论演说术的划分
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 文本清晰
- 篇幅:
- 约 13,900 词 · 66 个段落
引用本作品
- APA西塞罗. (n.d.). 论演说术的划分. SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/de-partitione-oratoria
- MLA西塞罗. "论演说术的划分." SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/cicero/de-partitione-oratoria.
- Chicago西塞罗. 论演说术的划分. SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/de-partitione-oratoria.
内容简介
一部修辞学教程,采西塞罗与儿子一问一答的对话形式。
背景与流传
为教学而作,不是为炫技:古典修辞学的整套架构,在这个文本里说得最清楚也最干瘪。也正因如此,中世纪抄它抄得很多。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
[] CICERO FILIUS. Studeo, mi pater, Latine ex te audire ea quae mihi tu de ratione dicendi Graece tradidisti--si modo tibi est otium, et si vis. CICERO PATER. An est, mi Cicero, quod ego malim quam te quam doctissimum esse? Otium autem primum est summum, quoniam aliquando Roma exeundi potestas data est; deinde ista tua studia vel maximis occupationibus meis anteferrem libenter. [] C.F. Visne igitur, ut tu me Graece soles ordine interrogare, sic ego te vicissim eisdem de rebus Latine interrogem? C.P. Sane, si placet. Sic enim et ego te meminisse intellegam quae accepisti et tu ordine audies quae requires. [] C.F. Quot in partes distribuenda est omnis doctrina dicendi? C.P. In tres. C.F. Cedo quas? C.P. Primum in ipsam vim oratoris, deinde in orationem, tum in quaestionem. C.F. In quo est ipsa vis? C.P. In rebus et verbis. Sed et res et verba invenienda sunt et collocanda--proprie autem in rebus invenire, in verbis eloqui dicitur, collocare autem, etsi est commune, tamen ad inveniendum refertur. Vox, motus, vultus atque omnis actio eloquendi comes est, earumque rerum omnium custos est memoria. [] C.F. Quid? orationis quot sunt partes? C.P. Quattuor. Earum duae valent ad rem docendam, narratio et confirmatio, ad impellendos animos duae, principium et peroratio. C.F. Quid? Quaestio quasnam habet partes? C.P. Infinitam, quam consultationem appello, et definitam, quam causam nomino. [] C.F. Quoniam igitur invenire primum est oratoris, quid quaeret? C.P. Ut inveniat quemadmodum fidem faciat eis quibus volet persuadere et quemadmodum motum eorum animis afferat. C.F. Quibus rebus fides fit? C.P. Argumentis, quae ducuntur ex locis aut in re ipsa insitis aut assumptis. C.F. Quos vocas locos? C.P. Eos in quibus latent argumenta. C.F. Quid est argumentum? C.P. Probabile inventum ad faciendam fidem. [] C.F. Quomodo igitur duo genera ista dividis? C.P. Quae sine arte putantur, ea remota appello, ut testimonia. C.F. Quid insita? C.P.…