SigPhi · Peter Abelard

Dialectica

Latin

Page 25 of 29

* Aristot. de Interpret., pag. 52. — - ' Cod. eaJkm. -<- ' IJL ibid,, pag. 5L — ^ Ad deest in Cod. — ' Porphyr. Isagog., edit. BuUe, pag. 4io.— * Boeth. de syllog. categ., pag. 585. — ' Boeth. de syflog. hypoth., pag. 629.

446 PETRI AByELARDI DIALECTICA.

conversa. Similiter et qualis fuerit temporalis conjuacta, talis erit ipsius simplex conversa. Nota autèm id quod de simplici conversione temporali| supra diximus, cum adhuc eam quasi hypotheticam te- neremus, non posse servari in hisquœ g^ieralia habent adveibia, ut ista: quamdiu Socrates ambalat, movetur. Sed nec per contrapositio- nem illam quam putant, ut videlicet ita dicant, quamdiu non mo- vetur, non ambulat; hsec enim cum illa nunquam simul vera ease potest, sicut nec partes hujus cum paxlibus iUius.

EXPLICIT PRIMUS HYPOTHETICORUM.

INCIPIT SECUNDUS.

[ Pauca escerpsknnfl ex hoc aeenndo lihro, qui fere omnia Boethiiim de Syllogismo bypotketico, exprimit ] Omnium autem hypotheticanun propositionum natura diligenter pertractata, ad earum syllogismos descendamus; atque illud prius no- tandum est nuilum syllogismum a temporaii faypothetica incipere, sed tantum a conjuncta naturali vel a disjimcta. De syllogismis autem conjunctarum in prsesenti disserendum est; in sylic^ismis vero disjunctarum operis nostri iaborem iiniemus. Ac prius eos dis- ponamus qui ex simplicibus hypotheticis descendunt.

De sunplicîbus hypotheticis et earum syHogiBinis.

[Cf. Boeth. de syllog. hypoth., pag. 61 5 eqq. Simplices h^^thetîcae quatuor namevo ease, qna- ruœ du« in tenoinia naturatiter inter ae ooonexis, una autem in diaparatia, alia denîque in imine> diatia, adhihentur. Ex unaquaque aimplicium hypotbeticarum ayllogiamoa duos fieri, unum per positionem antecedentia, alterum per conaequentîa deatructionem. Unde ad régulas anteoedentia et oonaequeotia in Topida conatitataa, reapidtur. ] ' Fol. 188 ^^ Per positionem antecedentis *.

[Cf. Boeth. de syllog. bypoih., pag. 61 5-6. De quatuor a^logiamia qui e quatuor aimplic3>os bypotheticia per poaitionem antecedentia fiunt. Si autem pro antécédent! ponatnr cooaequena, ayllogiamoa non fieri, niai forte aecundum terminorum, qui oppoaiti aint, pn^eiatem; nec aie quidem vere eaae ayllogiamoa, quamvia illoa Boethiua eo nomine appdlet] PARS QUARTA. ANALYTICA POSTERIORA, IL 447 Per destructionem consequentis.

[Cf. Boeth. de syllog. hypotk., pag. 616-7. De quatuor syllogismis qui e quatuor simpiictbus hy- potketicia, per destructionem consequentis, fiunt. Si autem pro oonsequenti destruatur antece- dens, ayflogiamnm non fieri, ne seoundum quidem tenninorom, qui oppositi sint, proprietatem.

De compositis ex categorica et hypothetica et earum syllogismis *. * ^o^* ^^^ v^ [Cf. Boeth. de syUog. hypotk., pag. 618. Hypotbeticarum ex categorica et bypotbetica composi- tarum quatuor esse iu quibus primus antecedentis terminus affirmatur, quatuor autem in quibus negatnr; unde octo syllogbmi fiunt, quorum quisque duos modos babet; itaque sexdecim syilogis- mornm modos ex categorica et bypotbetica fieri, octo nimirum per positionem, octo autem per destructionem.

De conoexis ex hypodietica et categorica et earom syQogismis *. * Fol. 1 89 ^^ [Cf. Boetb. de syllog. bypoth., pag. 6^1 sqq. Hypotbeticarum ex bypotbetica et categorica oom- positarum quatuor esse in quibus primus antecedentis terminus afiirmatur, quatuor autem in quibus negatur; unde octo syllogismi fiunt, quorum quisque duos modos babet; itaque sexdecim syllogis- morum modos ex bypotbetica et categorica fieri, octo nimirum per positionem, octo autem ger destructionem.

De conjunctis ex utraque hypothetica et eanim syllogismis.

[Cf. Boetb. de syliog. bypotb., pag. 633 sqq. Hypotbeticarum e duabus bypotbeticiscompositarum octo esse in quibus primus antecedentis terminus aifirmatur, octo autem in quibus negatur; unde ^ duo et triginta modi syilogismorum fiunt, sexdecim quidem per positionem, sexdecim autem per des- tructionem. — Finem edimus, ubi cur bypotbeticas e duabus bypotbeticis compositas an te médias posuerit Abadardus, contra Boetbium, exponit.]

...Omnes* itaque modi syilogismorum qui a consequentiis ex *FoLi89v% utraque hypothetica conjimctis conveniunt, duo et triginta sunt numéro, sexdecim per positionem ac rursus sexdecim per des- tructionem, qui omnes connumerati sunt; in quibus quidem or- dinem illum hypotheticorum syilogismorum quem Boethius tenet, commutavimus. Ipse namque Boethius inter syllogismos con- sequentiarum ex altéra tantum hypothetica constantium et ^ syllo- gismos consequentiarum ex utraque hypothetica connexarum eos medios locavit qui, ex mediis propositionibus nascentes, tribus fig^is continentur, quos nos nondum posuimus; nec id quidem irrationaliter fecisse videtur, sed bene eos syllogismos medios inter '.Et supplevimus.

448 PETRI ABiELARDI DIALECTICA.

aiios locasse videtur, quorum primas propositiones médias inter alias ipse praedixerat. Hinc etiam post syllogismes consequentiarum ex categorica et hypothetica, vel e converso, constantium, syllogismos mediarum hypotheticarum sese posuisse commémorât^ « quia ut su- « péri ores, inquit, propositiones, ita hœ quoque tribus terminis con- « nectuntur, et a simiiibus ad similia facilior transitus fiet. » Nos tamen his syllogismis qui figurati non sunt eos qui figurati sunt et a longe diversis propositionibus nascuntur, interserere noluimus, quorum ad se similitudinem, sicut et earum propositionum, ipse etiam Boethius notavit. Sicut enim simplices consequentias et com- positas ex duabus hypotbeticis consinriles invicem esse voJuit, in eo scilicet quod sicut in illis utrdeque propositiones ejusdem generis sunt, hoc est catégorie®, ita in istis utraeque propositiones ejusdem generis sunt, id est hypotheticae, sic quoque eorum syllogismos sibi consimiles esse dixit qui ex simiiibus propositionibus veniunt, qua- rum etiam assumptiones et conclusiones, sicut in illis, ejusdem ge- neris sunt; ita in istis eos quoque rursus syllogismos confirmavit ad invicem, sicut propositiones eorum qui a- consequentiis descendunt ex categorica et hypothetica, vel e converso, constantibus; utrorumque namque consequentiae ex dissimilibus propositionibus jun- guntur, cum altéra categorica sit, altéra hypothetica; ac rursus utro- rumque assumptiones et conclusiones dissimiles ab invicem. Nunc igitur ad eos transeamus syllogismos qui ex mediis propositionibus originem ducunt.

De figuris hypotheticonun syllogismorum.

[Cf. Boeth. de syllog. hypoth., pag. 6a 3 sqq. De syllogismis qui e mediis propositionibus fîunt; quoram très figuras sunt: prima quidem, in qua id quod alterius consequens est, rursus alterius fit antecedens -, secunda, iu qua duo ejusdem consequentia sunt; tertia denique, in qua duo ejusdem antecedentia sunt. ] * Fol. 1 90 r*. Prims figurae propositiones cum syllogismis [Cf. Boeth. de syllog. hypoth., pag. 623. 1 tecedentis prior terminus affîrmatur, quai ' Boeth. de syllog. hypoth., pag. 6a3 [Cf. Boeth. de syllog. hypoth., pag. 623. Prinue figure propositiones octo esse» quataor inqoibus antecedentis prior terminus affîrmatur, quatuor autem in quibus negatur.]

PARS QUARTA. ANALYTICA POSTERIORA, II. 449 Per positîonem.

[ Cf. Boeth. de syllog. hypoth., pag. 6 a 3-4. Ex octo mediis propositionibos prixns figurae quap per positionem fiunt, octo syilogîsmorum modos fieri, qui primam propositionem assuxnunt et ultimam condudant.]

Per destructionem.

[Cf. Boeth. de syllog. hypoth., pag. 6a 4. Ex octo mediis propositionibus prims figura quaî per destructionem fiunt, octo syilogîsmorum modos fieri, qui ultimam assumunt et in condusione primam tollunt. ] Quomodo secunda et tertia ex prima nascantur.

[ Cf. Boeth. de syllog. hypoth., pag. GaG sqq. Hypotheticorum secundam et tertiam figuram ex prima oriri, secundam nimirum per prims consequentis conversionem; tertiam veroper conver- sionem secundae consequentise. ] Quœ sequimodœ, quse iûaequimodae.

[Cf. Boeth. de syllog. hypoth., pag. 6a 8. iEquimodas illas propositiones esse in quibus médius terminus, eodem modo enuntiatus, et antecedens et consequens est; insquimodas autem, in quibus médius terminus, diverso modo enuntiatus, antecedit et consequitur. Nonniai ex insequimodis syllo- gismnm confie! posse. ] De assumptionibus secundae et tertîs figurs. Modi secundœ *. *Foi. 190 v*.

[Cf. Boeth. de syllog. hypoth., pag. 6a6 sqq. Ex inœquimodis propositionibus secundas figune sexdedm syllogismes fieri. ] Modi tertiae.

[Cf Boeth. de syllog. hypoth., pag. 629. Ex inaequimodis tertiae figurae sexdecim syliogismos fieri.]

De syllogismis disjunctarum *. * Fol. 191 r^ [Cf. Boeth. de syllog. hypoth., pag. 636 sqq. E disjunctis, quarum onaquaeque conjunctae sim- pUd ax{uipollet, octo syliogismos fieri, quatuor quidem per assumptionem antecedentis, quatuor autem per assumptionem consequentîs. Omnes demum hypotheticos syliogismos centum viginti oolo numéro esse. ] PETRI ABiBLARDI PALATINI PERIPATETICI ANALYTICORUM POSTERIORUM POSTERIOR EXPLIGIT.

DIALECTICA. bj PARS QUINTA.

LîBER DIVISIONUM ET DEFINITIONUM.

[Codex habet: PetnAUtlaréis Peripaîeiici Pahiini, diviiionum,} Fol. 191 r\ Dividendi* seu diffiniendi peritiam non solum ipsa doctrinœ né- cessitas commendat, verum diiigenter multorum auctoritas tractât. Quorum nos quidem œmuiatores non ingrat!, eorum quoque ves- tigia studiose amplectentes, ad tuam, frater, imo ad communem omnium utilitatem, in eisdem desudare compellimur. Non enim tanta fuit antiquonun scriptorum perfectio ut non et nostro doc- trina indigeat studio, nec tantum in nobis mortalibus scientiapo- test crescere ut non ultra possit augmentum recipere. Quoniam vero divisiones diffinitionibus natiu'aliter priores sunt, quippe ex ipsis constitutionis suae originem ducunt, ut posterius apparebit, in ipso quoque tractatu divisiones merito priorem locum obtinebunt, diffi- nitiones vero posteriorem. Quœ etiam qualiter divisionibus ipsis necessarise sint non prœtermittemus, quibus ita quoque adjunctœ sunt ut eosdem terminos participent, atque in eadem materia con- sistant; unde et recte earum tractatus conjunximus, de quibus dein- ceps disserendum est.

Quot modis divisionis nomen sumatur. [Cf. Boeth., de divis., pag. 638. ] Est autem multiplex significatio nominis hujus quod est divisio. Primo quidem et proprie divisio dicta est oratio in qua aliquid per R QUINTA, LIB, DIVISIONUM ET DEFINITIONUM. 451 aliqua dividi monstratur, cum videlicet vel partium ejusdem diversi* tatem vei significationum ^ multitudinem aperimus, partium quidem sive divisibiles sint, tanquam species, sive constitutivaB, quae proprie partes nomlnantur. Vocis autem multipiicis divisio secundum signi- ficationes fit, ut in sequentibus apparebît. Est etiam divisio nomen tam divisi quam dividentium. Est autem in hac divisione: substantia alla corpus, alla spiritus, substantia divisum, corpus autem et spiritus dividentia. Nomen autem dividentium in eo invenitur quod in tertio Topicorum, Boethius^ locum ab* enuntiatione partium a divisione • Foî. 191 v* esse dixit. Utriusque etiam, sive divisi sive dividentium, ponitur, cum in libro Divisionum idem ait quod divisionibus junctis una compo- nitur diffinitio, sicut in sequentibus monstrabimus. Divisio quoque dicitur ipsa partium actualis vel intcllectualis distributio. Unde idem in divisionibus': «oportet, inquit, non omnia speculari quasi actu « dividantur, sed quasi animo et ratione, ut vinum aqu» mixtum « actu ipso dividimus: in vinum vero et aquam ex quibus mixtum est « sola ratione. » Haec enim jam mixta separari actu non possunt. Cum autem tôt* modis aut fortasse pluribus divisionis nomen sumatur, de propria tantum ac prima sîgnificatione ipsius in prœsenti nobis tractandimni est, hoc est ^e orationibus ipsis per quas aliquid per aliqua xlividi monstramus. De bis namque tantum in libro Divisio- num Boethius intendit quarum terminos eosdem cum terminis esse diffinitionum, quas et orationes esse certum est, docuit. Hinc etiam certum est divisiones de quibus intendit, sicut et diffinitionés, ora- tiones esse, quod ait^: « fîeret autem omnis divisio omnisque dilE- « nitio duobus terminis tantum, nisi indigentia quse saepe existit in « nomine probiberet. » Hae vero orationes, quas divisiones appellamus, muitipiices sunt propositiones; cum enim dicimus: animal aKud ra-- tionale^, aliud irrationale, duas hic comprehendimus propositiones, ac si videlicet diceremus quoddam animal rationale esse et quoddam aliud irrationale esse. Nunc autem eas divisiones, quasBoethii auc- ^ Cod. significatione. — * Cf. Boeth. de differ. Topic, pag. 867, 875. — ' Bœih. de divift., pag. 6A6. — * Cod. totot — * Bœth. de divis., pag. 643.

452 PETRI ABiELARDI DIALECTICA.

toritas distinxit, nos quoque tractandas suscepimus. Si qua vero ex nobis ad doctrinam pônantur, non pigeât. Hic igitur omnium divi- sionum aiias secundum se, alias secundum accidens esse dixit.

Divisionum divisio.

[ Cf. Boeth. de divh., pag. 638. De divisionibus secundom se, ac primamde sensu hajus loca- tionis: secundum se. De divisione genens in specîes, vocis in diverses signifîcationes, totkis in partes. De trilDus divisionibus secundum accidens, a Boethio enumeratis, scilicet de divisione suh- jecti in accîdentia, accidentis in subjecta sua, accîdentis in coaccidentia. ] Quae vero secundum se dicuntur, hoc modo subdividit, alias di- cens esse generis in species, alias vocis in significationes, alias totius in partes. Quarum differentias ab invicem diligenter perquirit; earum quoque quas secundum accidens esse voluit, tr£S species ponit, cum videlicet vel subjectum in accidentia sua, vel accidens in subjecta, vel accidens per coaccidens distribuitur, quae per singula coUigentur. Sunt itaque sex divisiones de quibus tantum Boethium egisse vide- mus. Très quidemquas secundum se esse dixit, très vero secundum accidens. Secundum se autem istas dici arbitror, ad distinctionem aliarum quae accidentia recipiunt, sive in diviso, sive in dividen- tibus, sive in utroque. Quod itaque dixit: secundum se, taie est ac si accidens excluderet, sic: hoc est non secundum accidens. Sic quoque Porphyrius, cum differentias alias per accidens esse, alias per se diceret \ nihil aliud in eo quod secundum se dixit intellexisse dicitur, nisi quod eas per accidens inhaerere speciebus denegavit, quibus scilicet substantialiter insunt. Hae itaque divisiones per se, hoc est, non secundum accidens, fiunt in quibus neque accidens cum subjecto neque cum coaccidente ponitur, ut sunt illae très quas prius posuimus, de quibus primo loco nobis tractandum est.

Fit igitur divisio generis in species, quotiens genus per species suas dividitur hoc modo: substantia alia corpus, alia species; rursus corpus aliud corpus animatum, aliud inanimatum; hic enim gênera per species suas dividuntur; substantia quidem per corpus et spe- * iPorphyr. Isagog., edit. Buhle, pag. 887.

p. QUINTA, LIB. DIVISIONUM ET DEFINITIONUM. 465 ciem, corpus vero rursus per animatum et inanimatum. Vocis auteni ea divisio dicitur, quando vocis multiplicis diversae significationes aperiuntur, vel vox unum significans diversis modis quibusdam attribuitur ^; vocis autem multiplicis diversae significationes osten- duntur, vel quando nominis aequivocatio demonstratur, vel quande multiplicis orationis intellectus distinguuntur. Vox autem œquivoca per res signifîcatas hoc modo dividitur. Canis et latrabilis animalis nomen est et marinae bestiae et cœlestis sideris; vel ita: amplector et actionem significat et passionem. Multiplex quoque oratio in eos in- tellectus quos désignât, hoc modo dividitur: haec oratio: mancipium defertpomttm, et hune intellectum designare potest quod puw déférât pomum; et hune: quod pomum déférât puenmi; etsi enim hic falsus sit, aeque tamen ex ipsa veiti constnictione haberi potest. Vocis autem secundum modos divisio ita pefficitur: Infinitum aliud dicitur secundum tempus, aliud secundum numeruai, aliud se- cundum mensuram. Secundum tempus quidem dicimus diem in- finitam, cujus supemœ vitae terminus secimdum tempus inveniri non potest. Sic et mundum infinitum dicere possimus. Idem quoque secundum mensuram suae magnitudinis, quae a nobis comprebendi non potest, infinitus vocari potest; arena vero maris infinita secundum multitudinem sui dicitur. Ciun autem diversis modis ista infinita dicantur, ima tamen diffiniti^ne de omnibus istis infiniti nomen prœdicatur, quae est hujusmodi: cujus terminus in- veniri non potest, sive secundum magnitudinem, sive secundum multitudinem, sive secundum tempus, Unde hanc vocem Boethius non multa significare, sed multis modis, voluit. Totius vero divi- sionem fieri Boethius voluit quotiens totum in proprias partes di- vidimus, sive illœ^ partes constitutivœ sunt, sive divisivœ. Partes proprie illae quoque quae divisivae sunt, appellantur quae tantum partes divisi sunt, non etiam species, utSocrates et Plato hominis. Quod enim specialissimum est, speciem non continet. Sive ergo ita dixerimus: domas alla pars paries, alla tectmn, alia fundamentum, sive 454 PETRI AB^LARDI DIALECTICA.

hoc modo: homo alias Sacrâtes, alias Plato, et sic de singulis, utram- que divisionem a toto Boethius dicit; sed prima quidem ab intègre fuit, secunda vero ab universaii.

Nunc autem, positis exemplis, de bis tribus divisionibus quae secundum se dicuntur, ad alias très transeamus, quas secundum accidens idem vocavit. Has vero sunt bujusmodi, cum vel subjectiun in accidentia, vel accidens in subjecta sua, vel accidens in coacci* dentia dividitur; subjectum quidem in accidentia sua sic: corpus aliud album, aliud nigrum, aliud medio colore coloratum, et rur- sus albedo aliud clara, aliud obscura. Non enim in nomine subjecti solam substantiam quae sustamentum est omnium accidentium, acci* pimus; verum quamlibet essentiam quamcumque formam ita susci- pientem, ut praeter eam subsistere queat. Accidentis vero in sub- jecta hoc modo fit divisio: album aliud animatum corpus, aliud inanimatum. Accidens autem in coaccidentia dividitur hoc modo: album aliud durum, aliud molle. Nam et divisum et dividentia in eodem subjecto «imul reperiuntur, in hoc quidem albedo simul et duritia, in illo vero albedo et moUities. Non enim aliter fit bujus- modi divisio, nisi eidem divisum et dividentia coaccidant. Omnium autem divisionum exemplis appositis, singulas diligent er tractemus, ac demum earum commimitates ac differentias annotemus.

Divisio generifl.

Divisio generifl.

[Cf. Boeth. de divis., pag. 689 sqq. Genu5 in proximas species dividi. Ssepe autem aut defini- tiones, aut differentias, aut negationes specienim ioco adbiberi, quamvis improprie. De oppoô- tionibus quibns, ut Boethius refert, dWisio fieri potest, sciiicet contradictione, contrarielate, privatione et habitu; relativorum enim oppositionem a generis divisione omnino alienam esse. In generis divisione in species per differentias, non species ipsas sed specierum formas differentiaruin nominibus significari; unde Wiiieiml CampellensiB senientia oppugnatnr, qua gênera et spedei, non tantum vocabula, sed res ipsas esse volebat; quam quidem Abselardus argumento e relativi natura desumpto evertere conatur. Inilium omisimus, ubi nibil Boetbio additum erat.]

Fol. 1 92 V*...Juvat * autem nunc diligenter perquirere, cum dicitur divisio ge- neris fieri per differentias, atque in Ioco specierum differentis poni dicuntur, utrum per differentianun nomina ipsas formas specierum p. QDINTA, LIB. DIVISIONDM ET DEFINITIONUM. 455 accipiamus, an potius ipsa vocabula differentiaruin intelligamus, quas a quibusdam sumi dicuntur iu officio specialium nominum ac pro speciebus designandis usurpari, ut tantumdem rationale valeat quantum rationale animal, et tantumdem animatum quantum ani- matum corpus, ut non solum formaB significatio, verum etiam mate- riœ teneatur in nominibus differentiarum. Quee quidem sententia W. ^ magistro nostro prœvalere visa est. Volebat enim, memini, tantam abusionem in vocibus fieri ut, cum nomen differentise in divisione generis pro specie ponerettir, non sumptum esset a differentia, sed substantivum speciei nomen poneretur^ Alioquin subjecti in acci- dentia divisio dici potest secundum ipsîus sententiam, qui differentias generi per accidens inesse volebat. Per nomen itaque differentise spe- ciem ipsam volebat accipere; unde Porphyrius, cum de differentiis ageret ': « per eas, înquit, gênera in species dividimus. » Ipsum etiam infinitum nomen ^ in designatione oppositae speciei majori abusione usurpabat, veluti si dicatur: substantia alla corpus, alia non cor* pus, non corpus in designatione tantum speciei^ accipitur nec est infinitum in significatione, sed substantivum nomen et spéciale. Unde Boethius ^: « necesse est autem speciem negatione componere cum ea quae simplici nomine species. » Volebat enim omnem divi- sionem secundum se juxta auctoritatis propositam divisionem vel generis in species esse vel totius in partes, vel vocis in significationes. At vero nihil obest si in ea annumeratione divisionum secundum se non sint comprehensae hujusmodi divisiones quœ vel in differentias in negationem factae adduntur, necessitate postea incumbente, cum vide- licet speciebus vocabula desunt. Sic enim et divisionem vocis in modos postea adjunxit'', quam prius non cpmmunicaverat aliis. Am- plius si differentiarum vocabula vel infinita nomina in significatione nova usurparemus pro ipsis specierum nominibus, nullum pondus littera haberet, cxun ipse Boethius in libro Divisionum, propter di- visionem generis in differentias, differentiarum naturam ita dili* * SciUcet WilMmo Campellensi, — ' Cod. ponetur. — • Porphyr. Isagog., pag. âfig. — • Cod. speciei, — * Cod. species. — • Boeth, de divis., pag. 64a. — ' IKd,, pag. 646.

456 PETRI ABifiLARDI DIALECTICA.

genter tractaverit, et ea difEniat, et quomodo cognosci quëant, studiose requirat. Qui etiam cum in negatione specierum senten- tiam contineri negaret his verbis ^: a negatio per se nuUam speciem « facit veram: cum dico homo, etc., » adjunxit, cum de ordine ejus divisionis ioqueretur^,-prius afïirmationem aut simpiex nomen pro- ferendum esse quam totam negationem aut in&nitum nomen. « Nam « si prius, inquit, negatio dicta sit, etc. > At vero si ipsum etiam in- finitum nomen specialem teneat significationem, quare propter faci- iitatem intellectus iilud prius proferendum est quam istud, cum nihil significatio istius ad significationem illius attineat, quia' omnino diversam speciem ponit.^ Amplius saepe etiam ipsa oratio in divisioné generis venit, sicut infinitum nomen. Sicut enim dicimus: aniiÉial aliud homo, aliad non homo, ita etiam proponimus: animal aliad est homo, aliud est non homo. Nulio tamen modo oratione negativa spe- ciem volumus* intelligere. Dicimus itaque infinitiuu nomen sive totam negationem non ita pro speciebus poni, ut in ipsis significa- tionem specialium nominum intelligamus, sed ita ut ibi posita in- teiligantur, ubi ' specialia nomina, si haberentur, ponerentur. Idem et de nominibus difierentiarum sciendum est, ut non qxiidem substantiva, sed sumpta a differentiis sumantur, pesita tamen loco spe- cierum. Oportet enim in eadem significatione vocabula difi[erentiarum sumi in divisioné generis, in qua significatione ipsa in diffinitione speciei ponuntur, cum sciiicet nomini generali adjacent. Sic enim ex divisionibus generis in differentias Boethius difiinitiones specierum descendere docuit, ut diviso generali nomini dividens differentiœ yocabulum copuletur. Undô ipse in primo Divisionum cum eamdem divisionum et difiinitionum materiam esse ostenderet*: « in eodem, « inquit, divisionis et diffinitionis ratio versatur. Nam divisionibus « junctis nna componitur diffînitio; » vel conjuncto uno de vocabulis differentiarum dividentibus diviso nomini generis, una fîet diffinitio speciei. «Quae.enim, inquii, ad generis divisionem sumenda non p. QUINTA, LIB. DIVISIONUM ET DEFINITIONUM. 457 «sunt, neque ad diffinitionem speciei sunt commoda: omne enim « quod ad divisionem generis natum est, idem ad diffinitionem spe- « ciei rectissime congregamus. » Sed hoc quidem de his divisionibun dîxit quae in difiPerentias fuerint, non de his quœ sunt per species; species namque in diffinitionem speciei non venit, nisi genus quoque fuerit. At vero differentiae quaecumque genus dividunt, eaedem quoque speciem diffiniunt. Unde etiam Poiphyrius, cum de ejusmodi di£Pe- rentiis loqueretur ^: « cum ei^o, inquit, eaedem differentiae aliquo « modo quidem acceptas sint constitutive, aliquo autem modo di- « visivae, specificae omne» vocantur, et his maume opus est ad divi- « siones generum et diffinitiones specierum, séd non his quae sunt « secundum accidens. » Si quis autem opponat, cum genus per diffe- rentias dividimus, ipsam divisionem suhjecti in accidentia fieri ^; potest dici eam tantum divisionem aBoethio suhjecti in accidentia vocari quae in pura fit accidentia, nuUi videlicet speciei divisi suhs^ tantialia, aut potius, sicut in nostra fîxum est sententia, nuUo modo inter accidentia differentias admittamus. Quod autem Porphyrius per differentias genus in species dividi dixit, secundum eam dictum est sententiam qua naturam generalem in species redigi atque distrihui per susceptionem differentiarum realiter voluit; aut potius per di£Pe- rentias genus in species dividi voluit, cum earum vocabula adjuncta nomini generis speciem désignant, atque diffinitionem speciei corn- ponunt, hoc modo: animal aliud rationale, aliud irrationale animal. Cum autem genus aut in species aut in differentias splvitur, non in posteriores sed in superiores dividendimi est. Ut enim supra me- minimus, divisio generis déterminât ^ distrihutionem in proximas species. Porphyrius tamen animatum quoque et inanimatum, sen* sihile et insensibile divisivas suhstantiae differentias vocavit'. Quae- cumque enim divisivae sunt inferioris, et superioris. Sed quaecumque constitutivae sunt superioris, constitutivae sunt inferioris;* sic quoque et quaecumque species inferioris sunt, et Buperioris, et quaecumque