De grammatico
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 文本清晰
- 篇幅:
- 约 7,580 词 · 36 个段落
引用本作品
- APA坎特伯雷的安瑟伦. (n.d.). De grammatico. SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/anselm-of-canterbury/de-grammatico
- MLA坎特伯雷的安瑟伦. "De grammatico." SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/anselm-of-canterbury/de-grammatico.
- Chicago坎特伯雷的安瑟伦. De grammatico. SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/anselm-of-canterbury/de-grammatico.
内容简介
一道逻辑练习:「文法家」指称的是实体还是性质?
背景与流传
看着像小题目,其实不是。它是最能说明十一世纪怎样做逻辑的文本之一,而它提出的名称派生词问题让中世纪逻辑学家忙了两百年。读起来就是它本来的样子:一道训练题。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
DISCIPULUS. De grammatico peto ut me certum facias utrum sit substantia an qualitas, ut hoc cognito, quid de aliis quae similiter denominatiue dicuntur sentire debeam, agnoscam. MAGISTER. Dic primum cur dubites. DISCIPULUS. Ideo quia uidetur utrumque posse probari necessariis rationibus, esse scilicet et non esse. MAGISTER. Proba ergo. DISCIPULUS. Ne ergo festines contra dicere quid quid dixero sed patere me orationem meam ad suum finem perducere, deinde aut approba aut corrige. MAGISTER. Ut uis. DISCIPULUS. Ut quidem grammaticus probetur esse substantia, sufficit quia omnis grammaticus homo, et omnis homo substantia. Quidquid enim habet grammaticus ut sequatur eum substantia, non habet nisi ex eo quia homo est. Quare hoc concesso ut homo sit: quaecumque sequnntur hominem, /145/ sequuntur grammaticum. Quod uero grammaticus sit qualitas, aperte fatentur philosophi qui de hac re tractauerunt. Quorum auctoritatem de his rebus est impudentia improbare. Item quondam necesse est ut grammaticus sit aut substantia aut qualitas, ut quodlibet horum sit alterum non sit, et quodlibet non sit alterum necesse sit esse: quidquid ualet ad astruendam unam partem, destruit alteram, et quidquid unam debilitat, alteram roborat. Cum ergo alterum horum uerum sit, alterum falsum: rogo ut falsitatem detegens aperias mihi ueritatem. MAGISTER. Argumenta quae ex utraque parse posuisti necessaria sunt, nisi quod dicis: si alterum est, alterum esse non posse. Quare non debes a me exigere, ut alteram partem falsam ostendam -- quod ab ullo fieri non potest -- sed quomodo sibi inuicem non repugnent aperiam, si a me fieri potest. Sed uellem ego prius a te ipso audire, quid his probationibus tuis obici posse opineris. DISCIPULUS. Hoc quod tu a me exigis, ego a te intentus exspectabam; sed quondam tu easdem probationes asseris irreprobabiles: meum est qui dubito aperire quid me sollicitet, tnum uero est utriusque partis firmitatem et conuenientiam ostendere.…