SigPhiSigPhi

Apocolocyntosis divi Claudii

卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡

语言:
拉丁语
状态:
完整作品
作者归属:
作者本人所著
文本状况:
文本清晰
篇幅:
约 4,210 词 · 20 个段落
引用本作品
  • APA卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. (n.d.). Apocolocyntosis divi Claudii. SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/seneca/apocolocyntosis-divi-claudii
  • MLA卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. "Apocolocyntosis divi Claudii." SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/seneca/apocolocyntosis-divi-claudii.
  • Chicago卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. Apocolocyntosis divi Claudii. SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/seneca/apocolocyntosis-divi-claudii.

内容简介

塞内加讽刺克劳狄乌斯皇帝之死的作品:他没有被封神,而是变成了一只南瓜。

背景与流传

这是唯一一部完整传到我们手里的拉丁墨尼波斯讽刺,而它与那个道德家塞内加反差之大,让人很难相信是同一个人:这里的他狠毒、滑稽得不得了,而且对那个把他流放的皇帝满怀报复。

这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。

开篇
Quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris anno novo, initio saeculi felicissimi, volo memoriae tradere. Nihil nec offensae nec gratiae dabitur. Haec ita vera si quis quaesiverit unde sciam, primum, si noluero, non respondebo. Quis coacturus est? Ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille, qui verum proverbium fecerat, aut regem aut fatuum nasci oportere. Si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam venerit. Quis unquam ab historico iuratores exegit? Tamen si necesse fuerit auctorem producere, quaerito ab eo qui Drusillam euntem in caelum vidit: idem Claudium vidisse se dicet iter facientem "non passibus aequis." Velit nolit, necesse est illi omnia videre, quae in caelo aguntur: Appiae viae curator est, qua scis et divum Augustum et Tiberium Caesarem ad deos isse. Hunc si interrogaveris, soli narrabit: coram pluribus nunquam verbum faciet. Nam ex quo in senatu iuravit se Drusillam vidisse caelum ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit, quod viderit, verbis conceptis affirmavit se non indicaturum, etiam si in medio foro hominem occisum vidisset. Ab hoc ego quae tum audivi, certa clara affero, ita illum salvum et felicem habeam. Iam Phoebus breviore via contraxerat arcum lucis, et obscuri crescebant tempora somni, iamque suum victrix augebat Cynthia regnum, et deformis hiemps gratos carpebat honores divitis autumni, iussoque senescere Baccho carpebat raras serus vindemitor uvas. Puto magis intellegi, si dixero: mensis erat October, dies III idus Octobris. Horam non possum certam tibi dicere, facilius inter philosophos quam inter horologia conveniet, tamen inter sextam et septimam erat. Nimis rustice! Adquiescunt omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere ut etiam medium diem inquietent, tu sic transibis horam tam bonam? Iam medium curru Phoebus diviserat orbem: et propior nocti fessas quatiebat habenas obliquo flexam deducens tramite lucem: Claudius animam agere coepit nec invenire exitum poterat.…

阅读全文 →

← 返回卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡