Pro Aulo Caecina
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
- 篇幅:
- 约 13,700 词 · 65 个段落
引用本作品
- APA西塞罗. (n.d.). Pro Aulo Caecina. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-aulo-caecina
- MLA西塞罗. Pro Aulo Caecina. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-aulo-caecina.
- Chicago西塞罗. Pro Aulo Caecina. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-aulo-caecina.
这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。
内容简介
一桩民事诉讼,争的是一处田产的占有,以及「以武力相威胁」算不算「实际使用武力」。
背景与流传
不戏剧化,却极有用:这是我们了解罗马民法实际运作的最好材料之一,涉及禁令、地役权和公民权问题。读它的法学家比历史学家多。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
aut eam constituerint quae nequaquam satis verbis causam et rationem iuris amplecteretur? Hoc est periculosum, dissolvi hoc interdictum, est captiosum omnibus rem ullam constitui eius modi quae, cum armis gesta sit, rescindi iure non possit; verum tamen illud est turpissimum, tantae stultitiae prudentissimos homines condemnari, ut vos iudicetis huius rei ius atque actionem in mentem maioribus nostris non venisse. [41] 'Queramur,' inquit, 'licet; tamen hoc interdicto Aebutius non tenetur.' Quid ita? 'Quod vis Caecinae facta non est.' Dici in hac causa potest, ubi arma fuerint, ubi coacta hominum multitudo, ubi instructi et certis locis cum ferro homines conlocati, ubi minae, pericula terroresque mortis, ibi vim non fuisse? 'Nemo,' inquit, 'occisus est neque saucius .' Quid ais? cum de possessionis controversia et de privatorum hominum contentione iuris loquamur, tu vim negabis factam, si caedes et occisio facta non erit? At exercitus maximos saepe pulsos et fugatos esse dico terrore ipso impetuque hostium sine cuiusquam non modo morte verum etiam volnere. [42] Etenim, recuperatores, non ea sola vis est quae ad corpus nostrum vitamque pervenit, sed etiam multo maior ea quae periculo mortis iniecto formidine animum perterritum loco saepe et certo de statu demovet. Itaque saucii saepe homines cum corpore debilitantur, animo tamen non cedunt neque eum relinquunt locum quem statuerunt defendere; at alii pelluntur integri; ut non dubium sit quin maior adhibita vis ei sit cuius animus sit perterritus quam illi cuius corpus volneratum sit. [43] Quod si vi pulsos dicimus exercitus esse eos qui metu ac tenui saepe suspicione periculi fugerunt, et si non solum impulsu scutorum neque conflictu corporum neque ictu comminus neque coniectione telorum, sed saepe clamore ipso militum aut instructione aspectuque signorum magnas copias pulsas esse et vidimus et audivimus, quae vis in bello appellatur,