为被控叛国罪的拉比里乌斯辩护(告市民书)
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 文本清晰
- 篇幅:
- 约 5,680 词 · 27 个段落
引用本作品
- APA西塞罗. (n.d.). 为被控叛国罪的拉比里乌斯辩护(告市民书). SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-c-rabirio-perduellionis-reo-ad-quirites
- MLA西塞罗. "为被控叛国罪的拉比里乌斯辩护(告市民书)." SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-c-rabirio-perduellionis-reo-ad-quirites.
- Chicago西塞罗. 为被控叛国罪的拉比里乌斯辩护(告市民书). SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-c-rabirio-perduellionis-reo-ad-quirites.
内容简介
《为拉比利乌斯辩护》(公元前63年):为一位被控犯下三十七年前罪行的老人辩护。
背景与流传
这场审判是政治性的:真正的争点是元老院能不能宣布紧急状态、不经审判就处死人。西塞罗主张可以——几个月后他就用在了喀提林身上。 拉丁文原文,引用应以此为准。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
Etsi, Quirites, non est meae consuetudinis initio dicendi rationem reddere qua de causa quemque defendam, propterea quod cum omnibus civibus in eorum periculis semper satis iustam mihi causam necessitudinis esse duxi, tamen in hac defensione capitis, famae fortunarumque omnium C. Rabiri proponenda ratio videtur esse offici mei, propterea quod, quae iustissima mihi causa ad hunc defendendum esse visa est, eadem vobis ad absolvendum debet videri. Nam me cum amicitiae vetustas, cum dignitas hominis, cum ratio humanitatis, cum meae vitae perpetua consuetudo ad C. Rabirium defendendum est adhortata, tum vero, ut id studiosissime facerem, salus rei publicae, consulare officium, consulatus denique ipse mihi una a vobis cum salute rei publicae commendatus coegit. Non enim C. Rabirium culpa delicti, non invidia vitae, Quirites, non denique veteres iustae gravesque inimicitiae civium in discrimen capitis vocaverunt, sed ut illud summum auxilium maiestatis atque imperi quod nobis a maioribus est traditum de re publica tolleretur, ut nihil posthac auctoritas senatus, nihil consulare imperium, nihil consensio bonorum contra pestem ac perniciem civitatis valeret, idcirco in his rebus evertendis unius hominis senectus, infirmitas solitudoque temptata est. Quam ob rem si est boni consulis, cum cuncta auxilia rei publicae labefactari convellique videat, ferre opem patriae, succurrere saluti fortunisque communibus, implorare civium fidem, suam salutem posteriorem salute communi ducere, est