SigPhiSigPhi

De imperio Cn. Pompei ad quirites

キケロ

言語:
ラテン語
状態:
完全な作品
著者性:
著者自身による
テキストの状態:
スキャンのノイズは検出されていません (全文に対する自動測定で、人の目では確認していません)
分量:
約 8,840 語 · 42 節
この作品を引用
  • APAキケロ. (n.d.). De imperio Cn. Pompei ad quirites. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/ja/works/cicero/de-imperio-cn-pompei-ad-quirites
  • MLAキケロ. De imperio Cn. Pompei ad quirites. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/ja/works/cicero/de-imperio-cn-pompei-ad-quirites.
  • Chicagoキケロ. De imperio Cn. Pompei ad quirites. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/ja/works/cicero/de-imperio-cn-pompei-ad-quirites.

収録版の書誌情報です。SigPhi はデジタル複製です。判明している刊行年・出版社・翻訳者を記載し、年が不明の場合は「n.d.」と示します。

何についての本か

ミトリダテスに対するポンペイウスへの非常大権を支持する演説。『マニリウス法弁護』とも呼ばれる。

背景と歴史

前六六年、キケロが民会の前で行った最初の演説である。後から振り返って読むと得るものがある。非常事態を理由に正当化されるこの種の特別な指揮権こそ、カエサルに至るまで共和政を中から空洞にしていった仕組みだった。ここでキケロは、自分が救おうとした体制を葬ることになる先例を弁護している。

これは編集上の背景であり、引用できる典拠ではありません。作品本文の一節とは異なり、これらの記述はコーパスで検証できません。

収録版からの抜粋
Testes nunc vero iam omnes orae atque omnes exterae gentes ac nationes, denique maria omnia cum universa, tum in singulis oris omnes sinus at portus. Quis enim toto mari locus per hos annos aut tam firmum habuit praesidium ut tutus esset, aut tam fuit abditus ut lateret? Quis navigavit qui non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, cum aut hieme aut referto praedonum mari navigaret? Hoc tantum belum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum, quis umquam arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno imperatore confici posse? Quam provinciam tenuistis a praedonibus liberam per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium defendistis? cui praesidio classibus vestris fuistis? quam multas existimatis insulas esse desertas? quam multas aut metu relictas aut a praedonibus captas urbis esse sociorum? Sed quid ego longinqua commemoro? Fuit hoc quondam, fuit proprium populi Romani, longe a domo bellare, et propugnaculis imperi sociorum fortunas, non sua tecta defendere. Sociis ego nostris mare per hos annos clausum fuisse dicam, cum exercitus vestri numquam a Brundisio nisi hieme summa transmiserint? Qui ad vos ab exteris nationibus venirent captos querar, cum legati populi Romani redempti sint? Mercatoribus tutum mare non fuisse dicam, cum duodecim secures in praedonum potestatem pervenerint? Cnidum aut Colophonem aut Samum, nobilissimas urbis, innumerabilisque alias captas esse commemorem, cum vestros portus, atque eos portus quibus vitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis? An vero ignoratis portum Caietae celeberrimum ac plenissimum navium inspectante praetore a praedonibus esse direptum? ex Miseno autem eius ipsius liberos, qui cum praedonibus antea ibi bellum gesserat, a praedonibus esse sublatos?…

この版を読む →

← キケロに戻る