SigPhiSigPhi

De libertate arbitrii

坎特伯雷的安瑟伦

语言:
拉丁语
状态:
完整作品
作者归属:
作者本人所著
文本状况:
文本清晰
篇幅:
约 7,160 词 · 34 个段落
引用本作品
  • APA坎特伯雷的安瑟伦. (n.d.). De libertate arbitrii. SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/anselm-of-canterbury/de-libertate-arbitrii
  • MLA坎特伯雷的安瑟伦. "De libertate arbitrii." SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/anselm-of-canterbury/de-libertate-arbitrii.
  • Chicago坎特伯雷的安瑟伦. De libertate arbitrii. SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/anselm-of-canterbury/de-libertate-arbitrii.

内容简介

如果意志自由不是犯罪的能力,那它是什么。

背景与流传

安瑟伦的回答既违反直觉又干脆利落:犯罪的能力不属于自由,反而是自由的减损,因为不能犯罪的上帝才是最自由的。三篇对话中的第二篇,是《论真理》的直接延续。

这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。

开篇
DISCIPULUS. /207/ Quoniam liberum arbitrium uidetur repugnare gratiae et praedestinationi et praescientiae dei: ipsa libertas arbitrii quid sit nosse desidero, et utrum semper illam habeamus. Si enim libertas arbitrii est 'posse peccare et non peccare', sicut a quibusdam solet dici, et hoc semper habemus: quomodo aliquando gratia indigemus? Si autem hoc non semper habemus: cur nobis imputatur peccatum, quando sine libero arbitrio peccamus? MAGISTER. Libertatem arbitrii non puto esse potentiam peccandi et non peccandi. Quippe si haec eius esset definitio: nec deus nec angeli qui peccare nequeunt liberum haberent arbitrium; quod nefas est dicere. /208/ DISCIPULUS. Quid si dicitur aliud esse liberum arbitrium dei et bonorum angelorum, aliud nostrum? MAGISTER. Quamuis differat liberum arbitrium hominum a libero arbitrio dei et angelorum bonorum, definitio tamen huius libertatis in utrisque secundum hoc nomen eadem debet esse. Licet enim animal differat ab animal) siue substantialiter siue accidentaliter, definitio tamen secundum nomen animalis omnibus animalibus est eadem. Quapropter talem oportet dare defini tionem liberta tis arbitrii, quae nec plus nec minus illa contineat. Quoniam ergo liberum arbitrium diuinum et bonorum angelorum peccare non potest, non pertinet ad definitionem libertatis arbitrii 'posse peccare'. Denique nec libertas nec pars libertatis est potestas peccandi. Quod ut plane intelligas, intende ad ea quae dicam. DISCIPULUS. Ad hoc sum hic. MAGISTER. Quae tibi uoluntas liberior uidetur: illa quae sic uult et potest non peccare, ut nullatenus flecti ualeat a non peccandi rectitudine, an illa quae aliquo modo flecti potest ad peccandum? DISCIPULUS. Cur non sit liberior illa quae ad utrumque se habet non uideo. MAGISTER.…

阅读全文 →

← 返回坎特伯雷的安瑟伦