SigPhiSigPhi

为马库斯·丰特乌斯辩护

西塞罗

语言:
拉丁语
状态:
完整作品
作者归属:
作者本人所著
文本状况:
未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
篇幅:
约 7,370 词 · 35 个段落
引用本作品
  • APA西塞罗. (n.d.). Pro Marco Fonteio [为马库斯·丰特乌斯辩护]. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-marco-fonteio
  • MLA西塞罗. Pro Marco Fonteio [为马库斯·丰特乌斯辩护]. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-marco-fonteio.
  • Chicago西塞罗. Pro Marco Fonteio [为马库斯·丰特乌斯辩护]. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-marco-fonteio.

这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。

内容简介

为一位高卢总督辩护,控告他掠夺该行省的正是行省居民自己。

背景与流传

这里西塞罗主张的,与他控告维雷斯时的主张正好相反:行省人的证词分量比不上一位罗马公民。目录里两个文本都有,读者才看得出,一个律师并不等于他的学说。

这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。

开篇
posse placari? Cum his vos testibus vestram religionem coniungetis, ab quicquam sancte aut moderate dictum putabitis? [32] Hoc vestrae mentes tam castae, tam integrae sibi suscipient ut, cum omnes legati nostri qui illo triennio in Galliam venerunt, omnes equites Romani qui in illa provincia fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes in Gallia qui sunt socii populi Romani atque amici, M. Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et publice laudent, vos tamen cum Gallis iugulare malitis? Quid ut secuti esse videamini? voluntatemne hominum? gravior igitur vobis erit hostium voluntas quam civium? An dignitatem testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos aequis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios gratuitis, impios religiosis, inimicissimos huic imperio ac nomini bonis ac fidelibus et sociis et civibus anteferre? An vero dubitatis, iudices, quin insitas inimicitias istae gentes omnes et habeant et gerant cum populi Romani nomine? Sic existimatis eos hic sagatos bracatosque versari, animo demisso atque humili, ut solent ei qui adfecti iniuriis ad opem iudicum supplices inferioresque confugiunt? Nihil vero minus. Hi contra vagantur laeti atque erecti passim toto foro cum quibusdam minis et barbaro atque immani terrore verborum; quod ego profecto non crederem, nisi aliquotiens ex ipsis accusatoribus vobiscum simul, iudices, audissem, cum praeciperent ut caveretis ne hoc absoluto novum aliquod bellum Gallicum concitaretur. [34] Si M. Fonteium, iudices, in causa deficerent omnia, si turpi adulescentia, vita infami, magistratibus quos ante oculos vestros gessit , convictus virorum bonorum testimoniis, legationibus flagitiose obitis, invisus suis omnibus in iudicium vocaretur, si in eo iudicio colonorum populi Romani Narbonensium, fidelissimorum sociorum Massiliensium, civium Romanorum omnium testimoniis tabulisque premeretur, tamen esset vobis magno opere providendum ne, quos ita adflictos a vestris patribus maioribusque…

阅读全文 →

← 返回西塞罗