自らの執政官職について
- 言語:
- ラテン語
- 状態:
- 完全な作品
- 著者性:
- 著者自身による
- テキストの状態:
- 良好なテキスト
- 分量:
- 約 1,050 語 · 5 節
この作品を引用
- APAキケロ. (n.d.). 自らの執政官職について. SigPhi. https://sigphiai.com/ja/works/cicero/de-consulatu-suo
- MLAキケロ. "自らの執政官職について." SigPhi, https://sigphiai.com/ja/works/cicero/de-consulatu-suo.
- Chicagoキケロ. 自らの執政官職について. SigPhi. https://sigphiai.com/ja/works/cicero/de-consulatu-suo.
何についての本か
キケロが自分の執政官職について書いた叙事詩。自身が他の著作で引いた断片だけが残っている。
背景と歴史
古代において彼が最も嘲笑を買った作品で、原因は自分を讃えた一行である。なぜそう言われたのかがわかるだけの分量は残っている。持っておく値打ちがある。論考の慎重なキケロと、うぬぼれたキケロが同じ一人の人間だと示してくれるからだ。断片であるのは承知のうえで、詩の全体は失われている。
これは編集上の背景であり、引用できる典拠ではありません。作品本文の一節とは異なり、これらの記述はコーパスで検証できません。
M. TVLLI CICERONIS De Consulatu Suo De consulatu suo, frg. 2 (De divinatione I. xi-xiii) Principio aetherio flammatus Iuppiter igni vertitur et totum conlustrat lumine mundum menteque divina caelum terrasque petessit, quae penitus sensus hominum vitasque retenta[n]t, aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis. Et si stellarum motus cursusque vagantis nosse velis quae sint signorum in sede locatae, quae verbo et falsis Graiorum vocibus errant, re vera certo lapsu spatioque feruntur, omnia iam cernes divina mente notata. Nam primum astrorum volucris te consule motus concursusque gravis stellarum ardore micanti[s] tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas, vidisti et claro tremulos ardore cometas; multaque misceri nocturna strage putasti, quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae, cum claram speciem concreto lumine luna abdidit et subito stellanti nocte perempta est. Quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli, quae magnum ad columen flammato ardore volabat, praecipitis caeli partis obitusque petessens? Aut cum terribili perculsus fulmine civis luce serenanti vitalia lumina liquit? Aut cum se gravido tremefecit corpore tellus? Iam vero variae nocturno tempore visae terribiles formae bellum motusque monebant, multaque per terras vates oracla furenti pectore fundebant tristis minitantia casus; atque ea quae lapsu tandem cecidere vetusto, haec fore perpetuis signis clarisque frequentans ipse deum genitor caelo terrisque canebat. Nunc ea Torquato quae quondam et consule Cotta