SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Page 30 of 31

que non tantum turpitudinem habet nullam, sed praecipue honestum, imo vero gloriosum censeri debet, in quo denique nihil incommodi, utilitas contra qua privatim, qua publice maxima est. Frequentent sancta, hoc est, Batava fide, ulti- mas gentes, fas iUud commerciorum ab omni defendant inju- ria, acquirant patriae et sibi. Ordines autem cum singularum nationum,tum totius foederis universos, rectores ac dominos publicae libertatis, oro quaesoque, uti negotiationem hanc opportunissimam tempori, hosti noxiam, populo utilem, ho- norificam sibi, quo coeperunt favore provehant et tueantur, neque vero sinant deesse laboribus praemia, virtuti honores, periculis commoda, sumtibus mercedem. Deum vero immor- talem, auctorem solum educatoremque reipublicae istius, quem ob voluntatem Optimum, ob potestatem Maximum dicimus, supplex precor et veneror, quando illi visum est Batavos potissimum deligere, per quos ostenderet adversus vim suam infirmam esse quantamcunque humanam magnitudi- nem, atque insuper gentis gloriam apud remotissimos orbis a se conditi terminos illustrare, primum ut mores det eos, qui deceant nomen Christianum, ne eorum vitia apud profa- nas nationes verae religioni faciant invidiam; deinde ut cru- delia inimicorum consilia disturbet, neque velit insontes eorum feritati succumbere, sed illos damnis ac cladibus, hos laude atque adorea mactet; reprimat pestiferos a patria dissentien- tium furores; errantibus indat bonam mentem; omnibus vero det eam sapientiam, ut victoria, quam caeleste donum fatemur, animis non minus gratis quam integris liceat uti fruique.

F I N I S.

DOCUMENTA.

Grotius ad operis calcem his verbis descripsit documenta^ quae ipse additurus erat: Sequitur exemplum Edicti Ordinum foederatorum, Anni 1599. Sept. 2.

Decreti Ordinum HoUandiae, Anni 1604. Sept. i.

Sententiae Collegii Admiralitatis.

Partis Epistolae Episcopi Malaccensis ad Regem. i6oo.ult. Apr.

Epistolae Senatus Malaccensis. 1603. Martii 9.

Epistolae Praefecti Malaccensis ad Jac. Hemskerckium. Eodem.

Alterius Epistolae ejusdem. 1603. Martii 26.

Epistolae Capitanei captae Galeonis ad Hemskerckium. 1603.

Martii 24.

Haec documenta cum hodie in Grotii apographis non compa- rerent, Fruinius ea aliunde conquisivit.

Decretum Ordinum foederatorum legitur in Borrii Historia bellorum Neerlandicorum. Vol. IV, p. 525. sq.

Decretum Ordinum Hollandiae est in volumine^ quo continen- tur Decreta Hollandiae (De Resolutien van de Staten van Holland en IVestfriesland'^^ anni 1604. p. 217.

Sententia Qollegii Admiralitatis legitur in opere Hulsii ^ Achte Schifart, zusammengebracht durch weyland Lei'inum Hulsium, Frankf ajM. 1608. cap. xv. p. 42. sq.

Epistola Episcopi Malaccensis ad Regem e Grotii apographis a Fr. Mulleroy bibliopola Amstelodamensi ^ emta est ^ qui exem- plum ejus nobis praebuit.

Quatuor epistolae Lusitanorum ad Batavos exstant in opere fratrum de Bry, quod inscribitur: Appendix oder Ergdntzung desz achten Theils der Orientalischen Indien. Franckfurt am Mayn. 1606. Sunt in altera hujus libri praefatione^ quae agit Belangendt die Ursachen der Holl&nder diese weitgelegene Oerter zuersuchen, unnd sich wieder die Spanier undd Portugesen daselbst feindtlich zuerzeigen^ gestellet durch B, P. B. M. D. p* 11. sq, Versio Latina documentorum a me confecta est.

I.

Edictum Ordinum foederatorum.

Quoniam omnibus hominibus in diem magis constat banc esse mentem Hispanorum quique ipsis addicti sunt et ab ipsorum partibus stant, ut non modo Belgicas regiones cum incolis vi et fraude su- perbo suo et tyrannico imperio subjicere velint, sed his annis etiam copiis militaribus atque insidiis Galliam et Britanniam subigere conentur, atque adeo cum id se facere non posse viderent, vicinos Electores et alios Imperii Germanici Principes bello petierint nec veriti sint urbes eorum obsidere et tormentis expugnare, magnas ab iis pecunias exigere, agros etiam populari, matronas et virgines violare, omnia denique caedibus, incendiis et rapinis implere: quae cum perpetrarentj ne Principalibus quidem domibus vel Comitum aliorumque nobilium familiis pepercerunt, ut paret e crudelissimis facinoribus, quibus his diebus Electoratum Coloniae, Principatum Clivensem et Bergensem, Episcopatum Monasterii et vicinos locos foedarunt: haec cum ita sint et insuper constet ministros tyrannidis Hispanae importune gloriari non cessaturos nec quidquam remissuros de cupiditate, crudelitate et dominandi libidine, in eos praesertim Electores, Principes, Comites, aliosque dominos et subditos, qui fidei Catholicae addicti non sint, donec omnes sub jugum Hispano- rum redegerint et veram fidem Christianam deleverint: cumque etiam in civitatibus et diversis regionibus Imperii Germanici fidem et reip. formam palam vi et minis mutarint ac gaudere se praedicent, quod Electores aliique Principes et nobiles adversus se arma ceperint, quoniam ita se melius propositum assecuturos sperent: cumque rex Hispaniae et regii generis Principes et senatus Hispaniensis tam in DOCUMENTA. 347 ipsa Hispania, quam in provinciis Belgicis non solum vi et dolo Belgas ceterasque nationes a navigatione et commerciis prohibeant, navigantes superbe ac crudeliter tractent, naves et mercespublicent, sed etiam datam fidem terra marique violent, hoc colore, quod ad hunc diem opibus illorum et perfidiae resistamus, nec provincias foederatas tyrannico et superbo Hispanorum dominio addici patia- mur, tamen tristem hunc et gravem rerum statum animum nobis adimere noluimus: imo, qui ope divina et auxiliis regis Britannici atque aliorum Principum, inprimis vero strenua ac constanti nos- tratium opera sustentati, per multos jam annos consiliis illorum su- perbis et nomini Christiano ubique nocituris restitimus, tandem ipsi Hispanos ultro in regnis et coloniis suis petere decrevimus, atque ita non solum damnosa illorum consilia impedire, sed operam dare, ut bello publico et privato, copiis maritimis et terrestribus et amissa recuperemus et vicissim damna inferamus. Speramus autem fore ut Deus nostrae causae faveat ac provincias fbederatas Hispanorum ty- rannide liberet, utque insuper Principibus et civitatibus Germanicis animos addat iisque persuadeat opus esse, ut rebus suis attendant et Hispanos e suis terris et e provinciis Belgicis expellant. Ipsi vero ut rei communi justae et necessariae consulamus, omnino necesse habemus prohibere, quominus in posterum naves ad Hispanos com- meent aut merces terra marive ad eos devehantur: hoc enim in bello non tantum jure gentium licitum est, sed etiam legibus Imperii et omnium ubique Principum et civitatum fieri solet, et prioribus edic- tis nostris et reginae Britanniae ita constitutum est: praeterea nolu- mus in posterum quemquam de his terris foederatis, dum negotia- tionis vel piscationis gratia mari vel mediterraneis aquis utatur, faisis hostium diplomatis et literis decipi; quod nonnullis accidisse audivimus contra exspectationem nostram» Itaque de sententia Principis Mauritii, praefecti classium nostri, jubemus omnes homines omnesque res, quae in regno Hispaniae in- veniuntur, quocunque loco eas in potestatem nostram redegerimus, praedam nostram esse: vetamus quemquam, undecunque sit vel cu- juscunque conditionis, ad portus vel oppida hostium terra vel mari ullo praetextu quidquam transmittere, sive naves sint, sive merces, sive alia bona: quodsi quis id neglexerit, mulctabitur mercibus ipsis 348 DOCUMENTA.

et navibus, carris et equis, quibus merces impositae erant, et cae- teras praeterea poenas incurret, quae deinceps indicabuntur. Et quo melius praevertamus omnes fraudes et fallacias, quas adversus hoc edictum forsitan aliquis struere velit, expresse jubemus omnes por- titores et coactores caeterosque magistratus nostros in portibus, oppidis aliisve locis terrarum foederatarum (hi autem meminerint jurisjurandi et cogitent se alioquin munere suo privatum iri et poe- nas nostro arbitrio daturos), reliquos praeterea omnes, qui provin- ciarum foederataram cives sunt vel eas frequentant, ut magna cura et diligentia inquirant, an contra hoc edictum merces aliquae vel bona ad portus et oppida hostium transmittantur: quod si esse compertum sit, jubemus merces omnes et bona cum navibus, carris et equis, quibus imposita sint, detineri et publicari, ita ut pars una cedat delatori, sive magistratus sit reip., sive privatus, partes vero duae inserviant rei communi, indeque solvatur quaesitori, qui rem apud judices prosequetur. Insuper jubemus cum dominos mer- cium, tum navicularios vel vehicularios, quorum navibus vel vehi- culis merces ad hostes transportentur, in carcere detineri, donec mulctas solverint, quae judicum sententia impositae sint: hae mulc- tae in dominis mercium florenis mille, in vectoribus florenis quin- gentis haud minores esse debebunt. £t quo diligentius edictum observetur, ab omnibus quos aliquid in fraudem ejus commisisse compertum sit intra annum praeter mulctas supra dictas apud magistratus et judices, ad quos ea res pertineat, etiam pretia exigi volumus navium, vehiculorum et equorum: nec ullam in exsecutione moram interponi, licet damnatus alios judices appellarit et provo- carit. Denique si forte quis in provinciis foederatis merces aliquas vel bona velit transmittere ad gentem aliquam vicinam et amicam, id ei facere non licebit, nisi prius obtinuerit commeatum ab admi- ralatu generali nostro, vel ab iis quibus nos hujus rei curam man- daverimus, et insuper caverit vectoribus, in quorum naves merces impositurus sit, de pretio navium et merces non alio quam ad loca amica transportatum iri, idque intra certam diem, quae in instru- mento indicari debeat: quodsi aliter fecerit, statim dictae mulctae damnabitur. Mandamus etiam omnibus ducibus praefectisque copia- rum maritimarum et terrestrium, ut diligenter attendant omnes, qui DOCUMENTA. 349 merces aliquas vel bona navibus vel carris equisve suis ad hostium agros vel oppida transportare velint, eosque comprehendendos curent, causamque eorum ex lege hujus edicti apud collegia admiralatus et judices supra dictos peragi.

Et quoniam providere volumus, ut naves onerariae et piscatoriae ab hostium vi et rapinis tutae sint, nec in damnum ingentis pretii redemtionis incurrant, hoc edicto vetamus, ut quisquam in provin- ciis foederatis, sive mari negotietur, sive per aquas internas naviget, commeatum vel syngraphum liberi itineris ab hostibus sibi postulet, quique id fecisse reperietur, hunc ut hostium fautorem, bonorum publicatione aliisque poenis mulctari jubemus. £t si qui vehicularius vel nauta ab hostibus capiatur et redemtionis gratia major pecunia ab eo exigatur, quam apud nos fieri mos est, hanc summam rependi jubemus a magistratibus, praefectis et civibus Brabantiae et Flandriae, qui sub ditione hostium sunt, praeter pecunias, quas alio nomine reipublicae solverint, et senatui ejus provinciae, a cujus civibus contra hanc legem majus redemtionis pretium exactum sit, mandamus ut statim postquam de damno cognoverit, eam pecuniam eo modo exigat, ut in tali re fieri assolet.

II.

Decretum Ordinum Hollandiae, Ordines Hollandiae et Westfrisiae, cum in consessu suo cognovis- sent de sententia ad se scripta a fisci advocato in curia provinciali, qua demonstratur, secundum leges et consuetudines Hollandorum caraccam et merces a Jacobo Hemskerckio in India Orientali Lusi- tanis ereptas non esse Societatis Indicae, sed ad rempublicam Hol- landorum pertinere, re diu multumque considerata, ita decrevere: Cum constet Jacobum Hemskerckium, aliquot navibus Societatis Indicae praefectum, Ordinum foederatorum auctoritate et cum codi- cillis Principis Mauritii ad Indiam Orientalem navigasse, item codi- 350 DOCUMENTA.

350 DOCUMENTA.

cillos non multum diversos singularum navium rectoribus datos esse; Lusitanos vero et alios hostes Belgarum Hemskerckii classem copiis maritimis invasisse, ut ipsum caeterosque Belgas a navigatione Indica et commerciis prohiberent, ac praeterea certum sit Lusitanos suo more cives Belgas, qui in Asiam venissent, hostiliter et crudeliter tractasse et trucidasse; indigenas etiam, qui cum Hollandis commercia inire coepissent, urbium oppugnationibus et hominum caedibus ultos esse: Ordines foederati vero, multis annis ante quam Hemskerckius iter ad Indiam susciperet, Societatis Indicae moderatoribus praecepe- rint, ut naves suas copiis militaribus instruerent, quo melius negotia- tionem Indicam tueri et cum hostiles Lusitanorum conatus repellere, tum ipsi iis bellum inferre possent: unde factum, ut praeter Hems- kerckium et ab aliis navium praefectis in India Orientali variis tem- poribus et locis bello certatum sit, etiam adversus magnam vim navium, utque Belgae et commercia cum Indis tueri et regna atque urbes amicas ab hostibus liberare et Lusitanos superare praedasque agere potuerint: haec omnia vero nulHs reipublicae sumtibus pluri- mum damni hostibus intulerint, provinciis foederatis contra magnae gloriae et usui sint; quae Ordines foederatos moverunt, ut mo- deratores Societatis Indicae ad bellum adversus Lusitanos geren- dum impellere velint et hac mente varia beneficia et privilegia iis concedere: Qua de causa Ordines Hollandiae decrevere, ut collegium ratio- nalium ceterique HoUandorum magistratus praedam in India Orientali nuper captam vel in posterum capiendam Ordinibus foederatis et Admiralitatis collegiis permittant. Actum Hagae Comitum Sept. d.

III.

Sententia collegii Admiralitatis.

Quoniam in collegio Admiralitatis, quod sedet Amstelodami, res pendet inter advocatum fiscalem, nomine officii, et societatem octo DOCUMENTA. 35 1 navium, quae ad Indiam Orientalem navigaverunt, ac praefectum earum Jacobum Hemskerckium, omnes petitores, et ab altera parte eos, qui bona et caraccam S. Catharinam adversus petitores defen- dunt, qui tamen citati non responderunt atque ideo contumaces censendi sunt; petitores nobis demonstrarunt, Societatem Indicam anno 1601 naves octo misisse, quibus Jacobus Hemskerckius prae- positus fuit, ut in India Orientali aliisve locis, si locorum praesides paterentur, negotiationem exercerent, eosque a Principe Mauritio codicillos obtinuisse, per quos non solum licet praefecto, sed etiam jubetur defendere se adversus omnes, qui in itinere molestias creent vel noceant, et potestas datur, ut si quid damni passi sint restitutionem quaerant. Cum autem praefectus cum hisce navibus suis insulas Canarias praetervectus jam esset, occurrit ei quindecim navium classis Hispanica, bene armata et instructa, ipsumque statim aggressa est. £t una ex illis navibus, nomineRubriLeonis, hostium tormentis tam graviter lacerata est, ut navarcho et compluribus hominibus occisis aliisque multis vulneratis ab itinere absistere et domum reverti coacta sit. Ita praefectus in hoc praelio, ut navem hanc defenderet, ipse cum sua nave suisque omnibus periclitari coactus est, quo et viri aliquot ejus interfecti sunt: altero die post etiam legatum suum amisit: is enim cum solus inter naves His- panicas aberrasset et non nisi magno periculo evaderet, donec Bantamum venerat ad Hemskerckium redire et iter una facere non potuit. Hemskerckius vero ut Bantamum accessit, ab incolis audi-- vit, quam acriter brevi ante depugnatum esset inter classem Lu- sitanorum duce Andrea Furtadone et quinque naves Hollandicas, quibus praepositus erat Wolphardus Harmannus; classem vero Lu- sitanorum hoc mandatum habuisse, ut et naves Hollandorum omnes, et Indos, qui cum Hollandis negotiarentur, penitus deleret: et satis constat eos urbem in potestatem suam redacturos fuisse, si a dictis quinque navibus non prohibiti essent. Nec latet nos, quid post commiserint in insulis Hito et Ambona, ubi miseros incolas graviter oppresserunt: etiam insulam Mathiam, quae in regis Ternatensis dominio est, incendio delerunt et cum incolis quoque pessime egerunt. Idem facere tentarunt in ipsa Ternate, ubi duae naves illis subsidio venerunt ab urbe Manilha, quod caput 352 DOCUMENTA, est Hispanorum in insulis Philippinis: nam illius insulae regem cum Hollandis et Zeelandis negotiari non patiebantur. Itaque naves duae Hollandorum, quibus nomen Ultrajectum et Custos, et quae prope Ternatam in anchoris erant, ut onus reciperent, oneris partem deserere et summo periculo ex media hostium classe evadere coacti sunt. Nec ignorabat Hemskerckius Lusitanos Macaunte in regno Sinensi cum Hollandis viginti, qui ad Neckii classem pertinebant et cum Sinensibus negotiaturi erant, tam crudeliter egisse, ut ex illorum numero septendecim homines suspenderint, reliquos vinctos Goam miserint: praeterea constat in Cochinchina homines viginti duo de classe Hollandica Groesbergii, qui exscenderant ut varia emerent, jussu regis, quem monachus Lusitanicus stimulaverat, trucidatos esse: capitaneis solis pepercerunt, quos dein ab Hollandis duobus tormentis aeneis redimi voluerunt. Insuper tres homines de illis, quos Hemskerckius in priore itinere Bandae reliquerat, cum centurio eos negotiandi causa ad insulam Ambonam misisset, acriter persecuti sunt et unum quidem quatuor equis distentum dilacerarunt, ceteri ut vitam salvam haberent in silvas inter feros homines refugere coacti sunt. Sed alia sunt et pejora, inprimis quod per- petrarunt in Tidore, quae^iina est Moluccarum, in navem praefecti Balthasari Cordesii. Haec navis enim ita se Lusitanis tradiderat, ut viros, qui inerant, salvos fore jurarent: at illi neglecta fide, viris in ordine constitutis, cunctis primum pedes, dein brachia, ultimo loco capita amputari jubent. lidem et Jacobi Neckii classem incendio delere conati sunt et Achini regem monuerant ut naves Zeelandorum, quae illuc negotiandi causa accesserant, invaderet, atque ita multi viri trucidati sunt.

Praefectus igitur cum diu multumque deliberasset cum consilio, tandem omnium consensu decrevit hostibus, qui ipsos tam superbe tractassent et tot molestiis affecissent, non tantum resistere sed uitro eos aggredi et quod possent damni inferre: constat enim hoc remedium jure naturae et omnium gentium permitti, idque etiam praefecto in codicillis Principis Mauritii mandatum fuisse: nam mare liberum esse debet, ut Indica negotiatio, quae his provinciis foederatis res tanti momenti est, sine bellico tumultu continuetur. Itaque Hemskerckio, qui hoc consilio cum duabus navibus vela DOCUMENTA, 353 dedit Batitamo, haud longe a regno Jorae caracca obviam fit, de qua nunc disputatur, viris septingentis armatis instructa, omnibus Lusitanis, si paucos excipias, et hostibus patriae nostrae, maxime vero infestis negotiationi, quam hic exercemus, Quod cum intelligeret Hemskerckius, (et probe sciebat Ordines foederatos edicto consti- tuisse, ut omnia bona subditorum regis Hispaniae, quocunque loco eas in potestatem nostram redegerimus, praeda nostra sint) caraccam, ut constituerat, aggressus est et expugnavit, homines illaesos dimisit, ipsam navem huc adduxit, mercesque exponi et ordine servari curavit: in his mercibus erant vestes et res quaedam nautarum, quosLusitani Macaunte suspendio interfecerant. Indica Societas haec omnia secun- dum Hemskerckii narrationem Admiralitatis collegio exposuit, ut res ordine procedere posset, et cum nemo adesset, qui caraccam vel bona inde sumta repetere conaretur, petitores, si qui essent, qui id facere intenderent, his ut moris est in Admiralitatis collegio, spatio quatuordecem dierum interposito, ter diem prodixerunt: sed nemo adfuit: itaque rogatu petitorum, cum neminem adesse constaret nec prima nec tertia die, illos quorum erat caraccam et bona de- fendere, contumaces declarari nec ullam iis exceptionem reliquam facere placuit. Itaque nihil supererat, quam ut petitores actionem intenderent et documenta, quae ad rem pertinerent, omnia aiferrent: nec id facere omiserunt: quo facto collegium decrevit, dictum praefectum jure ac merito caraccam et bona, de quibus nunc agitur, cepisse, quoniam Lusitanorum fuissent, qui subditi essent regis Hispaniae, hostis provinciarum foederatarum et infesti negotiationi, quam exercent, et quaip rex omnibus modis in India Orientali et Occidentali impedire studet: praefectum vero id recte facere potuisse, non tantum legibus scriptis et jure gentium, sed etiam edicto Ordinum foederatorum et codicillis Principis, sicut Lusitani et ipse gubernator Malaccae palam agnoverunt, caraccam ab Hemskerckio jure belli captam esse. Petitores quomagis haec ita se habere et omnia vera esse appareret, varia documenta, acta et litteras exhibuerunt et postularunt, ut Admiralitatis collegium judicaret caraccam jure captam videri et publicam praedam esse. CoIIegium Admiralitatis, re diu multumque considerata, decrevit caraccam cum omnibus, quae inerant, bonis, publicam praedam esse et jure captam videri; 23 354 DOCUMENTA.

et insuper eam publica auctione vendi debere, ut pecunia, quae inde redeat, dividatur ex edicto Ordinum foederatorum.

Sententia dicta est in collegio Admiralitatis, D. 9. Sept. A. 1604.

IV.

Pars Epistolae Episcopi M alaccensis ad Regem.

Litterae scriptae ab hominibus fidis, quae ad nos perlatae sunt e regno Sinensi, Malacca, Maluco aliisque locis meridianis (scriptae erant mense Martio anni 1600) confirmant anno superiore 1599 ad terras versus meridiem sitas venisse naves duodecim ex Hollandia et Zeelandia, quarum decem Sundam iter verterint, duae versus regnum Achini; has autem naves iter ex Hollandia suscepisse anno 1598 et hiemasse in insula Sti. Laurentii: ab initio fuisse naves sedecim, copiis militaribus bene instructas, sed mox naufragio amisisse navem praetoriam: tres alias naves iter vertisse ad Guineam ob tempestates. Non dicitur quorsum tres illae naves dein se contulerint: ad hunc diem nihil de illis in has oras pervenit.

De navibus decem, quae Sundam pervenerunt, statim quatuor pipere et aromatis oniistae domum reverterunt, mense Januario anni 1599, nihil mali indigenis inferentes, minus etiam Lusitanis; nulli denique nationi quidquam crearunt molestiae. Piper ab iis emebatur triginta regalibus, macis vero et caryophylli et nuces myristicae octoginta vel nonaginta regalibus: ne dicam de aliis mercibus, de quarum pretio mihi non constat: hoc unum novimus eos omnia maximis pretiis emisse et fideliter solvisse. Itaque accepti admodum et grati indigenis erant, quoniam justa commercia exercebant sine vi atque injuria. Etiam varias merceseterrissuisattulerant, quarum nonnullas, quae indigenis usui esse poterant, vendidere. Praeterea armorum magnam vim omnis generis secum habebant, quae magno DOCUMENTA. 355 vendidere: regalibus, quos pro armis acceperant, ad commercia ute- bantur. Etiam societatem et amicitiam fecerunt cum rege Sundano et Principibus, et spem illis crearunt fore, ut similiter omnibus annis negotiationem continuarent: quod utinam Deus ne iis permit- tere velit, De navibus quas dixi decem, aliae duae oras Javae septentrionales legentes» venerunt ad castra Ambonae et insulam Hitum, indeque caryophyllis onustae profectae sunt, nec ad hunc diem scimus, quod iter domum susceperint. De iisdem navibus aliae duae Sunda profectae ad oras Javae septentrionales verterunt, indeque ad insulam Bandam, ubi macide et nucibus onustae sunt: hae naves cum sat oneris acceperant, Sundam reverterunt et anno 1599, mense Augusto, inde domum regressae sunt; hoc mare dicitur semper ventos ferentes habere. Hae naves Bandae reliquere viros decem vel duodecim, qui indigenis amicitiae et futurae negotiationis pignus essent. Idem fecere in insula Hito, ut et in regno Balensi atque Sundae.

De navibus duodecim, quae in insula Sti. Laurentii hiemarunt, duae venere ad oram Achinensem, mense Julio anni 1599. Hae naves initio, cum primum venerant, regi Achinensi satis acceptae erant, qui etiam piperis aliquantulum iis vendidit: sed mox Lusita- norum aliquot, qui hoc tempore Achini morabantur, regi dixere, si has gentes (i. e. Hollandos et Zeelandos) in regno suo commercia exercere pateretur, non fore eum amicum et socium Lusitanorum; atque ita convenit, ut rex Achinensis dictas naves incenderet: sed nautae a ministris regiis admoniti fuga Achino cum navibus abierunt, atque adeo suorum nonnullos in oppido reliquerunt: de quibus rex duos, qui linguam Hispaniensem probe callebant, ad praefectum Malaccae misit. Alter horum rector navis erat Lusitanicus, natus Zuricajae, quem Hollandi e nave Brasileensi abreptum, invitum secum duxerant: praefectus Malaccae eos misit ad proregem, ut animum adverteret, quod in hac urbe capti erant. Naves duae, quas Achino fugisse dixi, Cilaiim versus abierunt: major earum naufragio periit in littore Cilaensi: de altera non constat: sed ea quoque naufragio periisse dicitur.

35^ DOCUMENTA.

V.

Epistola Senatus Malaccensis. A. i(Jo3. Mart. p.

Mos est regum et Principum ut inter se voluntatibus et consiliis dissentiant, unde subditorum corpora et bona plurimum damni capiunt. Fortuna et tempus praefecto vestro favit et laetum ei ad has oras iter parans, navem Macaunte venientem in manus tradidit: sed haec obscuro et incognito nobis Dei arbitrio contigerunt. Has vobis lautitias dono mittimus, ut animum gratum testemur ob ea, quae et praefectus vester et vos ipsi Lusitanis verbis polliciti, re fidem servastis: hujus enim beneficii memoria nobis semper praesens manebit et faciet, ut si quando tale quid contigerit, nos vobis idem praestare velimus. Haec nunc quidem sufficiant. Deus omnipotens vos salvos faxit. Scriptae in Curia, a me Paulo Mendesio Vascola, scriba, d. p. m. Martii, anno 1603, Malaccae.

Ruglos Frammanis, Andreas Fernandes, Dommingo de Monte, Isaac de GusgAgo, (Inscriptio hujus epistolae erat: quatuor Hollandis, qui comites fuerunt Lusitanis: quos Deus salvos faxit).

VI.

Epistola Praefecti Malaccensis ad Jacobum Hemskerckium. eod. d.

Bella varia et dubia sunt, nec quisquam praeter Deum iis exitum faustum vel infaustum dare potest: homines enim mera instrumenta sunt. Felici casu accidit ut navis inprimis opulenta tibi occurreret, repleta metcatoribus belli ignaris et mulierum ac puerorum turba, quae in periculis plus obesse, quam prodesse solet. Itaque tufruere, quandoquidem justo bello nactus es, Sed tamen aegre fero, quod DOCUMENTA. 357 non in meam potius navem incidisti, quo magis vidisses, quantum distet unius navis defensio et alterius. Res quae Hollandis Macaunte accidit, me vehementer conturbat, praesertim cum parum causae esset, quare tam atrocibus poenis plecterentur. Sed pro certo habeas, auctorem facinoris jam vinctum in carcere teneri et poenas capite daturum. Erga Hollandos, qui huc venere e regno Sinensi vel a Moluccis bonus benignusque fui et merces eorum omnes emi. Hanc tibi navem mitto, simul cum Hollandis, quos hominibus de nave Lusitanica in itinere ad nos praesidio dedisti, et magnam gratiam tibi habebo, si mihi miseris presbyterum, fratrem Antonium, prae- fectum navis et reliquos Lusitanos, quos adhuc in vinculis habes, et cum rege agas, ut recuperem homines, quos Malaccenses in junca Sinensi ceperunt, iisque confirmes in itinere ab omni injuria tutos fore.

Haec vobis documento sint facta nostra cum dictis convenire. Dominus Deus vos salvos faxit. Malaccae, d. 9. Martii, anno 1603.

Fernao dal Buquerque.

(Inscriptio erat: Jacobo Hemskerckio, praefecto classis Hollandicae, haec epistola mittitur a praefecto Malaccae).

VII.

Epistola altera ejusdem ad eumdem.