De veritate (Dialogus de veritate)
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
- 篇幅:
- 约 9,050 词 · 43 个段落
引用本作品
- APA坎特伯雷的安瑟伦. (n.d.). De veritate (Dialogus de veritate). Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/anselm-of-canterbury/de-veritate-dialogus-de-veritate
- MLA坎特伯雷的安瑟伦. De veritate (Dialogus de veritate). Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/anselm-of-canterbury/de-veritate-dialogus-de-veritate.
- Chicago坎特伯雷的安瑟伦. De veritate (Dialogus de veritate). Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/anselm-of-canterbury/de-veritate-dialogus-de-veritate.
本条目引用所收录的版本。SigPhi 是数字复制平台。已知的年份、出版者和译者均列出;“n.d.”表示年份未知。
内容简介
师徒之间关于何为真理的对话:命题的真、意志的真、事物的真。
背景与流传
安瑟伦最后得出一个定义——真理是心智所察知的正当——把说真话与行得正统一在一个概念之下。这是他作为神学地基所写三篇对话中的第一篇,也是其中最富哲学意味的一篇。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
ueritatem tamen et rectitudinem habet, quia facit quod debet. Sed cum significat esse quod est, dupliciter facit quod debet; quoniam significat et quod accepit significare, et ad quod facta est. Sed secundum hanc rectitudinem et ueritatem qua significat esse quod est, usu recta et uera dicitur enuntiatio; non secundum illam qua significat esse etiam quod non est. Plus enim debet propter quod accepit significationem, quam propter quod non accepit. Non enim accepit significare esse rem cum non est, uel non esse cum est, nisi quia non potuit illi dari tunc solummodo significare esse quando est, uel non esse quando non est. Alia igitur est rectitudo et ueritas enuntiationis, quia significat ad quod significandum facta est; alia uero, quia significat quod accepit significare. Quippe ista immutabilis est ipsi orationi, illa uero mutabilis. Hanc namque semper habet, illam uero non semper. Istam enim naturaliter habet, illam uero accidentaliter et secundum usum. Nam cum dico: dies est, ad significandum esse quod est, recte utor huius orationis significatione, quia ad hoc facta est; et ideo tunc recte dicitur significare. Cum uero eadem oratione significo esse quod non est, non ea recte utor, quia non ad hoc facta est; et idcirco non recta tunc eius significatio dicitur. Quamuis in quibusdam enuntiationibus inseparabiles sint istae duae rectitudines seu ueritates; ut cum dicimus: homo animal est, aut: homo lapis non est. Semper enim haec affirmatio significat esse quod est, et haec
就这部作品提问De veritate (Dialogus de veritate)讲的是什么?简要概括一下De veritate (Dialogus de veritate)De veritate (Dialogus de veritate)的关键思想是什么?
← 返回坎特伯雷的安瑟伦