论题术
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
- 篇幅:
- 约 8,420 词 · 40 个段落
引用本作品
- APA西塞罗. (n.d.). Topica (Marcus Tullius Cicero) [论题术]. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/topica-marcus-tullius-cicero
- MLA西塞罗. Topica (Marcus Tullius Cicero) [论题术]. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/cicero/topica-marcus-tullius-cicero.
- Chicago西塞罗. Topica (Marcus Tullius Cicero) [论题术]. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/cicero/topica-marcus-tullius-cicero.
这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。
内容简介
一部关于如何找到论据的小手册,是应一位法学家朋友之请,在海上航行途中凭记忆写成的。
背景与流传
它把亚里士多德的《论题篇》改造到罗马法上,而正是经由这条路——不是直接从亚里士多德那里——「论题」的逻辑进入了欧洲的法学教育。这是西塞罗最后的著作之一,写于公元前44年,也就是凯撒被刺的那一年。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
[28] Atque etiam definitiones aliae sunt partitionum aliae divisionum; partitionum, cum res ea quae proposita est quasi in membra discerpitur, ut si quis ius civile dicat id esse quod in legibus, senatus consultis, rebus iudicatis, iuris peritorum auctoritate, edictis magistratuum, more, aequitate consistat. Divisionum autem definitio formas omnis complectitur quae sub eo genere sunt quod definitur hoc modo: Abalienatio est eius rei quae mancipi est aut traditio alteri nexu aut in iure cessio inter quos ea iure civili fieri possunt. Sunt etiam alia genera definitionum, sed ad huius libri institutum illa nihil pertinent; tantum est dicendum qui sit definitionis modus. [29] Sic igitur veteres praecipiunt: cum sumpseris ea quae sint ei rei quam definire velis cum aliis communia, usque eo persequi, dum proprium efficiatur, quod nullam in aliam rem transferri possit. Ut haec: Hereditas est pecunia. Commune adhuc; multa enim genera pecuniae. Adde quod sequitur: quae morte alicuius ad quempiam pervenit. Nondum est definitio; multis enim modis sine hereditate teneri pecuniae mortuorum possunt. Unum adde verbum: iure; iam a communitate res diiuncta videbitur, ut sit explicata definitio sic: Hereditas est pecunia quae morte alicuius ad quempiam pervenit iure. Nondum est satis; adde: nec ea aut legata testamento aut possessione retenta; confectum est. Itemque: Gentiles sunt inter se qui eodem nomine sunt. Non est satis. Qui ab ingenuis oriundi sunt. Ne id quidem satis est. Quorum maiorum nemo servitutem servivit. Abest etiam nunc. Qui capite non sunt deminuti. Hoc fortasse satis est. Nihil enim video Scaevolam pontificem ad hanc definitionem addidisse. Atque haec ratio valet in utroque genere definitionum, sive id quod est, sive id quod intellegitur definiendum est.