SigPhiSigPhi

为马库斯·图利乌斯辩护

西塞罗

语言:
拉丁语
状态:
完整作品
作者归属:
作者本人所著
文本状况:
未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
篇幅:
约 4,630 词 · 22 个段落
引用本作品
  • APA西塞罗. (n.d.). Pro Marco Tullio [为马库斯·图利乌斯辩护]. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-marco-tullio
  • MLA西塞罗. Pro Marco Tullio [为马库斯·图利乌斯辩护]. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-marco-tullio.
  • Chicago西塞罗. Pro Marco Tullio [为马库斯·图利乌斯辩护]. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-marco-tullio.

这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。

内容简介

《为图利乌斯辩护》:一桩关于一伙武装人马袭击田庄的诉讼。

背景与流传

早期演说之一,也是关于意大利乡间私人暴力现存最古老的文本。这里没有大政治:有的是武装奴隶、地界和一个死人。它的价值恰恰在这里。 拉丁文原文,引用应以此为准。

这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。

开篇
27si ita iudicium daretur ut id concluderetur quod a familia factum esset, si quae familia ipsa in caede interesse noluisset et homines aut servos aut liberos coegisset aut conduxisset, totum hoc iudicium et praetoris severitas dissolveretur. nemo enim potest hoc iudicare, qua in re familia non interfuisset, in ea re eam ipsam familiam vi armatis hominibus damnum dedisse. ergo, id quia poterat fieri et facile poterat, idcirco non satis habitum est quaeri quid familia ipsa fecisset, verum etiam illud, quid familiae dolo malo factum esset. 28nam cum facit ipsa familia vim armatis coactisve hominibus et damnum cuipiam dat, id dolo malo fieri necesse est; cum autem rationem init ut ea fiat, familia ipsa non facit, fit autem dolo malo eius. ergo addito 'dolo malo' actoris et petitoris fit causa copiosior. Vtrum enim ostendere potest, sive eam ipsam familiam sibi damnum dedisse, sive consilio et opera eius familiae factum esse, vincat necesse est. 29videtis praetores per hos annos interdicere hoc modo, me et M. Claudium: Vnde dolo malo tvo, M. Tvlli, M. Clavdivs avt familia avt procvrator eivs vi detrvsvs est, cetera ex formula. si, ubi ita interdictum est et sponsio facta, ego me ad iudicem sic defendam vi me deiecisse confitear, dolo malo negem, ecquis me audiat? non opinor equidem, quia, si vi deieci M. Claudium, dolo malo deieci; in vi enim dolus malus inest, et Claudio utrumvis satis est planum facere, vel se a me ipso vi deiectum esse vel me consilium inisse ut vi deiceretur. 30plus igitur Claudio, cum interdicitur, unde dolo malo meo vi deiectus sit, quam si daretur, unde a me vi deiectus esset. nam in hoc posteriore, nisi ipse egomet deiecissem, vincerem sponsionem; in illo priore, ubi dolus malus additur, sive consilium inissem, sive ipse deiecissem, necesse erat te dolo malo meo vi deiectum iudicari.

阅读全文 →

← 返回西塞罗