论命运
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 文本清晰
- 篇幅:
- 约 6,110 词 · 29 个段落
引用本作品
- APA西塞罗. (n.d.). 论命运. SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/de-fato-marcus-tullius-cicero
- MLA西塞罗. "论命运." SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/cicero/de-fato-marcus-tullius-cicero.
- Chicago西塞罗. 论命运. SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/de-fato-marcus-tullius-cicero.
内容简介
西塞罗论命运的著作《论命运》的拉丁文原本,作于公元前四四年,仅残存不全。
背景与流传
我们手上的文本从半中间开始,又在半中间断掉:开头、结尾与中间的若干段落均已亡佚,剩下的是与希尔提乌斯一场谈话的中段。问题是:一切是否皆被决定?西塞罗铺陈了使各学派分裂的那场争论:克吕西波与被原因锁住的命运;伊壁鸠鲁与原子偶然的偏斜;居中的是卡尔内亚德斯——西塞罗倾向的一方——他主张,尽可认定关于未来的判断非真即假,而不必因此锁住意志。“懒惰论证”就在这里——若一切早已写定,何必请医生?——克吕西波对“完全原因”与“辅助原因”的区分也在这里。它是那整场古代争论的主要史料,而那场争论,恰恰就是今天关于决定论与自由仍在进行的这一场,只是换了名字。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
[1] ...quia pertinet ad mores, quod ethos illi vocant, nos eam partem philosophiae de moribus appellare solemus, sed decet augentem linguam Latinam nominare moralem; explicandaque vis est ratioque enuntiationum, quae Graeci axiomata vocant; quae de re futura cum aliquid dicunt deque eo, quod possit fieri aut non possit, quam vim habeant, obscura quaestio est, quam Peri Dynaton philosophi appellant, totaque est Logike, quam rationem disserendi voco. Quod autem in aliis libris feci, qui sunt de natura deorum, itemque in iis, quos de divinatione edidi, ut in utramque partem perpetua explicaretur oratio, quo facilius id a quoque probaretur, quod cuique maxime probabile videretur, id in hac disputatione de fato casus quidam ne facerem inpedivit. [2] Nam cum essem in Puteolano Hirtiusque noster, consul designatus, isdem in locis, vir nobis amicissimus et his studiis, in quibus nos a pueritia viximus, deditus, multum una eramus, maxime nos quidem exquirentes ea consilia, quae ad pacem et ad concordiam civium pertinerent. Cum enim omnes post interitum Caesaris novarum perturbationum causae quaeri viderentur iisque esse occurrendum putaremus, omnis fere nostra in his deliberationibus consumebatur oratio, idque et saepe alias et quodam liberiore, quam solebat, et magis vacuo ab interventoribus die, cum ad me ille venisset, primo ea, quae erant cotidiana et quasi legitima nobis, de pace et de otio. [3] Quibus actis, Quid ergo? inquit ille, quoniam oratorias exercitationes non tu quidem, ut spero, reliquisti, sed certe philosophiam illis anteposuisti, possumne aliquid audire? Tu vero, inquam, vel audire vel dicere; nec enim, id quod recte existimas, oratoria illa studia deserui, quibus etiam te incendi, quamquam flagrantissumum acceperam, nec ea, quae nunc tracto, minuunt, sed augent potius illam facultatem.…