为普布利乌斯·苏拉辩护
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 文本清晰
- 篇幅:
- 约 11,200 词 · 53 个段落
引用本作品
- APA西塞罗. (n.d.). 为普布利乌斯·苏拉辩护. SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-p-sulla
- MLA西塞罗. "为普布利乌斯·苏拉辩护." SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-p-sulla.
- Chicago西塞罗. 为普布利乌斯·苏拉辩护. SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/pro-p-sulla.
内容简介
为一位被控参与喀提林阴谋的人辩护,而辩护人正是当初粉碎这场阴谋的那位执政官。
背景与流传
公元前62年。西塞罗的处境很微妙,这篇演说也承认这一点:把阴谋者送上死路的人,必须解释为什么这一个不在其中。要看西塞罗如何把自己的威望当作论据用,这篇很有用。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
Cornelium defendendum putavit, quis eis horum adfuit? Nemo. Quid ita? Quia ceteris in causis etiam nocentis viri boni, si necessarii sunt, deserendos esse non putant; in hoc crimine non solum levitatis est culpa verum etiam quaedam contagio sceleris, si defendas eum quem obstrictum esse patriae parricidio suspicere. Quid? Autronio nonne sodales, non conlegae sui, non veteres amici, quorum ille copia quondam abundarat, non hi omnes qui sunt in re publica principes defuerunt? Immo etiam testimonio plerique laeserunt. Statuerant tantum illud esse maleficium quod non modo non occultari per se sed etiam aperiri inlustrarique deberet. Quam ob rem quid est quod mirere, si cum isdem me in hac causa vides adesse cum quibus in ceteris intellegis afuisse? Nisi vero me unum vis ferum praeter ceteros, me asperum, me inhumanum existimari, me singulari immanitate et crudelitate praeditum. Hanc mihi tu si propter meas res gestas imponis in omni vita mea, Torquate, personam, vehementer erras. Me natura misericordem, patria severum, crudelem nec patria nec natura esse voluit; denique istam ipsam personam vehementem et acrem quam mihi tum tempus et res publica imposuit iam voluntas et natura ipsa detraxit. Illa enim ad breve tempus severitatem postulavit, haec in omni vita misericordiam lenitatemque desiderat. Qua re nihil est quod ex tanto comitatu virorum amplissimorum me unum abstrahas; simplex officium atque una bonorum est omnium causa. Nihil erit quod admirere posthac, si in ea parte in qua hos animum adverteris me videbis. Nulla est enim in re publica mea causa propria; tempus agendi fuit mihi magis proprium quam ceteris, doloris vero et timoris et periculi fuit illa causa communis; neque enim ego tunc princeps ad salutem esse potuissem, si esse alii comites noluissent. Qua re necesse est, quod mihi consuli praecipuum fuit praeter alios, id iam privato cum ceteris esse commune.…