Orator
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
- 篇幅:
- 约 32,200 词 · 153 个段落
引用本作品
- APA西塞罗. (n.d.). Orator. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/orator
- MLA西塞罗. Orator. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/cicero/orator.
- Chicago西塞罗. Orator. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/orator.
这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。
内容简介
《演说家》的拉丁文原本,作于公元前四六年:完美演说家的画像——西塞罗自己承认,这样的人从未存在过。
背景与流传
布鲁图斯问他何种文体最好,西塞罗以描画一个理想作答:完全的演说家须兼擅三种文体——平实以论证,中和以怡人,宏大以动人——并且知道何时该用哪一种。这既是理论,也是自辩:年轻的阿提卡派指摘西塞罗浮夸,此书便是他的回答——简严并非唯一的德性,只会低声说话的人不是纯净,而是残缺。末尾论散文节奏的部分,是古代留给我们的、关于一句话如何发声的最细致的讨论。它与同年的《布鲁图斯》构成双联画;文艺复兴时它是案头书:关于“西塞罗主义”的那场大争论,很大程度上就是关于这部书的争论。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
Videmus enim fuisse quosdam qui idem ornate et graviter, idem versute et subtiliter dicerent. Atque utinam in Latinis talis oratoris simulacrum reperire possemus! Esset egregium non quaerere externa, domesticis esse contentos. Sed ego idem, qui in illo sermone nostro qui est eitus in Bruto multum tribuerim Latinis, vel ut hortarer alios vel quod amarem meos, recordor longe omnibus unum me anteferre Demosthenem, quem velim accommodare ad eam quam sentiam eloquentiam, non ad eam quam in aliquo ipse cognoverim. Hoc nec gravior exstitit quisquam nec callidior nec temperatior. Itaque nobis monendi sunt ei quorum sermo imperitus increbruit, qui aut dici se desiderant Atticos aut ipsi Attice volunt dicere, ut mirentur hunc maxime, quo ne Athenas quidem ipsas magis credo fuisse Atticas; quid enim sit Atticum discant eloquentiamque ipsius viribus, non imbecillitate sua metiantur. Nunc enim tantum quisque laudat quantum se posse sperat imitari. Sed tamen eos studio optimo iudicio minus firmo praeditos docere quae sit propria laus Atticorum non alienum puto. VIII. Semper oratorum eloquentiae moderatrix fuit auditorum prudentia. Omnes enim qui probari volunt voluntatem eorum qui audiunt intuentur ad eamque et ad eorum arbitrium et nutum totos se fingunt et accommodant. Itaque Caria et Phrygia et Mysia, quod minime politae minimeque elegantes sunt, asciverunt aptum suis auribus opimum quoddam et tamquam adipatae dictionis genus, quod eorum vicini non ita lato interiecto mari Rhodii numquam probaverunt [Graecia autem multo minus], Athenienses vero funditus repudiaverunt; quorum semper fuit prudens sincerumque iudicium, nihil ut possent nisi incorruptum audire et elegans. Eorum religioni cum serviret orator, nullum verbum insolens, nullum odiosum ponere audebat.…