De Processione Spiritus Sancti
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
- 篇幅:
- 约 17,700 词 · 84 个段落
引用本作品
- APA坎特伯雷的安瑟伦. (n.d.). De Processione Spiritus Sancti. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/anselm-of-canterbury/de-processione-spiritus-sancti
- MLA坎特伯雷的安瑟伦. De Processione Spiritus Sancti. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/anselm-of-canterbury/de-processione-spiritus-sancti.
- Chicago坎特伯雷的安瑟伦. De Processione Spiritus Sancti. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/anselm-of-canterbury/de-processione-spiritus-sancti.
本条目引用所收录的版本。SigPhi 是数字复制平台。已知的年份、出版者和译者均列出;“n.d.”表示年份未知。
内容简介
关于圣灵发出的拉丁方论证,为1098年巴里公会议上对辩希腊人而写。
背景与流传
这是西方对「和子」问题最细致的表述,而这一教义正是拉丁教会与东正教分裂之所在。安瑟伦不引权威,只凭道理立论:这是他的标志。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
Videtur itaque quod spiritus sanctus non sit per aliud a patre alius, nisi quia ab illo habet esse quod est; quamuis alio suo modo quam filius. Inuestigemus tamen hoc diligentius. Utique aut postquam fuit spiritus sanctus hoc quod est, contigit illi alium esse a patre; aut in existendo habet unde alius est. Contingit enim aliquem esse quod est, priusquam sit alius, et contingit aliquem alium in existendo fieri; prius autem quemquam esse alium, quam sit hoc quod est, non est possibile. Namque primus homo priusquam de illo esset homo aliquis, erat ipse homo, sed non erat alius. Cum uero primum extitit de illo aliquis: et ille de quo extitit postquam fuit, factus est alius; et qui de illo extitit, simul habuit et esse et alium esse. Aut ergo spiritus sanctus, sicut dixi, postquam fuit, factus est a patre alius, aut habet in existendo propter quod alius dicitur. Sed si postquam fuit contigit illi alium esse a patre: cum non sit alia persona, nisi quoniam alius est ab illo, non fuerunt semper tres illae personae, quia ista non semper fuit, sicut non semper fuit spiritus sanctus alius a patre. Quoniam itaque falsa sunt haec, patet quia in existendo habet unde alius est. Esse autem nequit nisi aut ex aliquo, sicut filius, aut ex nullo, sicut pater. Quod si ex nullo, quemadmodum pater existit: aut ita existit unus quisque per se ut neuter ab altero quicquam habeat, et sunt duo dii pater /188/ et spiritus sanctus; aut quondam unus deus sunt, si uterque de nullo est, penitus nihil inueniri ualet in fide Christiana unde sint ab inuicem alit, sed unus idemque est pater et spiritus sanctus et una persona; quae uera fides abhorret. Non est ergo uerum spiritum sanctum a nullo esse. Si autem est ex aliquo, non est nisi ex deo, qui est pater et filius et spiritus sanctus. Sed a se ipso nequit esse, quondam nulla persona a se ipsa potest existere. Quare si quis negat eum esse a filio, negare nequit illum a patre esse.…
就这部作品提问De Processione Spiritus Sancti讲的是什么?简要概括一下De Processione Spiritus SanctiDe Processione Spiritus Sancti的关键思想是什么?
← 返回坎特伯雷的安瑟伦