SigPhiSigPhi

论最佳演说家类型

西塞罗

语言:
拉丁语
状态:
完整作品
作者归属:
作者本人所著
文本状况:
未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
篇幅:
约 1,900 词 · 9 个段落
引用本作品
  • APA西塞罗. (n.d.). De optimo genere oratorum [论最佳演说家类型]. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/de-optimo-genere-oratorum
  • MLA西塞罗. De optimo genere oratorum [论最佳演说家类型]. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/cicero/de-optimo-genere-oratorum.
  • Chicago西塞罗. De optimo genere oratorum [论最佳演说家类型]. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/de-optimo-genere-oratorum.

这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。

内容简介

为两篇希腊演说的译本所写的序言,那个译本今已不存。西塞罗在此说明最好的演说家该是什么样子,并顺带说了翻译该怎么做。

背景与流传

他说自己不是逐字翻译,而是保住了原文的力量与意思——这一段是西方翻译理论的奠基文字之一:哲罗姆引用它来为自己译《圣经》的方式辩解,此后关于直译与意译的整场争论都由此而来。

这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。

开篇
Haec autem dixi brevius quidem quam res petebat, sed ad id quod agimus non fuit dicendum pluribus; unum enim cum sit genus, id quale sit quaerimus. Est autem tale quale floruit Athenis; ex quo Atticorum oratorum ipsa vis ignota est, nota gloria. Nam alterum multi viderunt, vitiosi nihil apud eos esse, alterum pauci, laudabilia esse multa. Est enim vitiosum in sententia si quid absurdum aut alienum aut non acutum aut subinsulsum est; in verbis si inquinatum, si abiectum, si non aptum, si durum, si longe petitum. Haec vitaverunt fere omnes qui aut Attici numerantur aut dicunt Attice. Sed qui eatenus valuerunt, sani et sicci dumtaxat habeantur, sed ita ut palaestritae; spatiari in xysto ut liceat, non ab Olympiis coronam petant. Qui, cum careant omni vitio, non sunt contenti quasi bona valetudine, sed viris, lacertos, sanguinem quaerunt, quandam etiam suavitatem coloris, eos imitemur si possumus; si minus, illos potius qui incorrupta sanitate sunt, quod est proprium Atticorum, quam eos quorum vitiosa abundantia est, qualis Asia multos tulit. Quod cum faciemus—si modo id ipsum assequemur; est enim permagnum—imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius quidem tenuitatem potissimum; est enim multis locis grandior, sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliis et parvarum rerum causulas scripsit, videtur esse ieiunior, cum se ipse consulto ad minutarum causarum genera limaverit. IV IV Quod qui ita faciet, ut, si cupiat uberior esse, non possit, habeatur sane orator, sed de minoribus; magno autem oratori etiam illo modo saepe dicendum est in tali genere causarum. Ita fit ut Demosthenes certe possit summisse dicere, elate Lysias fortasse non possit. Sed si eodem modo putant exercitu in foro et in omnibus templis, quae circum forum sunt, collocato dici pro Milone decuisse, ut si de re privata ad unum iudicem diceremus, vim eloquentiae sua facultate, non rei natura metiuntur.

阅读全文 →

← 返回西塞罗