致玛西娅的安慰书
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
- 篇幅:
- 约 13,900 词 · 66 个段落
引用本作品
- APA卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. (n.d.). Ad Marciam, de Consolatione [致玛西娅的安慰书]. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/seneca/ad-marciam-de-consolatione
- MLA卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. Ad Marciam, de Consolatione [致玛西娅的安慰书]. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/seneca/ad-marciam-de-consolatione.
- Chicago卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. Ad Marciam, de Consolatione [致玛西娅的安慰书]. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/seneca/ad-marciam-de-consolatione.
本条目引用所收录的版本。SigPhi 是数字复制平台。已知的年份、出版者和译者均列出;“n.d.”表示年份未知。
内容简介
写给一位为亡子哭了三年、始终站不起来的女性的慰问。塞内加不要求她别再难过:他要求她把悲痛正面看清楚。
背景与流传
现存三篇慰问中最早的一篇。这个文体在罗马是一种修辞惯例,但这里的严厉是真的:他对她说,为死者哭的人其实是在可怜自己,而死并没有拿走任何一开始不是借来的东西。 这一条是拉丁文原本;目录中另有作为独立作品收录的英译本。引用应以原本为准。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
'At enim naturale desiderium suorum est.' Quis negat, quam diu modicum est? Nam discessu, non solum amissione carissimorum necessarius morsus est et firmissimorum quoque animorum contractio. Sed plus est quod opinio adicit quam quod natura imperauit. Aspice mutorum animalium quam concitata sint desideria et tamen quam breuia: uaccarum uno die alteroue mugitus auditur, nec diutius equarum uagus ille amensque discursus est; ferae cum uestigia catulorum consectatae sunt et siluas peruagatae, cum saepe ad cubilia expilata redierunt, rabiem intra exiguum tempus extinguunt; aues cum stridore magno inanes nidos circumfremuerunt, intra momentum tamen quietae uolatus suos repetunt; nec ulli animali longum fetus sui desiderium est nisi homini, qui adest dolori suo nec tantum quantum sentit sed quantum constituit adficitur. Vt scias autem non esse hoc naturale, luctibus frangi, primum magis feminas quam uiros, magis barbaros quam placidae eruditaeque gentis homines, magis indoctos quam doctos eadem orbitas uulnerat. Atqui quae a natura uim acceperunt eandem in omnibus seruant: apparet non esse naturale quod uarium est. Ignis omnes aetates omniumque urbium ciues, tam uiros quam feminas uret; ferrum in omni corpore exhibebit secandi potentiam. Quare? quia uires illis a natura datae sunt, quae nihil in personam constituit. Paupertatem luctum ambitionem alius aliter sentit prout illum consuetudo infecit, et inbecillum inpatientemque reddit praesumpta opinio de non timendis terribilis. VIII. Deinde quod naturale est non decrescit mora: dolorem dies longa consumit. Licet contumacissimum, cotidie insurgentem et contra remedia efferuescentem, tamen illum efficacissimum mitigandae ferociae tempus eneruat. Manet quidem tibi, Marcia, etiamnunc ingens tristitia et iam uidetur duxisse callum, non illa concitata qualis initio fuit, sed pertinax et obstinata; tamen hanc quoque tibi aetas minutatim eximet: quotiens aliud egeris, animus relaxabitur.…