SigPhiSigPhi

论己之执政官任期

西塞罗

语言:
拉丁语
状态:
完整作品
作者归属:
作者本人所著
文本状况:
未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
篇幅:
约 1,050 词 · 5 个段落
引用本作品
  • APA西塞罗. (n.d.). De Consulatu Suo [论己之执政官任期]. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/de-consulatu-suo
  • MLA西塞罗. De Consulatu Suo [论己之执政官任期]. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/cicero/de-consulatu-suo.
  • Chicago西塞罗. De Consulatu Suo [论己之执政官任期]. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/de-consulatu-suo.

本条目引用所收录的版本。SigPhi 是数字复制平台。已知的年份、出版者和译者均列出;“n.d.”表示年份未知。

内容简介

西塞罗写自己执政那一年的史诗。只剩下残句,还是他自己在别的著作里引用下来的。

背景与流传

这是古代最招人耻笑的一部作品,起因是其中一句自夸的诗行,而留下来的东西足以让人看出为什么。值得收着:它让人看到,论著里那个审慎的西塞罗与那个虚荣的西塞罗是同一个人。残缺是有意为之——整首诗已经佚失。

这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。

所收版本的节选
multaque per terras vates oracla furenti pectore fundebant tristis minitantia casus; atque ea quae lapsu tandem cecidere vetusto, haec fore perpetuis signis clarisque frequentans ipse deum genitor caelo terrisque canebat. Nunc ea Torquato quae quondam et consule Cotta Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex, omnia fixa tuus glomerans determinat annus. Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo ipse suos quondam tumulos ac templa petivit et Capitolinis iniecit sedibus ignis. Tum species ex aere vetus venerataque Nattae concidit, elapsaeque vetusto numine leges, et divom simulacra peremit fulminis ardor. Hic silvestris erat Romani nominis altrix, Martia, quae parvos Mavortis semine natos uberibus gravidis vitali rore rigabat: quae tum cum pueris flammato fulminis ictu concidit atque avolsa pedum vestigia liquit. Tum quis non, artis scripta ac monumenta volutans, voces tristificas chartis promebat Etruscis? Omnes civilem generosa[m] stirpe profectam vier ingentem Cladem pestemque monebant, [vol] tum legum exitium constanti voce ferebant, templa deumque adeo flammis urbemque iubebant eripere et stragem horribilem caedemque vereri; atque haec fixa gravi fato ac fundata teneri, ni prius excelsum ad columen formata decore sancta Iovis species claros spectaret in ortus: tum fore ut occultos populus sanctusque senatus cernere conatus posset, si solis ad ortum conversa inde patrum sedes populique videret. Haec tardata diu species multumque morata consule te tandem celsa est in sede locata, atque una fixi ac signati temporis hora Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna, et clades patriae flamma ferroque parata vocibus Allobrogum patribus populoque patebat. Rite igitur veteres, quorum monumenta tenetis, qui populos urbisque modo ac virtute regebant, rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque praestitit et longe vicit sapientia cunctos, praecipue coluere vigenti numine divos.…

阅读此版本 →

← 返回西塞罗