SigPhiSigPhi

Pro A. Licinio Archia poeta

西塞罗

语言:
拉丁语
状态:
完整作品
作者归属:
作者本人所著
文本状况:
未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
篇幅:
约 4,000 词 · 19 个段落
引用本作品
  • APA西塞罗. (n.d.). Pro A. Licinio Archia poeta. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-a-licinio-archia-poeta
  • MLA西塞罗. Pro A. Licinio Archia poeta. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-a-licinio-archia-poeta.
  • Chicago西塞罗. Pro A. Licinio Archia poeta. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-a-licinio-archia-poeta.

这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。

内容简介

为一位希腊诗人的公民权辩护。法律上的理由很薄弱,西塞罗自己也知道,于是他把整篇演说用来辩护文学有什么用。

背景与流传

公元前62年。那段论文学价值的插话——学问滋养少年、愉悦老年、在困顿中与我们相伴——正是彼特拉克1333年重新发现、并点燃人文主义引信的文字。一篇法律上无足轻重的演说,成了欧洲文化的奠基文本之一。

这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。

开篇
Sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poetae nomen, quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa et solitudines voci repondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt: nos, instituti rebus optimis, non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant, itaque etiam delubrum eius in oppido dedicaverunt: permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt. Ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt: nos hunc vivum, qui et voluntate et legibus noster est, repudiabimus? praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam? Nam et Cimbricas res adulescens attigit, et ipsi illi C. Mario, qui durior ad haec studia videbatur, iucundus fuit. Neque enim quisquam est tam aversus a Musis, qui non mandari versibus aeternum suorum laborum facile praeconium patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur, quod acroama aut cuius vocem libentissime audiret: "Eius, a quo sua virtus optime praedicaretur." Itaque ille Marius item eximie L. Plotium dilexit, cuius ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrari. Mithridaticum vero bellum, magnum atque difficile et in multa varietate terra marique versatum, totum ab hoc expressum est: qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi Romani nomen inlustrant. Populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum, et regiis quondam opibus et ipsa natura et regione vallatum: populi Romani exercitus, eodem duce, non maxima manu innumerabilis Armeniorum copias fudit: populi Romani laus est urbem amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu regio atque totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque servatam: nostra semper feretur et praedicabitur L.…

阅读全文 →

← 返回西塞罗