物性論 (la)
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
- 篇幅:
- 约 60,800 词 · 289 个段落
引用本作品
- APA卢克莱修. (n.d.). De Rerum Natura LA [物性論 (la)]. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/lucretius/de-rerum-natura-la
- MLA卢克莱修. De Rerum Natura LA [物性論 (la)]. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/lucretius/de-rerum-natura-la.
- Chicago卢克莱修. De Rerum Natura LA [物性論 (la)]. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/lucretius/de-rerum-natura-la.
这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。
内容简介
《物性论》拉丁文原本。
背景与流传
六卷六音步长诗,铺陈伊壁鸠鲁的原子论,为的是把读者从对神和对死的恐惧中解放出来。它既是伟大的拉丁诗篇之一,也是把原子物理学一路带到文艺复兴的那个文本——1417年波焦·布拉乔利尼在一所修道院里找到了一个抄本。 拉丁文原文,引用应以此为准。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
Principio venti vis verberat incita corpus ingentisque ruit navis et nubila differt, inter dum rapido percurrens turbine campos arboribus magnis sternit montisque supremos silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri cum fremitu saevitque minaci murmure pontus. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca, quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli verrunt ac subito vexantia turbine raptant, nec ratione fluunt alia stragemque propagant et cum mollis aquae fertur natura repente flumine abundanti, quam largis imbribus auget montibus ex altis magnus decursus aquai fragmina coniciens silvarum arbustaque tota, nec validi possunt pontes venientis aquai vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri molibus incurrit validis cum viribus amnis, dat sonitu magno stragem volvitque sub undis grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat. sic igitur debent venti quoque flamina ferri, quae vel uti validum cum flumen procubuere quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque impetibus crebris, inter dum vertice torto corripiunt rapidique rotanti turbine portant. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca, quandoquidem factis et moribus aemula magnis amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt. Tum porro varios rerum sentimus odores nec tamen ad naris venientis cernimus umquam nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus usurpare oculis nec voces cernere suemus; quae tamen omnia corporea constare necessest natura, quoniam sensus inpellere possunt; tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt. at neque quo pacto persederit umor aquai visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu. in parvas igitur partis dispergitur umor, quas oculi nulla possunt ratione videre.…