让我们欢乐吧
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
- 篇幅:
- 约 10,900 词 · 52 个段落
引用本作品
- APA卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. (n.d.). De brevitate vitae [让我们欢乐吧]. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/seneca/de-brevitate-vitae
- MLA卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. De brevitate vitae [让我们欢乐吧]. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/seneca/de-brevitate-vitae.
- Chicago卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. De brevitate vitae [让我们欢乐吧]. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/seneca/de-brevitate-vitae.
这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。
内容简介
生命并不短促:是我们把它挥霍了。一篇论时间的散文——时间是唯一真正属于我们的财产,而我们却把它耗费在野心、事务和永无止境的等待上。
背景与流传
约写于公元49年,致保利努斯——罗马粮食供应的主管,一个被他人事务埋没的人,正如塞涅卡设想的读者。作者深知自己在说什么:他自己的一生恰是宁静隐退的反面——科西嘉的流放、身为尼禄之师与重臣的滔天权势,以及公元65年尼禄勒令他自尽。或许正因如此,这是他最经得起岁月的一篇:二十个世纪之后读来,仍像昨天写就。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
Mirari soleo, cum video aliquos tempus petentes et eos, qui rogantur, facillimos. Illud uterque spectat, propter quod tempus petitum est, ipsum quidem neuter; quasi nihil petitur, quasi nihil datur. Re omnium pretiosissima luditur; fallit autem illos, quia res incorporalis est, quia sub oculos non venit, ideoque vilissima aestimatur, immo paene nullum eius pretium est. Annua, congiaria homines carissime accipiunt et illis aut laborem aut operam aut diligentiam suam locant. Nemo aestimat tempus; utuntur illo laxius quasi gratuito. At eosdem aegros vide, si mortis periculum propius admotum est, medicorum genua tangentes, si metuunt capitale supplicium, omnia sua, ut vivant, paratos impendere! Tanta in illis discordia adfectuum est. Quodsi posset quemadmodum praeteritorum annorum cuiusque numerus proponi, sic futurorum, quomodo illi, qui paucos viderent superesse, trepidarent, quomodo illis parcerent! Atqui facile est quamvis exiguum dispensare, quod certum est; id debet servari diligentius, quod nescias quando deficiat. Nec est tamen, quod putes illos ignorare, quam cara res sit; dicere solent eis, quos valdissime diligunt, paratos se partem annorum suorum dare. Dant nec intellegunt; dant autem ita, ut sine illorum incremento sibi detrahant. Sed hoc ipsum, an de trahant,ande traant A2: unde detrahant Madvig, Hermes. nesciunt; ideo tolerabilis est illis iactura detrimenti latentis. Nemo restituet annos, nemo iterum te tibi reddet. Ibit, qua coepit aetas, nec cursum suum aut revocabit aut supprimet; nihil tumultuabitur, nihil admonebit velocitatis suae. Tacita labetur; non illa se regis imperio, non favore populi longius proferet. Sicut missa est a primo die, curret; nusquam devertetur, nusquam remorabitur. Quid fiet? Tu occupatus es, vita festinat; mors interim aderit, cui, velis nolis, vacandum est.