SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Page 28 of 31

-J 320 DE JURE PRAEDAE. CAP. XV.

damnosas invicem et exitiabiles videbant, in unum corpus certasque leges juberent coalcscere, multis insuper beneficiis abunde testati, quam hoc esse e republica judicarent. Quod cum perfectum est (habuit enim labor iste non parum mo- lestiarum) nemo fuit, qui non jacta esse certissima fortunae publicae fundamenta existimaret. Ex eo Indi res Batavas concordia firmatas suspicere, trepidare Lusitani, aliae autem Europae gentes Batavorum et fidei et providentiae tantum tribuere, ut constitutae jam atque ordinatae societati pecunias credere mallent, quam per se maris fortunam periclitari. Ergo quae intra decennium florenorum millibus minus quam trecentis inchoata flierat negotiatio, ejus tum sors ad septem millia millies adscendit. Tantum vero gaudium, tantus con- sensus laetitiae fiiit, ut appareret certa spe atque omine praecepta esse commoda, quae in immensum quotannis auge- rentur. Et quantum etiam nunc experimentis patuit, haud vana fuit ista fiducia. Quamquam restant majora multo. Pauci sunt Indici portus, qui hactenus invisuntur. Circum- sita undique littora invitant: Arabicus hinc et Gangeticus oceani recessus, inde novo proventu divites Sinae, ut aliis atque aliis subinde allatis mercibus et in remotissimas regiones distributis priorum pretia sustineantur. Videmus Castellani ac Lusitani qua ex paupertate quo opum processerint. At quondam apud illos ante transmarinas navigationes vix pecunia ad primas naves instruendas a regibus corradi potuit, manetque nunc etiam veteris inopiae signum numerandi ratio per minuta aera. Hodie vero sive domi ipsos respicimus, sive in super- bissimis coloniis, quas totum per orbem dimiserunt, in ha- bitatione et supellectile et cultu et servitio is non splendor tantum et elegantia, sed luxus est, ut vere dici de illis possit, quod de Tyriis olim, mercatores eorum Principes videri *. Atque adeo nuper cum praeda navis istius veniret.

DE JURE PRAEDAE. CAP. XV. 321 quis non admiratus est opulentiam, quis non obstupuit, neque privatae fortunae, sed quasi regiam haberi credidit auctionem? Batavi justas ditescendi rationes etiam ab hostibus, usum divitiarum a majoribus suis accipiant, viris honeste frugalibus. Optimus autem fructus opum positus est in com- muni utilitate, quae primum in tributis et vectigalibus locu- pletandis consistit. Nam si rex Hispaniae proventu externarum navigationum totum orbem ausus est perterrere, quod illi pro dominatione animi fuit, idem justius Batavis erit pro libertatis et vitae tutela. Altera pars publicae utilitatis est, quod magna turba numerosae admodum plebis, mercaturae aut na- vigationis ministra, non aliunde alitur. Fiet ita quod apud prophetam * est, ut negotiatio et quaestus omnis Deo con- secretur, non adservatus nec reconditus, sed ita habitus ut his, qui Deo vivunt, suppeditet victum ad satietatem usque et cultum sufRcientem. Hanc igitur negotiationem tam utilem tamque necessariam placetne omittere? Nemo, ut arbitror, ita censet. Atqui retineri aliter non potest, nisi remotis illis, qui ubicunque tuti sunt, ibi alios tutos esse non sinunt: qui dictis factisque profitentur non passuros se, ut alius quisquam Europaeus illas terras mercatus gratia accedat, idque nullo jure, sed quia introductum utcunque lucrum nolunt dimittere, nolunt participare; quod ut obtineant, clam dolis, palam bello nihil relinquunt intentatum. Quid autem non credas illos quaestus sui gratia facturos, qui Castellanis, finitimis suis eidem subjectis regi et tantumnon popularibus, in Sinas haud ita dudum pervectis veriti non sunt calumniis apud regionis praefectos, imo et pretio, mor- tem intendere? Et perfecissent nisi apud Sinenses, homines alioqui non religiosos et tunc Castellanis merito iiifensos (nam decem eorum millia in Philippinis Hispani occidisse dicebantur), plus valuissent supplicum et hospitum jura.

^ Esaias. c. 23. in fine.

21 3*2 DE JURE PIlAeDA^. CAP. XV.

quam iiHer Ltisitiiri^s CQgnationis necessitudo. Etsi ne hoc quidem nimium iniraqdum est, cum passim Lusitani etiam Lusitanos^ qui sua^ non isunt societatis, sui tantum lucri gratia invidiaque ad nec^m persequantur. Ab his igitur se tueri nemo ni^i ulci$cendo potest. Nam, ut recte dixit theo- iQgus Hispanus ^, bellum, etiam defensionis solius causa com«- par^tum» geri non potest, nisi simul in hostes vindicetur. Fiercnt enim hostes^ inquit, audaciores ad itcrum inyaden' dum^ nisi timore poenae deterrerentur ah injuria. Quan- tum igitur publiee interest mercaturam Indlcam retineri, tantumdem Lusitanos, quandocunque datur occasio, malis omnibus, quorum levissimum est rerum jactura, coerceri. Et hae quidem commoditates intus, aliac vero non minores extra sitae sunt, in sociorum commodis aut incommodis hos- Probuma xxy^xsi. In omui hoc universo post Deum immortalem nihil homini est utilius homine, unde summa utilitas est in con- ciliandis hominum studiis, de quo Cicero multis agit Panaetium secutus, qui omnem de utili disputationem in isto argumento consumserat. Sicut et Aristoteles * inter ea quae plurimum prosunt amicos ponit et amicitias, quas et per se expetendas dicit, et esse multarum rerum effectrices, unde cpih^mpl»y rfi^ 0ihoxP^(^^'^^^ » ^^icifi^^ cupiditatem pecuniae cupiditate, Pr0i»/#»M praestantiorem judicat. Cum autem contra etiam accidat, ut homines hominibus plurimum obsint, quod versus ille sig- nificat: Pernities homini quae maxima P solus homo alter, ex contrariorum natura sequitur id nobis optimum esse, quod inimicis pessimum est: sieut e diverso quod hostibus placet, id nobis pernitiosum esse intelligimus, unde est, Hoc Ithacus velit et magno mercentur Atridae. Merito igitur qui de utilibus scribunt et hoc in praecipuo ordine coUocant, Ac primum amicitiae quanta vis sit nemo DE JURE PRAEDAE. CAP. XV. 323 ignorat, unde societates non vicinae modo, verum etiam longinquae, ut mercatoribus sunt necessariae, ita bellantibus utiles. Laudatur Mithridates ^ quod ab Albanis usque in Hispaniam legatos miserit ad Sertorium et Daces, quibuscum tum Romani bellum gerebant. Sciebat enim quicum hoste sibi res esset, magnae scilicet terrarum partis possessore, valido atque opulento. Unde sic instituerat, ut cum duobus in locis disjunctissimis maximeque diversis uno consilio, binis copiis bellum terra marique gereretur, Romani interea anci- piti contentione distracti de imperio dimicarent. Mihi His- panorum vires hic attollere nec deprimere animus est. Hoc scio iatius eos regnare, quam tum Romani regnaverint, forte etiam, quam uUus hodie aut umquam, atque ejus dominationis ipsa fundamenta non in Belgio, non in Hispania, sed trans oceanum sita esse, unde opes illis largitionumque et bello- rum alimenta: sed eosdem illis in terris quantum potentiae, tantum odii quaesivisse et eo Batavos uti debere, si quem bello finem volunt impositum. Jungendus est cum ultimo oriente septentrio, ut in omne mundi latus profecta domi- natio undique labefectetur Ambire jamdudum reges populos- que Indiae Batavi debuerant: en,ultro ambiuntur. Cui enim non praefectorum ipsi supplicarunt, ut subsidiis adversus Lu- sitanos juvarentur? Quae regis Tematensis, quae reipublicae Ambonensium preces, quae literae a rege Jorensi venerunt? Quin et proceres Achinenses visi in Hagensi palatio. Et quae in Augusto vel praccipua habita est pars felicitatis *, ab In- dorum legatis salutari, qui pretiosa munera trahentes nihil magis quam viae longinquitatem imputarent, cum eos ipse corporis color ab alio venire sole feteretur, quodque Claudii imperio nobilissimum fuit *, ex Taprobane legationem vidisse, id jam Batavis adeo usitatum est, ut cum novitate perdiderit admirationem. Hi autem omnes quid aliud petunt, quid 324 DE JURE PRAEDAE. CAP. XV.

aliud orant, quam ut Lusitani junctis viribus invadantur? Imo etiam rogant Batavos arces ut struant suo in solo: tanta fidei fiducia est. Suadent freta teneri Malaccense et Sunda- num. Alii commeatus ofTerunt ad obsidendam Malaccam, sedem ipsam servitutis, ejusque rei vias ostentant. Quod amplius est Batavorum amicitia ipsos inter se conciliat. Jam inter Taprobanen et Celonem insulam foedera commeant, Candiae et Achini regibus in Lusitanos conjurantibus. Idem rex Achineusis vetera in Jorensem odia HoUandorum gratia remittit, unumque inter eos certamen est, uter plus Batavis praestet. Multi alii reges aperte jamdudum in causam de- scenderent, nisi viderentur Batavi ad bellum Lusitanicum re- missiores. Quid igitur? Haecne animorum inclinatio proji- cienda est? Non dicam id contra utilitatem esse publicam: ne integrum quidem est, ex quo illorum urbes obsessae, agri vastati, pagi inflammati sunt a Lusitanis Batavorum ob amicitiam. Quodsi omnino societates istae non fovendae modo, sed excitandae etiam augendaeque sunt (et alioquin sane etiam ipsa mercatura amittitur), quod gentibus extemis pignus, quod fidei vinculum erit? Id nimirum, quod unum appetunt, ut Lusitanos, quorum se hostes Batavi profiten- tur, intrepide aggrediantur agantque cum illis hostiliter. Nam sicut pro meritis in illos vindicare justum et honestum, ita eisdem parcere inter suspiciosa maxime Indorum ingenia periculosum est. Ejus rei recens argumentum dabo. Rex Candiae in CeloHe insula, cum eo venisset ex Zelandia Spil- bergus, tantum in res Batavas studium demonstravit, ut totos dies nihil aliud, nisi de historia belli istius nobilissimi in- qujreret, Multa super Priamo rogitans ^ super Hectore multa ^ Neque invictissimi Principis Mauritii effigiem, neque Neo- portani praelii picturam inspiciendo umquam satiabatur. Jam DE JURE PRAEDAE. CAP. XV. 325 et ipse et regina cum liberis Belgicas voces addiscere coepe- rant, ita ut dicerent ex Candiae regno factam esse Bataviam. Addebat rex velle se filiumnatu maximum,ubi adolevisset, ad Principem Mauritium mittere, ut rem militarem sub tanto duce addisceret. Rogabat eligerent Batavi in regno suo locum arci struendae, ubicunque situs arrisisset: ipsumque se potius et uxorem et filium filiamque saxa eo coUaturos, quam ut res adeo sibi optata intermitteretur. Venit paulo post ad regem eumdem Siboldus Waertius, sub Wibrando Warwicio classi praefectus, quem rex obsecrat ut sibi auxilio esse velit ad expugnandum castellum Columbanum, quod in ejus regni finibus Lusitani tenebant, et sibi expugnationem deposcit, illum rogat, ut cum navibus adsit et Goa subventuros ar- ceat, propositis ei rei praemiis atque inter caetera paratus erepta hosti loca Batavorum praesidio permittere. Evenit ut Siboldus,e Celone Achinum profectus ut socios acciret,qua- tuor in ipso itinere caperet naves Lusitanorum. Oraverat autem rex praesentem et jam profectum literis erat obtesta- tus per Deum perque Principis Mauritii virtutem perque amicitiam suam, ut si quos Lusitanos nancisceretur eos sibi traderet. At ille quasi dementiam facile excusaturus, quos ceperat statim liberos dimisit. Rex autem, qui sibi eos traditum iri non dubitabat, cum ad urbem Vintanum obviam se venturum promisisset, ultro officii causa Matecalum pro- cessit, quo tum naves Batavicae advenerant. Ibi res accidit miserabilis, ut rex cui mirum videbatur homines primum nocentes, deinde victos impunitate laetari, suam vero postu- lationem esse contemtui, Siboldum contumacius sibi oblo- quentem cum aliis fere quinquaginta obtruncari juberet. Ita quod inultus manserat, hoc ipsum ultus est: eademque lenitas, si tamen lenitas vocanda est, hostibus ludibrio, sociis sus- picioni, Batavis exitio fuit. Cum igitur gentes istae, quae bella multo quam Europaei ferocius exercent, vix hanc ac- cipiant moris nostri cxcusationem, quod hostes cum possimus 3^6 DE JURE PRABDAE. CAP. XV.

perdere, servamus, si jam naves Lusitanorum, paratam scilicet praedam e Batavorum manibus emitti viderint, quid aliud quam latere proditionem et illos inter se coUudere existimabunt? Praestanda est igitur illis haec fides, dandum hoc pro amicitia gaudium, pro calamitatibus solatium, ut eos nunc praedam esse videant, qui totius mundi praedatores fuere. Jam quae ex inimicorum malis proprie obvenit utilitas, spectanda est. Hostem illic habent Batavi (qualem Tacitus alicubi describit) adversis pavidum, secundis non divini, non humani juris memorem. Maxima igitur utilitas haec est, quod ille ad occursus Batavorum posthac trepidabit, quod damno suo commotus fortissimorum virorum etiam aspectum fugiet, neque naves suas etiam plures aliquanto et majores cum HoUandicis audebit contendere. Has enim sciet esse, quibus toties praedae fuerit. Cum igitur ubicunque classes Batavorum ancoras fixerint, eo Lusitani metuent accedere, non tutiores modo illi erunt, verum etiam securiores» Quod sane in partem jam consecuti sunt, praedicantibus Indorum regibus Lusitanos non ad conspectum modo, sed ad nomen etiam HoUandi hominis pavere et expallescere. Quid quod ipsi Lusitani, merces captarum navium in Batavicas exonerare suis manibus jussi, paruerunt? Quid quod jam aliqui tuto navigandi licentiam a Batavis mercati sunt? Quare et cum tam pronum videbunt esse Batavis vel maximam captivorum turbam nancisci, in eos quos forte contra ceperint minus audebunt saevire, quodque beneficiis invitati facere noluerunt, id facere cogentur metu talionis. Praeterea posthac aut similem praedam hostis debebit, unde plurimum utilitatis in publicum ac privatum redire palam est, aut ab oppugnandis aliis ad se tuendum conversus compelletur innumeras habere per In- diam praesidiarias naves, colonias suas firmare munitionibus et quod molestissimum est, eodem tempore habere suspecta omnia. Per tot tantosque sumtus et privatorum quaestus omnis exhaurietur, et ipsi perpetuo libertatis Batavae adversario DE JURE PRABDAB. CAP. XV. 327 totum iHud vectigal Indicum peribit. Ex utroque non cst obscurum quanti fructus ad rempublicam perveniant, cum pecuniam nervum esse belli notissimum sit, quam ut sibi comparare maximum babet momentum^ ita huic proximum est eamdem hosti avertere. Quodsi obtineri potest ut Philippo ^ sicut in Europaeis quibusdam possessionibus, ita in Indicis proventus reditusque omnes aequalibus onerentur impensis, nae illud futurum est, ut multo posthac commodior sit belli administratio. Neque enim dubitari potest id ^ quod tx Hispania per Italicas trajectiones suppeditatur, praecipuum esse belli istius alimentum. Nam si cum solis Belgarum alterius partis vectigalibus componerentur, jamdudum rem factam haberent Batavi. Si igitur Hispaniarum reditus et per hos expediendi argenti fides defecerit, quid aliud exspectandum est, quam ut militari seditione magna aliqua rerum mutatio eveniat? Liquct euim rerum istarura historiam evolvcntibus, fere quidquid Batavis felix hactenus et prosperum fuit, id causam et originem ex hostili inopia habuisse* Pix Gandavensis et illa totius fcre Belgii adversus Hispanicum nomen conjunctio res prope afflictas per hostium seditionem (nata autem haec erat ex aerarii paupertate) in pulcherrimarai ^eciem restituit. Quod a Parmenss tamdiu victi totidem per annos optimi docis virtute itcrum vbcunt, und6 est, nisl quod ingens in Britanniam classis et gravissimi sumtus in bellum Gallicum ita opes hostiles oppresserunt, ut recreari yixdxm pottterint?

Hinc ad fines Gallicos toties tumultuatum et Italorum Siche- miana seditio versique hostes in rautuas caedes: hinc Sanc- tandreana defectio et per alias iterum turbas patefacta Flandria, et datus illustri praelio locus: hhic Hoochstratana rebellio, quae Batavorum sub imperiis suo^ agro^ vastaret. Ac quo iTUfKc spes iUe majores aggreditur atque ctiam mari^ posses^ sionem, quae propria est Batavis, tentat invadere, boc magis annitendum est ut impensis aliis super illas impensas additis, medio m conatu dcfiGiat. Qtro summopere pcrtinebit quam 328 DE JURE PRAEDAE. CAP. XV.

plurimum Hispano negotii per Indiam exhiberi, ut novis subinde cladibus et damnis turbetur, praesertim cum quae ex contraria parte sustinentur impensae rempublicam non onerent, sed a privatis proficiscantur. Et quis scit an felix per Indiam successus mox in Americam aliquid audendi daturus sit fidu- ciam? Quod si eveniat, quid aliud quam praeda omnium gentium erit illa ex omnium gentium spoliis coUecta dominatio? Prob/ema j2Lm vcro si vcrum est, ut magistri hujus rei praecipiunt ^, in utilis consideratione etiam rei propositae facilitatem spectari, struant illi quamvis pretiosissimas classes, ut omnia ingenti apparatu strepant, si quid illos, si quid se Batavi noverunt, nihil periculi est. Non magis profecto quam Romanis ab exercitu Antiochi fuit, in quo facete lusisse Annibalem scimus. Nam cum rex illi copias numerosas aureis argenteisque nitentes insignibus, falcatos currus, turritos elephantos, equi- tatum fraenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem gioriabundus ostenderet et quaereret, num satis tsse illa omnia Romanis judicaret, ille qui nihil magis quam imbellium ho- minum ignaviam spectaret, satis esse dixit Romanis, etiamsi avarissimi essent, interrogatusque de contentione virium, quasi de praesenti praeda respondit. Mutatis vocibus dictum imi- tabimur: quidquid Lusitani per Indiam parant, specie mag- nificum, pretio opulentum, id satis esse Batavis, etiamsi plurimis afFecti damnis non immerito vicissim plurima concupiscant. Antisthenes * olim eleganter Sri 5^7 ro7g ^o^sfiloig svX^o^i^i r»y(xAx Trxpalvxi xoh^k; hlhpalou;. yhsrxi yxp ouroog ov roov ixovrm iK>,oc roov Kpxrovvruv. Hostibus bona ut adsint optandum est sine yirtute. Sic enim fiunt non habentium sed vincentium. Et sane qui judicio comparabit, nemo aliter sentiet. Naves Batavae quanto minores tanto agiliores sunt, faciles moveri ad omnes belli aut maris casus et quas emissa ex adverso tela impune supervolent. Illorum magnae tardaeque moles.

DE JURE PRAEDAE. CAP. XV. 329 oneri factae non bello et ad globorum ictus apertae undique,> nec ventorum satis potentes et in universum dignae magis vinci, quam quae possint vincere. Gens Batava gelido ven- tosoque coelo, sub ipso septentrionis sidere, inter aquas suas educata et incredibilis multitudo ab ipsis pueritiae annis majorem vitae partem in oceano solita, quam in terris degere, haud aliter mari quam solo utitur: tolerantissima frigoris, patientissima inediae, assuetissima incommodis, quae tam longa itinera necessario secum ferunt: longum domi bellum ad audaciam et armorum artem profuit. Lusitanorum infimia corpora, fluentia calore, sueta deliciis nec marinas jactationes nec nauseam satis ferunt. Praeterea moUes ipsi, marcidi luxu, armorum rudes, inter navigandum onerati aegrotantium turba, quae caeteris etiam valentibus impedimento est: uno verbo imbelles et quod dicitur, Mysorum praeda. Unde videmus nautis Batavis tantum accessisse fiduciae, ut numquam putent, si ad certamen veniendum sit, aut se nimium paucos esse posse 9 aut Lusitanos satis multos. Prudentissimi saepe duces ex vultu militum gestuque, conspecta ante praelium alacritate, non dubie jam se vicisse pronuntiabant: id omen optimum, id illis auspicium erat longe certissimum. Quare et Batavi nihil sibi exiguum promittere ilebent, ubi illos suorum spiritus conspicantur. Neque enim temere illi aut sine magna causa virtuti fortunaeque suae credunt. Habent ejus rei certissima argumenta ac velut pignora victoriae. Galli longissimo tempore Americanam negotiationem ita infestam habuerunt *, ut pauci essent Hispani alicujus dignitatis, qui non aliquando in illorum fiiissent potestate, praedae autem tantum nonnumquam vic- toribus obvenerit, ut singuli etiam nautarum pueri octingentos ducatos referrent. lidem omnes ejus orbis insulas ipsamque continentem feliciter diripuere. Contra autem cum semel unam Gallorum navem Hispani non sua virtute sed ducis 1 Joh, Met. in praefat. ad Osorium.

330 DE JURE PRAEDAE. CAP. XV.

Galli timiditate cepissent, adeo ea res infrequens ipsis visa est, ut nan quasi Gallica nave, sed quasi Gallia devicta triumpharent. Non tamen hoc eo eveniebat, quod Galli usu rei maritimae multum praestarent, sed quia ea erat Hispa- norum avaritia, ut naves suas non armis ullis^sed mercibus et vectoribus onerarent. Angli totum orbem circumvecti nihil fere, quod Hispanici juris esset, intactum reliquere. Nihil umquam alicui cessit impunius. De Batavis igitur quid non sperandum, illa vere Neptunia gente? Absit invidia verbo: numquam aequo in loco, numquam aperta in pugna navali acie laborarunt. Nec ad antiqua quemquam exempla revoco, etsi suppetunt egregia in Gallos, Germanos, Britannos cer- tamina: Hispanum hostem videamus, etiam Belgicis nonnihil suiFultum viribus, et a primo belli initio ad haec usque felicissima tempora brevi transitu memoria discurrat. Spec- tabimus captivi vincula Bossuii, raptas a Zelandis jam tum opes Lusitanorum, fugientem scapha Medinacaelium, Hon- tam Hispanorum cruentum sanguine. Jam vero num ulla major esse classis poterit, quam quae anno illo terribitr in Britanniam ac Batavos missa est? aut non Indicum illud mare multo etiam quam GalHcum hoc iiretis angustius est et undis incertius, quippe ubi praeter tot brevia et syrtes sep- tuaginta esse insularum millia perhibentur, in quas graviora hostium navigia allidi necesse est? Num acta in littus et in flammas Batavorum et Anglorum viribus classis ad Gades