致波利比乌斯的安慰书
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 文本清晰
- 篇幅:
- 约 10,100 词 · 48 个段落
引用本作品
- APA卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. (n.d.). 致波利比乌斯的安慰书. SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/seneca/ad-polybium-de-consolatione
- MLA卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. "致波利比乌斯的安慰书." SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/seneca/ad-polybium-de-consolatione.
- Chicago卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. 致波利比乌斯的安慰书. SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/seneca/ad-polybium-de-consolatione.
内容简介
写给克劳狄乌斯皇帝一位有权势的被释奴,慰问他兄弟之死。
背景与流传
塞内加最让人不自在的文本:慰问的字里行间夹着对克劳狄乌斯的颂词,读起来像出自一个想从流放地回去的人之手——而多半确实如此。值得收着,是为了随后再去读《变瓜记》,那里塞内加嘲弄的正是死后的同一个克劳狄乌斯。 这一条是拉丁文原本;目录中另有作为独立作品收录的英译本。引用应以原本为准。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
... nostrae compares, firma sunt; si redigas ad condicionem naturae omnia destruentis et unde edidit eodem revocantis, caduca sunt. Quid enim immortale manus mortales fecerunt? Septem illa miracula et si qua his multo mirabiliora sequentium annorum exstruxit ambitio aliquando solo aequata visentur. Ita est: nihil perpetuum, pauca diuturna sunt; aliud alio modo fragile est, rerum exitus variantur, ceterum quicquid coepit et desinit. Mundo quidam minantur interitum et huc universum, quod omnia divina humanaque complectitur, si fas putas credere, dies aliquis dissipabit et in confusionem veterem tenebrasque demerget: eat nunc aliquis et singulas comploret animas; Carthaginis ac Numantiae Corinthique cinerem et si quid aliud altius cecidit lamentetur, cum etiam hoc quod non habet quo cadat sit interiturum; eat aliquis et fata tantum aliquando nefas ausura sibi non pepercisse conqueratur. Quis tam superbae impotentisque adrogantiae est, ut in hac naturae necessitate omnia ad eundem finem revocantis se unum ac suos seponi velit ruinaeque etiam ipsi mundo imminenti aliquam domum subtrahat? Maximum ergo solacium est cogitare id sibi accidisse, quod omnes ante se passi sunt omnesque passuri; et ideo mihi videtur rerum natura, quod gravissimum fecerat, commune fecisse, ut crudelitatem fati consolaretur aequalitas. II. Illud quoque te non minimum adiuverit, si cogitaveris nihil profuturum dolorem tuum nec illi, quem desideras, nec tibi; noles enim longum esse, quod inritum est. Nam si quicquam tristitia profecturi sumus, non recuso quicquid lacrimarum fortunae meae superfuit tuae fundere; inveniam etiamnunc per hos exhaustos iam fletibus domesticis oculos quod effluat, si modo id tibi futurum bono est. Quid cessas?…