SigPhiSigPhi

屋大维娅

卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡

语言:
拉丁语
状态:
完整作品
作者归属:
托名之作(作者存疑)
文本状况:
未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
篇幅:
约 7,370 词 · 35 个段落
引用本作品
  • APA卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. (n.d.). Octavia [屋大维娅]. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/seneca/octavia
  • MLA卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. Octavia [屋大维娅]. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/seneca/octavia.
  • Chicago卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡. Octavia [屋大维娅]. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/seneca/octavia.

这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。

开篇
Ner. Hanc esse vitae maximam causam reor, per quam voluptas oritur; interitu caret, cum procreetur semper humanum genus Amore grato, qui truces mulcet feras. hic mihi iugales praeferat taedas deus iungatque nostris igne Poppaeam toris. Sen. Vix sustinere possit hos thalamos dolor videre populi, sancta nec pietas sinat. Ner. Prohibebor unus facere quod cunctis licet? Sen. Maiora populus semper a summo exigit. Ner. Libet experiri, viribus fractus meis an cedat animis temere conceptus favor. Sen. Obsequere potius civibus placidus tuis. Ner. Male imperatur, cum regit vulgus duces. Sen. Nihil impetrare cum valet, iuste dolet. Ner. Exprimere ius est, ferre quod nequeunt preces? Sen. Negare durum est. Ner. Principem cogi nefas. Sen. Remittat ipse. Ner. Fama sed victum feret. Sen. Levis atque vana. Ner. Sit licet, multos notat. Sen. Excelsa metuit. Ner. Non minus carpit tamen. Sen. Facile opprimetur. merita te divi patris aetasque frangat coniugis, probitas pudor. Ner. Desiste tandem, iam gravis nimium mihi, instare: liceat facere quod Seneca improbat. et ipse populi vota iam pridem moror, cum portet utero pignus et partem mei. quin destinamus proximum thalamis diem? (417) Tellure rupta Tartaro gressum extuli, Stygiam cruenta praeferens dextra facem thalamis scelestis: nubat his flammis meo Poppaea nato iuncta, quas vindex manus dolorque matris vertet ad tristes rogos. manet inter umbras impiae caedis mihi semper memoria, manibus nostris gravis adhuc inultis: reddita est meritis meis funesta merces puppis et pretium imperi nox illa qua naufragia deflevi mea; comitum necem natique crudelis nefas deflere votum fuerat — haud tempus datum est lacrimis, sed ingens scelere geminavit nefas.…

阅读全文 →

← 返回卢基乌斯·安纽斯·塞涅卡