SigPhiSigPhi

De casu diaboli

坎特伯雷的安瑟伦

语言:
拉丁语
状态:
完整作品
作者归属:
作者本人所著
文本状况:
未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
篇幅:
约 14,900 词 · 71 个段落
引用本作品
  • APA坎特伯雷的安瑟伦. (n.d.). De casu diaboli. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/anselm-of-canterbury/de-casu-diaboli
  • MLA坎特伯雷的安瑟伦. De casu diaboli. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/anselm-of-canterbury/de-casu-diaboli.
  • Chicago坎特伯雷的安瑟伦. De casu diaboli. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/anselm-of-canterbury/de-casu-diaboli.

本条目引用所收录的版本。SigPhi 是数字复制平台。已知的年份、出版者和译者均列出;“n.d.”表示年份未知。

内容简介

一位由上帝所造、面前并无任何恶的善天使,怎么会意欲作恶。

背景与流传

这个难题比看上去难:如果上帝所造的一切皆善,第一个恶的意志从何而来?安瑟伦的回答是它来自无,而正因如此它没有原因,所以才是罪责。三篇对话中的第三篇,也是最有野心的一篇。

这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。

所收版本的节选
MAGISTER. Voluit igitur aliquid quod non habebat nec tunc uelle debebat, sicut Eva uoluit esse similis diis, priusquam deus hoc uellet. DISCIPULUS. Nec hoc ita sequi negare queo. MAGISTER. Nihil autem uelle poterat nisi iustitiam aut commodum. Ex commodis enim constat beatitudo, quam uult omnis rationalis natura. DISCIPULUS. In nobis hoc possumus cognoscere, qui nihil uolumus nisi quod iustum aut commodum putamus. MAGISTER. Iustitiam uero uolendo peccare non potuit. DISCILPULUS. Verum est. MAGISTER. Peccauit ergo uolendo aliquod commodum, quod nec habebat nec tunc uelle debuit, quod tamen ad augmentum ibi beatitudinis esse poterat. DISCIPULUS. Palam est quoniam aliter non potuit. MAGISTER. Cernis, ut puto, quia plus aliquid quam acceperat inordinate uolendo uoluntatem suam extra iustitiam extendit. DISCIPULUS. Aperte nunc uideo quia peccauit et uolendo quod non debuit et non uolendo quod debuit. Et palam est quia non ideo uoluit plus quam debuit quia noluit tenere iustitiam sed ideo iustitiam non tenuit quia aliud uoluit, quod uolendo illam deseruit, sicut in auaro de nummo et pane monstrasti. MAGISTER. At cum hoc uoluit quod deus illum uelle nolebat, uoluit inordinate similis esse deo. DISCIPULUS. Si deus non potest cogitari nisi ita solus, ut nihil illi simile cogitari possit: quomodo potuit diabolus uelle quod non potuit cogitare?…

阅读此版本 →

← 返回坎特伯雷的安瑟伦