SigPhiSigPhi

为卢基乌斯·穆雷纳辩护

西塞罗

语言:
拉丁语
状态:
完整作品
作者归属:
作者本人所著
文本状况:
未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
篇幅:
约 14,300 词 · 68 个段落
引用本作品
  • APA西塞罗. (n.d.). Pro Lucio Murena [为卢基乌斯·穆雷纳辩护]. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-lucio-murena
  • MLA西塞罗. Pro Lucio Murena [为卢基乌斯·穆雷纳辩护]. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-lucio-murena.
  • Chicago西塞罗. Pro Lucio Murena [为卢基乌斯·穆雷纳辩护]. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-lucio-murena.

这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。

内容简介

为一位被控贿选的当选执政官辩护。控方之一是小加图,那位毫不通融的斯多亚派,而西塞罗当着法庭公开取笑他。

背景与流传

公元前63年,喀提林阴谋正在进行:西塞罗主张,此刻定一个当选执政官的罪,比舞弊本身更糟。这是整个文集里最好笑的一篇——拿加图僵硬的斯多亚主义开的玩笑令人难忘——同时又是一个坦白的政治论证:稳定重于法律。

这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。

开篇
Summa in utroque est honestas, summa dignitas; quam ego, si mihi per Servium liceat, pari atque eadem in laude ponam. Sed non licet; agitat rem militarem, insectatur totam hanc legationem, adsiduitatis et operarum harum cotidianarum putat esse consulatum. ‘Apud exercitum mihi fueris’ inquit; ‘tot annos forum non attigeris; afueris tam diu et, cum longo intervallo veneris, cum his qui in foro habitarint de dignitate contendas?’ Primum ista nostra adsiduitas, Servi, nescis quantum interdum adferat hominibus fastidi, quantum satietatis. Mihi quidem vehementer expediit positam in oculis esse gratiam; sed tamen ego mei satietatem magno meo labore superavi et tu item fortasse; verum tamen utrique nostrum desiderium nihil obfuisset. Sed ut hoc omisso ad studiorum atque artium contentionem revertamur, qui potest dubitari quin ad consulatum adipiscendum multo plus adferat dignitatis rei militaris quam iuris civilis gloria? Vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat; te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat; tu actionem instituis, ille aciem instruit; tu caves ne tui consultores, ille ne urbes aut castra capiantur; ille tenet et scit ut hostium copiae, tu ut aquae pluviae arceantur; ille exercitatus est in propagandis finibus, tuque in regendis. Ac nimirum—dicendum est enim quod sentio—rei militaris virtus praestat ceteris omnibus. Haec nomen populo Romano, haec huic urbi aeternam gloriam peperit, haec orbem terrarum parere huic imperio coegit; omnes urbanae res, omnia haec nostra praeclara studia et haec forensis laus et industria latet in tutela ac praesidio bellicae virtutis. Simul atque increpuit suspicio tumultus, artes ilico nostrae conticiscunt.

阅读全文 →

← 返回西塞罗