SigPhiSigPhi

Brutus

西塞罗

语言:
拉丁语
状态:
完整作品
作者归属:
作者本人所著
文本状况:
未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
篇幅:
约 43,200 词 · 205 个段落
引用本作品
  • APA西塞罗. (n.d.). Brutus. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/brutus
  • MLA西塞罗. Brutus. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/cicero/brutus.
  • Chicago西塞罗. Brutus. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/brutus.

本条目引用所收录的版本。SigPhi 是数字复制平台。已知的年份、出版者和译者均列出;“n.d.”表示年份未知。

内容简介

《布鲁图斯》的拉丁文原本,作于公元前四六年:罗马演说术的历史,以演说家名录的形式讲出。

背景与流传

西塞罗把罗马雄辩术两百多年的历史一位一位数过来,直到数到他自己;而我们对那段历史的了解,几乎全部来自这里——没有这部书,那些名字大多只会是名字。形式是他家园中与布鲁图斯、阿蒂库斯的一场对话,可定下基调的是时势:恺撒已是独裁者,法庭再也决定不了什么,这部书既是一部历史,也是一场哀悼——一门技艺的编年史,写于这门技艺断了气息之时。所以才有写霍尔滕西乌斯的那几页:那位一生的对手,他的故事收束全书,像是为整个行当致的悼词。它与同年写成、同样题献给布鲁图斯的《演说家》构成双联画:这一部回望过去,那一部描画理想。

这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。

所收版本的节选
Hic ego: Laudare igitur eloquentiam, et quanta vis sit ejus expromere, quantamque eis qui sint eam consecuti, dignitatem afferat, neque propositum nobis est hoc loco neque necessarium. Hoc vero sine ulla dubitatione confirmaverim, sive illa arte pariatur aliqua sive exercitatione quadam sive natura, rem unam esse omnium difficillimam. Quibus enim ex quinque rebus constare dicitur, earum una quaeque est ars ipsa magna per sese. Quare quinque artium concursus maximarum quantam vim quantamque difficultatem habeat, existimari potest. VII. VII. Testis est Graecia, quae, cum eloquentiae studio sit incensa jamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnes artes vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est a Graecis elaborata dicendi vis atque copia. In quam cum intueor, maxime mihi occurrunt, Attice, et quasi lucent Athenae tuae; qua in urbe primum se orator extulit primumque etiam monumentis et litteris oratio est coepta mandari. Tamen ante Periclem, cujus scripta quaedam feruntur, et Thucydidem, qui non nascentibus Athenis sed jam adultis fuerunt, littera nulla est, quae quidem ornatum aliquem habeat et oratoris esse videatur. Quanquam opinio est et eum qui multis annis ante hos fuerit, Pisistratum, et paulo seniorem etiam Solonem, posteaque Clisthenem multum, ut temporibus illis, valuisse dicendo. Post hanc aetatem aliquot annis, ut ex Atticis monumentis potest perspici, Themistocles fuit, quem constat cum prudentia tum etiam eloquentia praestitisse; post Pericles, qui cum floreret omni genere virtutis, hac tamen fuit laude clarissimus. Cleonem etiam temporibus illis turbulentum illum quidem civem, sed tamen eloquentem constat fuisse; huic aetati suppares Alcibiades, Critias, Theramenes. Quibus temporibus quod dicendi genus viguerit, ex Thucydidi scriptis, qui ipse tum fuit, intelligi maxime potest. Grandes erant verbis, crebri sententiis, compressione rerum breves et ob eam ipsam causam interdum subobscuri. VIII.

阅读此版本 →

← 返回西塞罗