De constantia sapientis
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
- 篇幅:
- 约 10,700 词 · 51 个段落
引用本作品
- APA卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. (n.d.). De constantia sapientis. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/seneca/de-constantia-sapientis
- MLA卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. De constantia sapientis. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/seneca/de-constantia-sapientis.
- Chicago卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. De constantia sapientis. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/seneca/de-constantia-sapientis.
这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。
内容简介
智者不可能受到伤害,因为可能伤到他的东西,碰不到任何真正属于他的东西。这是最难、也最有争议的斯多亚文本之一。
背景与流传
这个论点是有意走极端的,塞内加自己也承认:他提到有人指责斯多亚派许诺的比任何人做得到的都多,并回答说,一个高的理想不会因为没人够得着就不再有用。 这一条是拉丁文原本;目录中另有作为独立作品收录的英译本。引用应以原本为准。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
quae nefas erat diuidi; neque enim Cato post libertatem uixit nec libertas post Catonem. 3. Huic tu putas iniuriam fieri potuisse a populo quod aut praeturam illi detraxit aut togam, quod sacrum illud caput purgamentis oris adspersit? Tutus est sapiens nec ulla adfici aut iniuria aut contumelia potest. 1. Videor mihi intueri animum tuum incensum et efferuescentem, paras adclamare: 'haec sunt quae auctoritatem praeceptis uestris detrahant. Magna promittitis et quae ne optari quidem, nedum credi possint. Deinde ingentia locuti cum pauperem negastis esse sapientem, non negatis solereilli et seruum et tectum et cibum deesse; cum sapientem negastis insanire, non negatis et alienari et parum sana uerba emittere et quidquid uis morbi cogit audere; cum sapientem negastis seruum esse, idem non itis infitias et ueniturum et imperata facturum et domino suo seruilia praestaturum ministeria: ita sublato alte supercilio in eadem quae ceteri descenditis mutatis rerum nominibus. 2. Tale itaque aliquid et in hoc esse suspicor, quod prima specie pulchrum atque magnificum est, nec iniuriam nec contumeliam accepturum esse sapientem. Multum autem interest utrum sapientem extra indignationem an extra iniuriam ponas. Nam si dicis illum aequo animo laturum, nullum habet priuilegium, contigit illi res uulgaris et quae discitur ipsa iniuriarum adsiduitate, patientia; si negas accepturum iniuriam, id est neminem illi temptaturum facere, omnibus relictis negotiis Stoicus fio.' 3. Ego uero sapientem non imaginario honore uerborum exornare constitui, sed eo loco ponere quo nulla permittatur iniuria. 'Quid ergo? nemo erit qui lacessat, qui temptet?' Nihil in rerum natura tam sacrum est quod sacrilegum non inueniat, sed non ideo diuina minus in sublimi sunt si existunt qui magnitudinem multum ultra se