SigPhiSigPhi

De clementia

卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡

语言:
拉丁语
状态:
完整作品
作者归属:
作者本人所著
文本状况:
未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
篇幅:
约 13,900 词 · 66 个段落
引用本作品
  • APA卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. (n.d.). De clementia. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/seneca/de-clementia
  • MLA卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. De clementia. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/seneca/de-clementia.
  • Chicago卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. De clementia. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/seneca/de-clementia.

这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。

内容简介

一部论仁慈的论著,写给当时十八岁、刚刚掌权而以塞内加为师的尼禄。

背景与流传

它既是道德哲学,也是一次塑造皇帝的实际尝试,而读它不能不知道后来怎么收场:那个年轻人杀了自己的母亲,十年后又命令塞内加自尽。文艺复兴时期它被当作君王明鉴广为传读。 这一条是拉丁文原本;目录中另有作为独立作品收录的英译本。引用应以原本为准。

这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。

开篇
1. Esse autem aliquos scio, qui clementia pessimum quemque putent sustineri, quoniam nisi post crimen supervacua est et sola haec virtus inter innocentes cessat. Sed primum omnium, sicut medicinae apud aegros usus, etiam apud sanos honor est, ita clementiam, quamvis poena digni invocent, etiam innocentes colunt. Deinde habet haec in persona quoque innocentium locum, quia interim fortuna pro culpa est; nec innocentiae tantum clementia succurrit, sed saepe virtuti, quoniam quidem condicione temporum incidunt quaedam, quae possint laudata puniri. Adice, quod magna pars hominum est, quae reverti ad innocentiam possit, si poenae remissio fuerit>. 2. Non tamen volgo ignoscere decet; nam ubi discrimen inter malos bonosque sublatum est, confusio sequitur et vitiorum eruptio; itaque adhibenda moderatio est, quae sanabilia ingenia distinguere a deploratis sciat. Nec promiscuam habere ac volgarem clementiam oportet nec abscisam; nam tam omnibus ignoscere crudelitas quam nulli. Modum tenere debemus; sed quia difficile est temperamentum, quidquid aequo plus futurum est, in partem humaniorem praeponderet. III. 1. Sed haec suo melius loco dicentur. Nunc in tres partes omnem hanc materiam dividam. Prima erit manumissionis; secunda, quae naturam clementiae habitumque demonstret: nam cum sint vitia quaedam virtutes imitantia, non possunt secerni, nisi signa, quibus dinoscantur, impresseris; tertio loco quaeremus, quomodo ad hanc virtutem perducatur animus, quomodo confirmet eam et usu suam faciat.

阅读全文 →

← 返回卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡