SigPhi · Peter Abelard

Dialectica

Latin

Page 6 of 29

PARS SECUNDA, ANALYTICA PRIORA, I. 255 et sape in consequentiis verba optativi modi vim enunciativi ienent, veluti cum ita propono: si fuisses hic, vidisses eum; tam bene enîm haec. consequentia dici potest, sicut ea quae ex enanciationibus^jun- giturhoc modo: sifuisti hic, audisti eum. Unde et cum quidam de illa assumunt ac concludunt, partes ejus in enunciationes resoivunt, sicut: sedfuisti hic, quare vidisti eum; vel ita: sed non vidisti quia non faisti. Inûnitivo quoque verbo quodammodo inhserentia exprimi vi- detur; ut cum ita dicimus: verum est Socratem currere vel possibile; taie est enim ac si dicamus: verum est vel possibile quod Socrates currit; id est quod cursus Socrati adjacendo cohaereat. Nec tamen sicut bœc. perfecta est suprappsita^ oratio, Socratem currere; sensum tamen propositionîs in eo quod verum vel falsum monstrat, videtur expi4- mère idemque enunciare quod: Socrates currit. Sicut enim hœç pro- ponit Socratem currere,, quod vel falsum vel verum, sic et illa. Nec tamen propositio dicitur, licet verum significet. Si Socratem currere verum est, ipsa autêm Socratem currere significat, ipsum profecto verum demonstrat. Unde et ex diffinitione propositionis quam in se- quentibus dabimus^, propositionem eam oportet esse; unde et oratio- nem perfectam, cum scilicet perfectum sensum significat. Sed si nos quidem subtilius rei veritatem intueamur, nec jam orationem eam dicemus, imo quasi nomen iliius quod propositione exprimitur, cui quidem per impositionem rectam applicatur, sicut homo vel homo albus homini. Non enim aliter * per est verbum aliquid ei'vel ipsum * Fol i33 v*. alicui conjungeretur, nisi per impositionem subjectse rei datum esset. Sic quoque et cum dicimus: Socrates currit, verum est; Socrates cur- rit qnoà in subjecto proferimus, propositio non est, sed nomen ejus cui verum attribuitur. Si autem Socratem currere verum per imposi- tionem habeat designare, non omnino propositionis signifîcationem tenet, quœ scilicet significatio in dicendo est non nominando, ut in expositione diffînitionis propositionis aperiemus. Sed licet, cum di- cimus: Socratem currere verum est, Socratem currere quod in subjecto propositionis profertur, nomen sit, cui scilicet verum conjungitur, ' Cod. Mc tamen fuec perfecta est sicat suprapoiite. — * Vid. iafra, pag. a 38.

JDIALECTICA. 3o 254 PETRI AB.ELARD1 DIALECTICA..

illud tamen qnod perse proferimuBf Socratem cuiTer&, oratio poterit esse, sed, ut dictum^est, imperfecta, cum videUcetiralknipersonalis verbt resolutionem habeat. Sic quoqoe et animal rationalemortale, cum hominis diffinitio perfecta dicatur,' nullo tamen modo perfecta conceditm* oratio. Cum enim in diffintendo perfectionem habeat,»eo vîdelicet qood ômni et soli ac specialiter homini conveniat, in di<- cendo aiiquid nuUam perfectionem servat, quœ perfectio propria est oratî^num, nifailque de proprietate orationis prœter constitutionem tenet; sed potius nominis impositionem habet, ex qua etiam prs&di* ' cari et subjici potest.

Atque hœcquidem de perfecta vel imperfecta oratiohum sententia dicta sufficiant. At quonîam solfie quœ împerfectae sunt orationes doctrinœ aerviunt, eo sciticet quod ipsas solœ aiiquid dicunt, eanim divisionem ponamus in praesenti.

Diirisio perfectarum^ [Cf. Aristot., pug. 20; Boeih. edit. prima, pag. 229; edit. secunda, pag. Sai. — De vocatione aa sit ontk)*, de mtenogatiofie, quomodo ad Dialecticam pertîneat. ] Harum igitur orationum.quae perfecte sunt aliae sunt enunciatiysB, aliœ interrogativae, alias deprecaûvâe, aliae imperativae, aliae desidera- tivae. Enunciativam autem eam Aristoteles difEnit ^ quas enunciatadi* quid de aliquo vel aiiquid ab aliqup, ut sunt illae quee afiirmant prae> dicatum de subjecto vel negant, hoc modo: Socrates est homo, vel non est homa. Interrogativa autem est per quam interrogamus hoc modo: quis vel qaalisyel quid est Socrates? Deprecativa autem, per quam deprecamur sic: Adesto Deas. bnperativa, per quam imperamus, ut: accipe codicem. Desiderativa, per^ quam nostrum exprimimus votum, veluti cum dicimus: oscaletur me arnica. Addunt autem quidam sextam speciem, vocativam scilicet orationem. Sed mihi quidem yocatio non videtur diversam speciem a suprapositis procreare, quas quidem vocatio omnibus aequalit^ potest a|^oni. Modo enim * Ariâtot. de Interpret, pag, ai. — * Per excidît.

PARS SECUNDA, ANALYTICA PRIORA, I. 256 vocatîonam emmciatioiû appoaimus, ut cum dîco: ^Petn, Socmtes venit, modoetiam interrogationi hoc modo iPeire, qm> pergit &h crtttes? Simiiiterqua caeiwis'speciebus vecatk>aei& apponimus. Unde si^ait.aliqua^oratîonis species vocativa oratio^ Bonoportet eamdiver- sam asuperîorihus acoipere, nec ut oppositam îllis una cum eis in' dtyîaioneorationis.apponer€, cum videlicet m'odo enunoîativam ora*- tkmem vocative, modo interrogativam, modo etiam imperativam ac simiiiter aiias proferam^is. Ac si coststruotionem ^ seiiemque ipsam coi- locutioms Bftudioâius atteadamus, nec de ipsa oratione vocationem esse confitebimur; sred magis eam ita.orationi prseponimus, quasi cum ea ipsam numeremus^, sed post ipsius responsionem orationem per:se supponamus. Ut cum dico: Petre, Socrates legit, hic est reclus ooUocutionis ordo, ut dicto Petre et ipso.qui vocatur respondente audio, per se ita supponatur enunciatio: Sacrâtes legit; nisi enim ab ipso quem vocamus, nos audiri noverimus, frustra ei loquimur. Tune autem nos exaudiri cognoscimus', cum ipse, audio respondens, se ipsum audire nos confitetur. Similiter et cum dicitur: Petre, lege, quasi ille ad vocationem respond^t:* audio, lege supponitur, in quo etiam persona secunda, quœ tu nominativo designanda est, subintelligitur,cui légère secundum imperationem adjungitur; quœ quidem copulatio sfômper indiget nominaH:ivo. Sed fortasse opponitur voca- tivum casum non amplius recipiendum esse inter partes orationis, cum videitcet orationes non oomponat'; sed falso; nam etsi perfec- tam tÊbn constituât, saltem inoperfectam componit, veluti istam: Co- jnita Sooratism^ o carissime cornes. Sicut enim conquestiva oratio dici pdtest qua tantum querela nostra exprimitur, veluti iste: hei mihi in- feUci, me miseram; sic et vocativa merito oratio appellatur, quoniam ad vocationem pertinet.

Nota autem, quod superius tetigimus, omnes fere species perfec- tarum orationum a verbis quibus constituuntur, nominatas esse, *ut sciitcet enunoiatiya a verbo enunciativo propter quod scilicet enun- câat^ ûnperativaa venbo imperativo in quo imperatio ^ continetur, 256 PETRI ABiELARDI DIALECTICA.

interrogativa quae communem verborum materiam cum enunciativa tenet, non a verbo nomen accepit, sed a modo proponendi qui in- terrogatione consistit. Nec mireris idem verbum secundum diver- sos affectus animi diversas orationes reddere, modo scilicet imperi^ tivam, quando sola imperatio attenditur, modo etiam deprecativam, quando deprecationem, nunc quoque desiderativam, quando deside* rationem intelligimus, ut cum dico ifestinet arnica; hanc vel impe- rativam vel deprecativam vel desiderativam secundum varios anii^i affectus, ut dictum est, proferre possûnt. Indicativo quoque verbo sœpe pro imperativo utimur; veluti cum in prœceptis iegis dicitur: non occides, non mœchaberis, etc. Cum enim hsec ad omnes dicta sint; si affirmative inielligeretur, falsum sœpe inveniretur; soia autem enunciatio praesenti tractatui pertinet, quae sola verum vel fabum* continet, quorum inquisitio dialecticœ relinquitur. Reliquae vero spe- cies quatuor, ut ait Peripateticorum princeps ^ poetis relinquend» sunt qui in fabulis suis sive historiis, modo interrogantes, modo im-^ perantes, nunc etiam deprecantes sive desiderantes personas intrc^ ducunt. Si quis autem- asstimet iqterrogationem quoque ad dialec- ticam attinere, propter eam scilicet quaestionem quae a dialecticis saepe profertur eisque proprietas ascribîtur; quae quidem ex divi- dentibus propositionibus est constiluta, de quarum veritate ipsa quœ- rit hoc modo: utrum omnis homo est animal vel non omnis homo est animal, fallitur. Neque enim in eo quod dialecticus estac secundum artem proprietate complexionis instructus, de veritate seu faHitate çonstructionis ambigit; sed si quis ambigerit, dubitationem argu- mentissuis auferre débet. Non itaque dialecticorum estinterrogare, sed comparare potius. Unde etsi a dialecticis quœstiones hujus- modi sœpe proferri soleant, quia tamen eas non ex arte sed ex ins- cientia proferunt, artis intentioni vel negotio non sunt ascribendœ, utvidelicet eas in marteriam et intentionem dialecticœ rëcipiamus. Qua enim dialectica scientia est, scientia vero comprehensio veri- tatis, unumquemque, in quantum dialecticus est, scientem essè ^ Aristot, de Interpret., pag. ao. « PARS SECUNDA, ANALYTICA PRIORA, I. 257 oportet » et eorum quae ad dialecticam pertinent veritatem non igno- tBve. Qui autem quœrit, dubitationem suam exprimit, ut certitudi- nem quam nondum habet consequatur. Sed dicitur quod, cum in- terrogare ad inscientiam pertineat, scire tamen interrogationem componere doctrinae ascribitur. Unde nec incommode de quaestio- nibus quoque dialectici tractant quarum tractatus a scientia non est alienus. Unde.si qui fuerint qui nec ab intentione artis interrogatio- nem dividant, secundo saltem* loco ac gratia enunciationum de *Foi. i34r*. quarum veritate, ut dictum est, quœrit, admistam eam esse Tecog- noscant. Nam et cum Aristôteles de ipsa quaestione dialectica in libro Péri ermenias egerit, gratia propositionum, cum ad ipsam respon- deret/factum esse cognoscimus; gratia quarum videlicet proposi- tionum et ipsœ fiunt de veritate earum quaerentes. Inde enim dia- lecticœ hujusmodi qusestiones quae ex dividentibus propositîonibiis junguntur, appellantur, quod de veritate propositarum quœstionum quaeritur, cujus investigatio dialecticorum est propria. In hoc hujus artis principale ^egotium existit quod per argumenta ipsius verita- tem aut Msitatem veraciter convincimus. Unde ad eam soias ora- tiones eas pertinere clarum est in quibus veritas aut falsitas continetur. Hâe vero sunt propôsitiones quas supra diximus enunciationes, quarum diffînitionem in Topicis suis Boethius secundum verum aut falsum ita proponit ^: Diflînitio propositionis.

[QuaBiitur praecipue in sequentibus utrum ad res an ad iniellectus referantur verum et lalsuin, pn^KMitionQmque significatio; qood quidem ad Realium et Nominaliam controversias aliquatenus spectat] « Propositio est oratio verum falsumve significahs. » Quae quidem diffinitio eadem omnia et sola continet cum ea quam superius se- cundum Aristotelem protulimus^; in hoc tamen ab iUa diversa, quod iUa secundum affirmationem et negationem, haec vero secundum verum ac falsum propositionem déterminant. Nec quîdem inconi- * Boeth., de Differentiis Topicis (0pp. éd. Basil., i546), pag. 867. — * Pag. 260.

258 PETRI AB^LARDI DIALECTICA.

mode; sicut enim omnes ppopositiones vel affirmativae vel oegatîv» ac solœ, ita etiam verse vel falsœ. Atque haec quidem propoBÎtionis diffmitio dupliciter exponi potest. Gum enim veirmu vdi falsum tri« plicem habeat significationem, duœ ex eis «que huic loco iddentur aptari; sed prius omnes distinguamus significationes. Sunt îgkiir ve- rum ac falsum nomina intellectuum, veluti cum diiôimfus: inteUectus veras velfalsus, hoc est habitus de eo quod in re e§t vel non est, quos quidem intellectus^in animoaudientis prolatapropositiogenerat. Ul cum dicituT: Socrates est homo vel non est homo, id audiens inanîmo concipit quod homo Socrati inhœret aut minime. Sunt etiam nomina existentiae rei vel non existentiae de quibus îpsa propositio ait ac lo* quitur; veluti cum dicimus: verum est Sacratem currere vel faisant, id est: ita est in re quod Socrates currit, vel non est in re. Neque enim cum drcimus: wram est Socratem currerey vel de ista voce quae est Socrates currere possumus dicere, quippe cum non sit vera sed impérfecta oratio, vel de intellectu ipsiius, cum nec ipse sitverus, sed imperfectus sicut ipsa oratio. Sunt rursus verum ac falsum nomina propositionum, ut cum dicimus propositio vera veljalsa, id est vermn vel falsum intellectum generans. Significant ^ propositiones idem quod in re est vel quod in re non est. Sicut enim nofninum et verbo- rum duplex ad rem et ad intellecttim significatio, ita etiam proposi*' tiones quae ex ipsis componuntur, duplicem ex ipsis significationem contrahunt, unam quidem de intellectibus, aliam vero de rébus. De rébus enim, sicut illsr, propositiones quoque agunt, ac de ipsis quoque, sicut illa, quosdam intellectus générant. Cum enim dicimus: homo currit, de homine ac cursu rébus ipsis agimus, cursumque homâiii conjungimus, non intellectus eorum ad invicem copulamus; nec quir- quam de intellectibus dicimus, sed de rébus solis agentes, eos in animo audientis constituimùs.

Patet insùper adeo pér propositiones de rébus ipsis, non de in- tellectibus nos agere, quod aliter nulla fere consequentia neces- sitatein teneret, nisi scilicet quae ex eîâdem jungitur proposittô* ' Ck)d. nue.

PARS SECUNDA. ANALYTICA PRIORA, 1. 259 mbos hoc modo: si est homo, est homo; cum enim dicimiis: si est homo, est animal^, si ad inteliectus propositionum conaecutionem refersmus, ut videlicet de ipsis intellectibus agamus, nulla est conséquent!» veritas, cum scilicet alter intellectuum sine altero omaîno subsistât. Neque enim qui hominem Socrati in anime suc conjungit, animi^l simpliciter in ipso intelligit, quem scilicet inteilec- tum sequens propositio désignât. Qui enim hominem intelligit, for- mas quoque ipsius concipit; qui vero animal simpliciter, formas ho- minis non attendit. Alioquin nunquam unum tantum inteliéctum contingeret haberî. Cum enim infinita sint singulorum conséquent tia, ut ex: omnis homo est animal et omnis homo est ammatus, vel cor- pus rei substantia, vel quidam homo est animal, vei e converse, vel fortasse quidam homo non est lapis vel non est lignum vel color, et multa alia consequantur, necesse esset hes omnes inteliectus haberi cum omnem hominem animal esse intelligeremus; quod aperta est falsi- tas. Quamvis enim non possit esse ut aliquis sit aliter quin inde sit vel corpus vel substantia et caetera, petest tamen cohaerentia animalis ad. hominem sine respectu inhaerentiae corporis simpliciter accipi vel substantiae. Amplius cum necessaria saepe sit censequentia inter fal* sum et verum veluti ista: si Socrates est asinus, Socrates est animal y vel quodiam animal est asinus ^ falsa omnino apparet consecutio, si de in- teUectibus accipiatur, ut videlicet intelligamus si ill<ç existât intellec- tm et istum ^ necesse sit esse, cum videlicet simul in anima ejusdem non possint existere. Alioquin verifatem ac falsitatem contraria quae ipsis intcdlectibus insimt in eodem esse contingeret, in ipsa videlicet anima quae indivisibilis esse creditur. Ipse etiam ego si vole Socratem esse asiuum, injelligo quod falsum est, non tamen simul hune intel- iéctum habeo quod sit animal, qui verus est. Ex his itaque manifes- tura est in consequentiis per propositiones de earum intejilectibys agendum non esse, sed magis de essentia rerimi, hoc modo scilicet ut, si ita est in re quod omnis homo est animal, ita est in re quod homo est corpuSj et quœcumque ejusdem sunt'conseqi)entia necesse est in ' God. isiam.

240 PETRI ABiELARDI DIALECTICA.

re esse, sed non intelligi. Et in hac quidem significatione eorum quas propositiones loquuntur, una tamen exponitur régula quœ ah, pesîto antecedenti, poni quodlibetconsequens ejus ipsius, hoc est: existante aliqua antecedenti rerum essentia, necesse est existere quamlibet rerum existentiam consequentem ad ipsam. Quœ quidem regida,4e intellectibus per omne falsa manifeste ex prsemissis appa^ret. Si quis autem in consequentiis ad ipsas propositiones confugiat ex quibus ipsçe coiijunguntur, ut scilicet de ipsis propositionibus admitteret in con- sequentiis agi, ea utique nomina oportet poni per quœ de propositio- nibus agatur. Quod si tota propositionis materia ipsi proposition! sit imposita ad agendum de ea, ut scilicet per banc vocem omnis homo,est animal, de ipsa agamus propositione quse est: omnis homo est animal, ac rursus ista: omnis homo est sabstantia, in oflUcio nominis alterius pro- positionis utamur, jam utique coujsequentia ex duobus constituta nominibus; ac si ita diceremus: si homo animal est, nec quodcumque veri vel falsi in ea existit. Ampli us si de propositionibus ageremus, ut videlicet una existente aliam existere diceremus, falsa omnino consecutio esset, cum. videlicet quaelibet sine alia existere aQ pro- ferri contingat, ac veram esse vel falsam, alia omnino tacita.

Rursus sive de intellectibus sive de propositionibus agatur, im- perfçcta est omnino locutio, cum nibil illis vel attribuatur yel ab eis removeatur. Neque enim posita sunt vocabula per quse ali- quid de eis ai&rmetur vel. negetur, sed nec etiam nomina quae ipsa significent. Non enim propositiones ex quibus consequentia coqs- tituunt, cum^ perfectae sint orationes, impositione nominiç possunt incidere^ sicut difiinitiones possunt et quae prsedicantur et subji- ciuntur secundum suam impositionem ad res singulaj. Restât itaque ut de solis rébus, ut dictum est, propositiones agant, sive idem 'de rébus quod in re est enuncient, ut homo est animal, homo non est lapis, sive id quod in re non est proponant, ut: homo non est animal, homo est lapis, ut etiam de significatione reali propositionis, non tantum de intellectuali, suprapositse propositionis dii&nitio po$sit exponisic: ' Cum suf^evimus. — * Sic Gk)., quod sensu caret. An non êsistere?

PARS SECUNDA, ANALYTICA PRIORA, I. 241 significans venim vel* falsum, id est, dicens illud quod est in re vel * f^'- 1^^^*- quod non est in re, et in hac quidem significatione verum et falsum nomîna sunt earum. existentiarum rerum quas ipsœ propositiones loquuntur. Cum autem eamdem diffinitionem et de inteliectibus / ipsis bxyc modo exponimus significantes verum vel falsum, hoc est generans secundum inventionem suam de rébus de quibus agitur, verum vei falsum intellectum; tune quidem ipsos nominant intel- lectus« Nota autem sive de inteliectibus sive de rerum existentiis ex^ ponamus, orationis prœmissionem necessariam esse, ne scilicet im- pers<malia verba, ut diescit, vespemscit, pugnatur in proprietate propo- sitionis claudantur, cujus habere signiCcationem videntiir. Qui enim dicit, diescit vel pugnatur, idem ponit ac si diceret dies yel pugnajit. Primae quoque et secundaepersonae verba, ut pugno\e\ pugnas, quorum persona, quia certa est quando ipsius quoque significatio personae in ipsis attenditClr, propositionis sensmn implere videntur ac si ita re- solvatur: ego pugnoy tu pugnas. Videntur itaque dictiones istae propo- sitionis habere sensum, non constitutionem; quippe orationes non sunt. Ex earum quoque negationibus non pugno, non pugnatur, earum sensus affirmativus convincitur. Atque ex eo propositionis esse sen- sus earum dignoscitur quod consequentia non constituunt hoc modo: $i pugnatur ah eo, tune pugnatur. Ob hujusmodi ergo dictiones a pro- positione separandas orationis prsemissio necessaria fuit.

Utrum sint alîquae res ea quae a propositionibus dicuntur.

Dignum autem inquisitione censemus utirum illae existentiae rerum, quas propositiones loquuntiu^, sint aliquae de rébus existentîbus^ sive una, sive multœ.res sintputandœ; ut istud quod haec propositio dicit: homo es t animal, vel homo non est lapis. Ac fortasse dicetur quia ali- quando una res est quod propositio dicit, cum scilicet de una tantum re in ea agitur, hoc modo: Socrates est Sacrâtes; aliquando vero mul- tse, quando videlicet de muitis, hoc modo: Socrates est homo, vel non est lapis. Neque enim est ratio ut, cum in aliqua proposit^one de di- DIALfeCTICA. 3l 242 PETRI ABi«LARDI DIALECTICA.

versis rébus agatur, una magis res quam aiia propositioniB significabo dicatur. Ai vero si ab bac propositione: Socrates est Socrates, soins Socrates desîgnari dicatur, jam non plus signtficat aut dicit ipsa pro- positio quam hoc nomen Socrates. Unde et hoc vocabulum Socrates sensum propositionis habet, atque ipsum quoque verum vel âdsuin dicî oportet, secundum propositionis sententiam quam tenere dici- tur; sed falso. Si enim idem diceret Socrates quod illa propositio Socrates est Socrates ^ jam utique prolato subjecto propositionis in- teliectus fieret perfectus, ac jam superflue vel est apponeretur, vel Socrates in praedîcato repeteretur. At foitasse dicetmr non solum Socror tem significari a propositione, verum cum ipso inhaerentiam quoque ipsius, quam per verbum poni concedunt; sed ad hoc dico non per est verbum inhaerentiam Socratis determinate poni; jam enim super- flueret Socrates quod post esse adjungitur. Sed si fortasse aliqua in- haerentise proprietas in verbo sitintelligenda, simpliciter inhœrenlia in ipso est accipienda, ne praedicati siibmissio, ut dictum est, super- fluat. Quod si Socrates et inhasrentia simpliciter a propositione tan- tum designari conceduntur, jam profecto hoc dico: nomina inhae- rentia et Socrates idem dicunt; unde et affirmationis sensum exprimunt qui nunquam sine verbo, ut Péri ermenias docent^ generatûr. Amplius si ad ea de quibus in propositionibusagitur aspiciamus, cum ipsius propositionis significationempensamus, profecto cum dicitur: Socrates est lapis ^ oportet esse quod propositio dicit, cum videlicet illa tria existant, Socrates videlicet et inhserere et lapis. Sed nec in- haerentia aliqua est proprietas quae per verbum designetur ciun di- citur: Socrates est lapisy sicut nec remotio cum: Socrates non est lapis. Si enim et in vera propositione, cum dicitur Socrates est animal, se- cundum hanc expositionem animal inhaerere homini per esse verbum, Inhaerentiam aliquam proprietatem animali vellent^attribuere respectu hominis, jam profecto animal in subjecto, inhaerentiam in praedicato, et hominem in determinatione oportet accipere; aut si in eadem pro- positione et inhaerentia animali et animal homini attribuereiur, pro- ' Aristot., de Interpret., pag. ai. — * Cod. tfellet.

PARS SECUNDA, ANALYTICA PRIORA, I. 245 fecto multiplex propositio esset, quae et diversa prœdicata et diversa subjecta haberet. Rursus cum in ea propoditione homo est animal, homo solus subjici recte concedatur, si per esse aliqua attribuatur proprietas quae, ut volunt, inha^entia dicitur, profecto homini qui sttbjicitur eam oportet attribui; ut videlicet homo qui subjicitur di- caiur inhœrens, non animal quod prâedicatur, cum nos potius prae- dicatum inhaerere subjecto quam subjectum praedicato proponimus. Quod si cum inhterentia et animal simul homini attribuantur, ne^ cesse est sic quoque propositionem esse multiplicem quae diversa de homxne ipso enunciat, nec solum genus de specie amplius enun- ciari contingit, cum ubicumque per esse inhaerentiam praedicamus quae quoddam accidens esse creditur; neque etiam contingit amplius solius substantiae praedicatibnem fieri, sine accidentis scilicet attribu- tione, nec alîquam amplius unam esse propositionem. Quod aperte falsum est; etsi enim divina substantia simplex sit et nuUis acciden- tibus informata, veraciter tamen et proprie de ea diceretur et quod simplex et quod sit Deus. Similiter et si banc substantiam contin- geret spoliari ab omnibus suis accidentibus, et in natura substantiae, prout natura pateretur, remaneret, non minus de ea vere diceretur quia substantia est. Amplius si per esse inhaerentiam neoesse sit at- tribui, et cum dicitur inhœrentia est inhœrentia, inhaerentiam quoque in infaaerentia per verbum copulamus, in adjacentia scilîcet sicut in alîis propositionibus. Si ^ enim in essentia attribueretur per ver- bum inhaerentia inhaerentiae, superflue subderetur post verbum no- men inhaerentiae. Quod si per est verbum inhaerentia secundum ad- jacentiam tribuatur, et rursus cum de illa quae attribuîtur vere dicatur quod est inhœrentia, in ipsa quoque rursus inhaerentiam oportet esse, ita ut in infinitum ratio procédât. Amplius si per esse oportet inhaerentiam dari, necessaria est consequentia quae ait: si substantia est, inhaerentia est; aut si aliquid est, inhaerentia est. Sed neque substantia ex uecessitate inhaerentiam exigit, quippe prior est in natura tanquam fundamentum, neque aliquid cum majus sit ea;