiae non minoris, quod Warwicii sociis ad insulam Ana- bonem, binis gradibus ab aequatore remotam accidit: quo in loco haud ita multo ante Galli homines,' Missae sacrum acce- dentes, ad ipsas fere aras pars magna trucidati et reliqui capti fuerant. Hic igitur primum Batavos caduceatores, pacis insig- nia praeferentes, cum ad se venireconspicerentLusitani, eos, quos jure gentium sanctos csst oportuerat, telis pctivcre: cecidit unus. Mox octo alii Batavorum ex insidiis intercepti necatique sunt: pars vuhierata. Quin etiam postulato conccs- soque colloquio, Lusitani inter loquendum solemne foederis vexillum, quod sua a parte extulerant, subvertunt ct quasi fidei etiam vinculo soluto, improvidos et nihil tale suspicantes telis adoriuntur, nec sine noxa.

^rtfc, ir. Habemus igitur Lusitanos perfidos, sicarios, veneficos, proditores. Vidimus illa facinora, propter quae, etiamsi ad regem Hispaniae nihil pcrtinerent, bellum.in illos suscipi et posse et debere nemo mediocriter sanus negabit. Sed ne hoc quidem urgebo. Imo nisi manifestissimis narrationibus apertum fecero a Lusitanis gentem Batavam homincsque Batavos hostium loco habitos ^ belloque publico in Oriente infcstatos^ ctiam antcquam noxam ullam illis nocuissent ^ vim- quc armatam ab illis coeptam, caetera mihi ad causam pro- Anno 1590. dcssc uou cupio. Quac primac naves Hollandorum ad Indos cursum instituerunt, his mensis unius iter provectis quatuor Lusitanorum naves (caraccae scilicet) obviae apparuerunt, nec pariter, sedsegreges: quas ita singulas capi potuisse ea, quae postea acciderunt, argumento sunt. £t una tam prope accesserat, ut si libuisset, non dubie teneretur. Tale tamen nihil a Batavis tentatuni: imo cuncta humanitatis ofBcia cum DE JURE PRAEDAE. CAP. XI. I93 praestitissent, innoxii praetervehebantur. Et cum in Javam ventum esset jamque gravissima Lusitanorum scelera patuis- sent, ultione tamen iidem abstinuerunt, cum esset in proclivi navigium comprehendere, quo legatus Malaccensis, mercator jam tum Hollandici sanguinis, vehebatur. At Lusitani jam ante Jlasadaumae consiliis ita permixti erant, ut ad bellum Batavis inferendum et intercipiendas naves Javam inter et Panianasinsulas,pacti essent maritimas copias suas cum illius classe conjungere. Et mox ubi Batavorum aliqui Bantamo ad naves regredi conabantur, portum illi obsederant: qua super re monebat Sabander, in urbe securi ut essent, ad fidem praefecti pertinere: extra ne quid accideret, opus ipsis pro- videntia et virtute. Etiam Tomagonis insidiis, quas ante narravimus et Cidaeensi perfidiae Lusitani adfiierunt. Dilata Batavorum mansione Lusitani cum ipso Bantamensi praefecto ^inno 1597. belli conatus sociarunt, quorum pactiones jam retulimus. Ve- nit etiam, venit missa publico in Batavorum exitium conju- ratamanus, ducente Emmanuele, cujus frater Goam regebat. Bellicae naves excellenti magnitudine erant quatuor: longae, quas galeras dicimus, tres: fiistae paulo minus triginta. Has adversus HoUandos vires Lusitani paraverant: Hollandos re- quirebant, digressos indignabantur. Quin etiam (en quo il- lorum procedant odia) arma adversus Batavos suscepta in Bantamenses transferunt: hoc nomine, quod illos non prohibuissent recedere, aut postquam recesserant non secum pari- ter insequerentur. Videte nunc, cives, an illis parcendum sit, qui ab initio ita fiierunt animati, ut si fiicere non pos- sent, accipere se putarent injuriam: quique non modo Ba- tavos ipsos, sed omnes illos pro hostibus habent, qui Batavis non satis hostes videntur. Hic illorum animus, haec mens, haec consilia: eventus tantum contra cecidit. Victi sunt a Javanis, quo justius Batavis cederent. Sed ne sic quidem repressus furor et insana pugnandi libido. Nam cum Zelan- jtnno 1599 dorum auspiciis Houtmannus, ut diximus, Achinum Taprobanae * '^^^* '^' 13 194 D£ JURB PRAEDAB. CAP. XI.

venisset, ibi contra veteres offensas, Lusitanorum temporaria simulatione, velut integrata amicitiae jura. Sed hostilis ani- mus, postquam navalem turbam contra fas omne et fidem, Achinensium manibus discerpserat, ne tanta quidem strage satiatus est. Instabant feroces adhuc Lusitani, utque finem operi per alios praetentato imponerent, ipsi infestis navigiis, quorum longa erant ferme duodecim, expansis belli insigni- bus miserabiles navium nautarumque reliquias incurrunt.

^nno toj. vis tantum vi repulsa est. Sub idem tempus incidit prior Neckii profectio, quem episcopus ipse Malaccensis testatur in literis ad regem Hispaniarum missis, nihil Lusitanis, nihil homini cuiquam injuriae aut detrimenti intulisse. Hujus igitur jussu navis, Trajectum nomine, Ambonam, inde Moluccas adiit: ubivectores, gravissimis exerciti gentis inimicae inju- riis (Tidorim enim Lusitani Moluccarum unam tenent), mox et illud intelligunt, missos Malaccam et in Philippinas, qui auxilia concirent, ad Batavos undique proturbandos, prohi- bendosque in posterum aditus. Sed elusae discessu minae.

^tttto i6oi Cum vero relictus a Neckio Cornelius Hemskerckius duabus princtpio, cum navibus ad Ambonam moraretur, illi noctes diesque Batavorum scaphis et cymbis imminebant. £t post leves aliquamdiu conatus, caracoUas armaverant viginti duas et fustas tres. Sed ne sic quidem ausi oppugnationem, tene- brarum beneficio aut superatis latenter promontoriis fraudes et incendia struebant, quae providi ac pervigiles fecile vita- ^ttn^ eod. verunt. Paulo post accidit, ut ab Adriano Venio ad Come- Majo, lium Hemskerckium, Banda scilicet Ambonam, tres homines prava Indica trans mare mitterentur, quorum unus erat Jacobus, cognomine Watermannus, artificio chirurgus. Su- perveniunt Lusitani plures multo ac validiores, et adversus quos fuga tantum restaret. Duo alii dejectis in mare corpo- ribus enisi in adjacentem insulam pervenerunt, ibique in solitudine degentes et inter feras, mansuetiora tamen omnia, quam Lusitanos invenerunt. Tertius ille Jacobus nandi insciens DE JURE PRAEDAE. CAP. XI. I95 crudeles in manus incidit: occisum constat. Fama per omnem Indiam constans asserit, navibus quatuor longis, quae remis in diversum incitarentur, distractum displicatumque. Nec est cur minus hoc credatur, quam quod Gallis factum ante meminimus, qui aeneis machinis impositi, et teli vice ejecti sunt. Certe caput illius a corpore avulsum, et sublime super caracoUam ferculi more ostentatum plurimi videre. Classis ^nn» tod. interim prius memorata, quae Batavos Moluccis et Banda excluderet, paratu majore adomabatur. Atque etiam literae et nuntii mittebantur ad omnes Javae et aliarum insularum Prin- cipes, qui significarent coepta haec a Lusitanis, quo illi ab HoUandorum rapinis vindicarentur: quo facto meruisse, ut ad ipsos, veros scilicet Orientis liberatores, omnium regum populorumque copiae convenirent. Hac de re a praefecto Bantamensi praemonitus Neckius, cum jam alterum terras illas inviseret, confisus tamen et causae et virtuti, duabus cum navibus Tematam petit, ubi verissima comperit quae auditu perceperat. Nam et rex insulae ad ferendas contra Batavos suppetias sollicitabatur, et Lusitani cum caraccis duabus, totidem galeris, navi bellica una littori adhaeres- cebant, tempora captantes et occasionem, ut Batavis navibus flammas inferrent. Ibidem tormentis certatum est.

Sunt quidem haec omnia hostilitatis progressae ultra humani Artic. f. odii fines indicia tam clara atque manifesta, ut qui certiora desideret, ei meridie non luceat. Quid enim velis amplius, quam quod illi in nocendo nec nomini, nec rebus, nec vitae Batavorum, nec sumtibus suis, nec periculis, ne fidei quidem pepercerunt? Sed tamen una etiam res est, quae me validius concutit, et qua, ut ego arbitror, animi nobiles, quibus patria patriaeque gloria cordi est, etiam vehementius quam caeteris movebuntur. Planum faciam Lusitanos in po- pulos omnes, qui Batavos ad se accedere negotiandi gratia passi sunt, non minus quam in ipsos saeviisse, aut etiam tanto magis, quanto illi magis arte belli possunt, pollentque: 196 DE JITRE PRAEDAE. CAP. XI.

ut scilicet oninis Oriens nomen HoUandicum, ut tetram pestem fontemque sibi et originem calamitatum omnium, perpetuo abominaretur. Ut igitur de illo in Bantamenses bello, cujus prlncip}^^ ]^^ historia explicaia est, nihil hic repetam, cum Ambonae esset Cornelius Hemskerckius aliquoties ante nominatus, Lu- sitani quemadmodum Batavos, ita ejus regionis proceres ad caedes proscripserant, apposito pretio in capita singula cen- tum regalibus: in rectorem autem arcis, qui ibidem est, mercede eadem, qua in Hollandicarum navium praefectum percussorem invitaverant: ut scirent ejus insulae habitatores communem sibi cum Batavis fortunam subeundam esse. Eodemque tempore cum adversus naves nihil potuissent, Lusitellum (oppidum est Ambonensium cinctum moenibus) infesti contendunt: dejecti ab oppugnatione ad obsidium ver- tuntur. Ob victus inopiam res in periculo erant, cum insulae primores supplicum ritu fidem opemque Batavorum implorant. Adventu navium illi exemti obsidio, his parta gloria est. Sed omnes minae Lusitanorum in id quod proxime secutum est tempus inciderunt: cum passim jactarent se non hoc modo effecturos, ne umquam postea per eas terras HoUandorum nomen audiretur, sed vastaturos urbes insulasque omnes,quas ^fino itfoi illorum pedes contigissent. Classis regia, quae Cunalam tn fine^ tt anno ^ 1602 Indorum Malabarum archipiratam, quinquaginta annorum ra- pinis et insignium regiorum usurpatione nobilem, in gratiam regis Calicutensis expugnaverat, confecto bello, ut huc vires verteret, ab Goa longe ad fretum Sundanum, quod Javam et Taprobanen interest, mittebatur. Simul ab aliis Lusitanorum coloniis naves coibant. Et jam naves erant non multo infra triginta. Quinque galeones e Goa: unam tenebat Andreas Furtado Mendoza, classis summae praepositus: alteram Thomas Sousa de Roncha: tertiam Franciscus Silva Menezius: quartam Antonius Sousa: quintam Lopes Dalmeyda. E Ma- lacca caraccae duae: praeerant Trajanus Rodericus Castelli- blancius, Georgius Pinteus. E Cochini una, duce Sebastiano DE JURE PRAEDAE. CAP, XI. I97 Suario. Caeterae naves fustae aut galeotae erant, quas cu- rabat Andreas Rodericus Palota. Urbs Bantamura, ut prima Batavos quondam venientes excepit, ita prima in poenam poscebatur. Ut postea ex Francisco Sousa, filio Johannis Tuesii, rationarii Ulyssiponensis, aliisque captivis cognitum est, consilium erat primum in forum impetum facere, quod cxtra urbem est, Basar nomine, quo datum ad signum pro- ceres ejus factionis, et quos e vulgo Lusitani pretio suos efFecerant, subito concurrei?ent: inde irrupta Sinensium statione urbem invadere. Atque adeo de successu nihil dubitabatur, ut monachos inter et Jesuitas de sedium partitione acriter certatum sit. Immunito autem Bantamo mandata habebant Bandam, Ambonam et Tematam in ditionem Hispanicam cogere: quas ad res non belli tantum instrumenta attulerant, sed et pecuniam et aromata, mercedem barbaris proditionum. Fregit immanem superbiam Deus (ut fere solet,ubi vim suam extra ordinem testatur) improviso atque insperato. Sub idem tempus, quo Bantamum Lusitani excidio destinabant, Batavi istarum rerum ignari mercatum navibus adveniunt, quibus Wolphardus Harmannus praeerat, honoris causa summo jure nomina^dus, ut quo vix quisquam, non dicam de societate Indica, sed de nomine Batavo melius umquam meritus sit. Ad ipsas Sundae angustias Sinensis navicula occurrit: admonet nauta Lusitanorum classe obsideri pelagus: quos cum sciret Batavorum pemitiem quaerere, se pracvenisse, ut salva ad fugam habercnt tempora. Nam certamen nemo exspectabat: nihil enim erat quod posset comparari. Si numerum spec- tares, naves ^ Wolphardi quatuor cum celoce una, quid ad illorum triginta? si magnitudinem, coUata in summam omnium Batavicarum capacitas unam Andreae Furtadonis navem non- dum aequabat: si multitudinem hominum, trecenti et quin- decim omnes in classe Batavica, cum in Hispanica essent Lusitani octingenti, quibus accesserant milites Indi non pau- ciores mille quingentis, praeter omnem turbam navalem. Rebus IpS DE JURE PRAEDAE. CAP. XI.

omnibus inferiores Batavi, praeterquam animo et causa erant. At cum velut ante oculos obversaretur foeditas fugae, gentis ignominia, et amissa in posterum negotiatione Indica suae cuique domus exitium, fretum pervecti in conspectura hostium prodierunt. lUi firemere, indignari, expedire classicum et belli vexilla, circumstrepere tormentis, et ut quamque navem accesserant, continuo inclamare, ut demissis velis deditionem faterentur. At Batavi haud ita in patria edocti, quo verborum insolentiam factis compescerent, ultro ventos captabant, quibus in hostem vecti tclorum jactu se vindicabant. Favit virtuti fortuna, quamquam inter primos conatus ingenti terrore machina una Batavorum dissilierat. Sed resumto animo et certamine capta Lusitanorum navis una, capta item altera: plures ita perfossae, ut cum usui amplius esse non possent • nudatae vectoribus mergerentur. Domiti statim h^c clade Lusitani, quod fere praeferocium rebus secundis animorum ingenium est, etsi ventos habebant ferentes, non ausi sunt sequentibus diebus praelio dimicare. Sed more ferarum, quae viribus exutis iras nondum deponunt, ut et pavori suo et odio satisfacerent, naves suarum aliquot ardentcs in Batavos immiserunt. Frustra: namque ignis intra ipsas consumtus estr Cum instarent Batavi, ut quibus nisi depulso hoste aditus ad mercatum non pateret, Lusitani relicto turpiter Bantamo in Moluccas fugerunt. Nec insecuti victores, ut cujus gratia venerant, id primum perficerent, adeunt urbem a se liberatam.

Mirum dictu, quae illos Javanorum gratulationes et quae signa laetitiae velut triumphantes exceperint, quantaque Hol- landorum fama per omnes insulas manarit, ut dicere liceat illam vere diem felicissimam et Batavis et Orientis gentibus illuxisse. At Lusitanorum etiam fuga crudelis: nam procul et velut remoto ultore, impunitis latrociniis gi^assabantur, nec mentem effascinatam odiis deterior fortuna mutaverat, nisi Eodem atf tantum ut vellent tutius peccare. Primum igitur Ambonam advolant: ubi tum nuUae erant Batavorum naves. Ityn et DE JURE PRAEDAE. CAP. XI. I99 caetera ejus ditionis oppida munimentis invalida, tum pagos omnes irrumpunt vastantque. In homines eadem saevitia usurpata est, quam saepe civitates Belgicae ab Hispanis perpessae sunt. In caedibus non sexus uUum, non aetatis discrimen, occisi passim et infantes et feminae: nec occisi tantum: alii teneros artus parentum ante ora dissecabant, alii praegnantium alvos et certissimae innocentiae corpora gladiis scrutabantur. Haec post exempla pars indigenarum, quibus temporis indulgentia fugam largiebatur, relictis pe- natibus fortunisque avitis, in loca deserta et aut silvis hor- rentia, aut montibus abrupta se conferunt: pars in vicinam insulam Ceram transeunt, Eodem forte Batavam celocem Wolphardus miserat: ipse eo tempore apud Bandam moraba- tur. Legati Ambonensium laeti, ut inter tantas miserias, inventa cum celoce Bandam proficiscuntur. Admissi ad prae- fectum eo vultu, quem praesens forturia fecerat, interrum- pentibus etiam lacrimis, quae sibi accidissent commemorant. Addunt, quod satis constabat, evenisse haec sibi, quia Ba- tavos commerciis coluissent. Orabant igitur per Deum, qui tam felices oceani cursus, qui tam egregios illis ex Hispano triumphos largiretur, per justitiam HoUandorum negotiatio- nibus cognitam, per illam fidem, quam judicio secuti nunc ultimum haberent rebus perditis subsidium, ne se patria extorres egentesque rerum omnium, crudelissimo insuper hosti ludibrium debere paterentur. Quemvis homincm, nedum Hollandiim, hoc est mitem natura ac misericordem movere haec potuit oratio: nec leviter sane indoluerat praefectus: sed videbat non posse illorum causa omitti mandatam imprimis negotiationem. £t anni tempus mercandi diligentiam poscebat. Excusat igitur se, et sperare ait ultionem Ambonensium Principi reique publicae Batavorum cordi fore. Quod unum ratio temporis permittebat, captivos, quos praelio in Sundae angustiis commisso nactus fuerat, ipsumque inter illos Fran- ciscum Sousam,sinepretio liberos in Ambonam ad Lusitanos 200 D£ JUR£ PRARDAE. CAP. XI.

dimittit douatque armis et commeatu, ne beneficium ulla in parte claudicaret. Spes erat quamvis feros animos posse tali exemplo emendari mollirique et induci vicissim, ut in Am- bonenses clementius consulerent, cum victores Batavi ipsis tam clementer temperarent. Sed aliter cecidit, et plus quam periit hoc beneficium apud homines iniquissimos, qui sim- plicitatem stultitiam et modestiam timiditatem vocant. Prae- terquam igitur quod nihil impetratum est, hoc etiam audentius scelera continuaverunt, quod nihil se non impune laturos post tantum misericordiae specimen confiderent. Sed postquam Anno eod. in Ambona jam et rapinarum et crudelitatis materia illos deficere coeperat, septem cum navibus bellicis et galeotis quatuor et caracoUis aliquot ad Maciana pergunt, unam Mo- luccarum. Saevitur in homines cruciatibus, in agros vastitate, in aedes incendiis. Urbs etiam, insulae caput, Tabosos nomine, incendentibus Lusitanis sedit in cineres. £st autem Macian cum adjacentibus insulis in ditione regis Tematensis, cujus eo tempore plurima in gentem Batavorum beneficia erant: quae causa Lusitanis irae incolisque miseriae fuit. Atque adeo tunc etiam e classe Wolphardi navis una, minima omnium, Trajectum nomine, cum celoce negotiandi causa apud Ter- natam morabatur. Macianenses, ut qui defendendis civibus comparatam meminissent regiam dignitatem, veniunt Tematam, adeunt Principem suum, obsecrant nt ereptas sedes restituat, aut tutius aliquod miseris perfugium largiatur. Rex suis subsidio profectus Batavos etiam, quamquam parum in navibus vix duabus adversus totam classem ailxilii erat, ut sibi ' adessent exorat. Vecti propius vident miserabilem insulam lucentem incendiis, et mox acerrimo cum impetu ruentes in se Lusitanos. Creverant enim illis animi, quia cum Indis com- missos se videbant, quorum centenos vix singulis suorum solent componere. Partim tamen Batavorum consiliis, partim illorum indignatione, qui tantas injurias acceperant et quia vinci posse Lusitanos Batavorum fortuna jam fidem fecerat.

DE JURE PRAEDAE. CAP. XI. 20I inter imparcs arte et viribus totam per diem pari Marte cer- tatum est. Mense post comitantibus iterum Batavis rex Tematae prodit praetervectusque Tidorim insulam, cum quindecim Lusitanorum caracollae occurrerent, immotus compressis telis sedit, exspectans donec hostis prior auspicata cacde in se Dei hominumque vindictam concitaret. Ibi plenus animorum et justae ultionis insurgit, captaque navium una victor in regnum redit. Maciana interim ita Lusitani desola- verant, ut nihil prope praeter nudum atque inane solum restaret. Utque flamma quo plura corripuit, hoc vehementius in caetera funditur, sic illi ex hac praeda majorem concupiscentes, Ter- natam ipsam navibus quinque et galeotis quatuor adoriuntur. Ibi Batavi, qui propter littus hactenus sederant, cum se viderent multitudine circumveniri, sublatis primum anchoris cursuiii sibi liberiorem expediunt. Deinde memores mercatum se, non ad bellum missos, cum jam temporis dispendio et oneris penuria magnam satis jacturam incurrissent, pace regis discedunt, relictis suorum e numero, qui amicitiam ejus colerent et quorum ille opera consilioque adversus hostem esset instructior. Lusitani enim discessu iterum Batavorum insolentiores, ingressi insulam proxima quaeque, metu habi- tantium deserta, spoliabant urebantque. Et manet nunc etiam illis cum rege Tematensi bellum, in quo tamen postea fe- liciter contusam illorum audaciam fama accepimus. Nec illud praetereundum est, Lusitanos ne ulla in parte a Castellanis, priscis hostibus Batavorum, distinguerentur satis cavisse; cum bello isto Ternatensi, quo Batavos vel maxime perse- quebantur, auxiliis Manilia missis (sunt enim et ibi Castellani) et navibus usi sint, ut alias etiam e Philippinis petita illis subsidia notavimus. Quo satis ostendunt populi, haud satis alioquin inter se concordes, una se tamen in Batavorum exitium conjurasse. Ad ultimam venio narrationem de rege Jorae, Anm eod, quem cum cogito, tum vero mihi videor summum illum atque verum Indicae peregrinationis fructum perspicere et merito 202 DE JURE PaAEDAE. CAP, XI.

genio felicis patriae gratulari. Nam cum Jacobus Hems- kerckius in eas venisset partes et Patani versaretur, unde accessum ad regem Jorae ambiebat, responsum a rege est non modo per literas, sed per fratrem Siackae Principem, venturum sibi illum gratissimum, patere regnum, patere com- mercia: quae si inviseret re ipsa percepturum et terram suam p>ae caeteris opulentam mercimoniis, quae Batavi expeterent, et ipsum se multo aliter, quam caeteros Indorum Principes animatum aftectumque. Perspectam sibi Hollandorum fidem, nec quidquam praeferre illorum amicitiae, quos cognosset tam fidos sociis, quam hostibus invictos. Quibus intellectis Lusitani legatos] Malacca miserunt, qui non modo regem a commerciis Batavorum calumniis deterrerent, sed bellum etiam, ni absisteret, inexplicabile minarentur. At ne his quidem rex motus ut poUicitis abscederet, respondet Lusitanis ani- mose, attamen ex aequo, in hunc ferme modum. Numquam sibi compertum tales esse Hollandos, quales a Lusitanis fin- gerentur: caeterum illud audiisse^ illatas injurias ab illis fortiter vindicari, quod quomodo culpandum sit, se quidem non yidere: atque adeo illis etiam confidere^ quia injuriam facere nolit. Si quae inimicitiae Hollandis cum Lusitanis intercederent, id ad se nihil pertinere: nec vero aequum esse, ut illi sibi ^ quid suo in regno facere deberet ^ praescriberent: imo rectius Lusitahos ^ ut qui Malaccam tenerent ^ (nam et hanc avito jure rex ille sibi vindicat, etsi possessione detrusus) suis legibus parituros. Adeo haec ofFenderant aures veri impatientes, ut continuo naves bellicae tres et fustae quinque ad amnis ejus regni ostia mitterentur: tum ut aditum Batavis praecluderent, tum ut in ejus littoris accolas caedibus Anm 1603. et praedis et in summam Lusitanice grassarentur. Ista Rex omnia ad Hemskerckium, qui tum ad insulam Tiamaor ul- turus suas sociorumque injurias agebat^ sedulo perscripsit adjectis precibus, nebeneficia, quaeinHoUandoscontulisset, sibi exitio esse pateretur. Quam res sancta sit et grata superno DE JURE PRAEDAE, CAP. XI. 203 numiui injuste oppressos defendere, facto patuit. Nam et aditus reclusus est et commercia celebrata, et eodem in loco, ubi Batavorum odio rapinas $uas adversus regem Jorae Lu- sitani exercuerant, praesente eodem rege et Batavica e navi spectante, navis Lusitanica victa Batavorum in potestatem venit. £x his quae diximus apparet, eos qui a diversis Batavorum societatibus, quae nunc in unum corpus coaluerunt, missi Indiam adiere, Lusitanos, cum revera hostes essent, non ta- men hostium loco habuisse, sed remisisse, dum uUo modo licuit, jus illud belli concordiae tentandae gratia. Unde eti- am codicillos sive mandata bellicae potestatis, quae nemini apud Batavos negari solent, priores navarchi nuUa accepere: posteriores, etiam qui acceperant, haud facile usurparunt. Nam aut vitam suam fortunasque sibi commissas,quodnatura et fides cogebant, contra vim illatam propugnarunt, aut peri- culum sibi intentantes, ne semper timerent vel timere vide- rentur, ultro aggressi sunt: sicut Neckius ad Tidorim, ad Bantamum Wolphardus. Post multa tandem facinora, quibus Batavorum simplicitatem illusam diximus,jura belli,quae ve- lut sopita quieverant, resuscitata sunt et palam exercita. Ne tum quidem exemplo Lusitanorum prodige uti libuit humano sanguine, sed clementia prope nimia ita gestum est bellum, ut tantum immensi sumtus ad homines 'naves resque tutandas ab iis, adversus quorum amia suscipiendi fuerunt, armis reposcerentur. Primam omnium caraccam sero admodum Qt^Hno 1602 post diutinam patientiam Zelandi ad Sanctae Helenae insulam ceperunt, et quidem irritati responso hostili petitique prioribus telis Lusitanorum. £t quamquam iisdem Lusitanis mandatum in se bellum compererant, consiliaque ejus rei habita, ipsi tamen qui post victoriam suae potius humanitatis quam alio- rum injuriae meminissent, non modo mergendos jamjam ser- varunt, sed trans mare ad insulam orae Brasiliae propinquam vexerunt, ibi quoque omnis generis commeatu juverunt et quo facilius continentem attingerent, naviculam ipsis struxere,