Pro Aulo Cluentio Habito
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
- 篇幅:
- 约 34,500 词 · 164 个段落
引用本作品
- APA西塞罗. (n.d.). Pro Aulo Cluentio Habito. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-aulo-cluentio-habito
- MLA西塞罗. Pro Aulo Cluentio Habito. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-aulo-cluentio-habito.
- Chicago西塞罗. Pro Aulo Cluentio Habito. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-aulo-cluentio-habito.
这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。
内容简介
一桩发生在外省一个家族内部的投毒案辩护,情节牵涉遗产、乱伦和被收买的陪审团,前后长达八年。
背景与流传
西塞罗最长的一篇演说,也是最能透露罗马司法实际如何运作的一篇。他后来承认,在那场官司里他给法官们「撒了一把沙子迷了眼」——这句话此后一直被修辞学家引用,当作律师这一行的自供。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
sceleri Oppianici vendidit. Nihil posse iam ad hanc improbitatem addi videtur: attendite exitum. Quae mulier obtestatione viri decem illis mensibus ne domum quidem ullam nisi socrus suae nosse debuit haec quinto mense post viri mortem ipsi Oppianico nupsit. Quae nuptiae non diuturnae fuerunt; erant enim non matrimonii dignitate, sed sceleris societate coniunctae. Quid? illa caedes Asuvi Larinatis, adulescentis pecuniosi, quam clara tum recenti re fuit, quam omnium sermone celebrata! Fuit Avillius quidam Larino perdita nequitia et summa egestate, arte quadam praeditus ad libidines adulescentulorum excitandas accommodata: qui ut se blanditiis et adsentationibus in Asuvi consuetudinem penitus immersit, Oppianicus continuo sperare coepit hoc se Avillio tanquam aliqua machina admota capere Asuvi adulescentiam et fortunas eius patrias expugnare posse. Ratio excogitata Larini est, res translata Romam; inire enim consilium facilius in solitudine, perficere rem eius modi commodius in turba posse arbitrati sunt. Asuvius cum Avillio Romam est profectus: hos vestigiis Oppianicus consecutus est. Iam ut Romae vixerint, quibus conviviis, quibus flagitiis, quantis et quam profusis sumptibus, non modo conscio sed etiam conviva et adiutore Oppianico, longum est dicere mihi, praesertim ad alia properanti: exitum huius adsimulatae familiaritatis cognoscite. Cum esset adulescens apud mulierculam quandam, atque ubi pernoctarat ibi diem posterum commoraretur, Avillius, ut erat constitutum, simulat se aegrotare et testamentum facere velle. Oppianicus obsignatores ad eum, qui neque Asuvium neque Avillium nossent, adducit et illum Asuvium appellat. Ipse testamento Asuvi nomine obsignato discedit: Avillius ilico convalescit: Asuvius autem brevi illo tempore, quasi in hortulos iret, in harenarias quasdam extra portam Esquilinam perductus occiditur. Qui cum unum
就这部作品提问Pro Aulo Cluentio Habito讲的是什么?简要概括一下Pro Aulo Cluentio HabitoPro Aulo Cluentio Habito的关键思想是什么?
← 返回西塞罗