De tranquillitate animi
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
- 篇幅:
- 约 12,600 词 · 60 个段落
引用本作品
- APA卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. (n.d.). De tranquillitate animi. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/seneca/de-tranquillitate-animi
- MLA卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. De tranquillitate animi. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/seneca/de-tranquillitate-animi.
- Chicago卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. De tranquillitate animi. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/seneca/de-tranquillitate-animi.
这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。
内容简介
一位朋友来信说自己心神不宁却不知道为什么,而塞内加给出诊断,也开了方子:既不要彻底隐退,也不要在事务中把自己烧干,而是要找到分寸。
背景与流传
这是古代把一件当时还没有名字的事描述得最好的文本:一个生活已经安顿下来、却过得不好的人的那种不适。塞内加管它叫 displicentia sui,对自己的不满。 这一条是拉丁文原本;目录中另有作为独立作品收录的英译本。引用应以原本为准。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
1 Transeamus ad patrimonia, maximam humanarum aerumnarum materiam. Nam, si omnia alia quibus angimur compares, mortes, aegrotationes, metus, desideria, dolorum laborumque patientiam, cum iis quae nobis mala pecunia nostra exhibet, haec pars multum praegrauabit. 2 Itaque cogitandum est quanto leuior dolor sit non habere quam perdere, et intellegemus paupertati eo minorem tormentorum quo minorem damnorum esse materiam. Erras enim si putas animosius detrimenta diuites ferre: maximis minimisque corporibus par est dolor uulneris. 3 Bion eleganter ait non minus molestum esse caluis quam comatis pilos uelli. Idem scias licet de pauperibus locupletibusque, par illis esse tormentum: utrique enim pecunia sua obhaesit nec sine sensu reuelli potest. Tolerabilius autem est, ut dixi, faciliusque non adquirere quam amittere, ideoque laetiores uidebis quos numquam fortuna respexit quam quos deseruit. 4 Vidit hoc Diogenes, uir ingentis animi, et effecit ne quid sibi eripi posset. Tu istud paupertatem, inopiam, egestatem uoca, quod uoles ignominiosum securitati nomen impone: putabo hunc non esse felicem, si quem mihi alium inueneris cui nihil pereat. Aut ego fallor, aut regnum est inter auaros, circumscriptores, latrones, plagiarios unum esse cui noceri non possit. 5 Si quis de felicitate Diogenis dubitat, potest idem dubitare et de deorum immortalium statu, an parum beate degant quod nec praedia nec horti sint nec alieno colono rura pretiosa nec grande in foro faenus. Non te pudet, quisquis diuitiis astupes? Respice agedum mundum: nudos uidebis deos, omnia dantes, nihil habentes. Hunc tu pauperem putas an diis immortalibus similem, qui se fortuitis omnibus exuit? 6 Feliciorem tu Demetrium Pompeianum uocas, quem non puduit locupletiorem esse Pompeio? Numerus illi cotidie seruorum uelut imperatori exercitus referebatur, cui iamdudum diuitiae esse debuerant duo uicarii et cella laxior.…