De vita beata
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
- 篇幅:
- 约 11,600 词 · 55 个段落
引用本作品
- APA卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. (n.d.). De vita beata. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/seneca/de-vita-beata
- MLA卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. De vita beata. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/seneca/de-vita-beata.
- Chicago卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. De vita beata. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/seneca/de-vita-beata.
这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。
内容简介
什么叫幸福地活着,以及为什么这跟愉快地活着不是一回事。书中有塞内加对当时人指控他的那件事的辩护:他一边宣讲清贫,一边拥有罗马最大的几笔财产之一。
背景与流传
这个指控是真的,而这本书并不否认:它论证智者并不鄙弃财富,只是拥有它而不依赖它。这话到底站不站得住、还是一个漂亮的托词,人们争了十九个世纪。 这一条是拉丁文原本;目录中另有作为独立作品收录的英译本。引用应以原本为准。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
et maleuolentiae quod morderet ostendi? 4. Vides istos qui eloquentiam laudant, qui opes sequuntur, qui gratiae adulantur, qui potentiam extollunt? omnes aut sunt hostes aut, quod in aequo est, esse possunt; quam magnus mirantium tam magnus inuidentium populus est. Quin potius quaero aliquod usu bonum, quod sentiam, non quod ostendam? ista quae spectantur, ad quae consistitur, quae alter alteri stupens monstrat, foris nitent, introrsus misera sunt.' III. 1. Quaeramus aliquod non in speciem bonum, sed solidum et aequale et a secretiore parte formosius; hoc eruamus. Nec longe positum est: inuenietur, scire tantum opus est quo manum porrigas; nunc uelut in tenebris uicina transimus, offensantes ea ipsa quae desideramus. 2. Sed ne te per circumitus traham, aliorum quidem opiniones praeteribo -- nam et enumerare illas longum est et coarguere: nostram accipe. Nostram autem cum dico, non alligo me ad unum aliquem ex Stoicis proceribus: est et mihi censendi ius. Itaque aliquem sequar, aliquem iubebo sententiam diuidere, fortasse et post omnes citatus nihil inprobabo ex iis quae priores decreuerint et dicam 'hoc amplius censeo'. 3. Interim, quod inter omnis Stoicos conuenit, rerum naturae adsentior; ab illa non deerrare et ad illius legem exemplumque formari sapientia est.