ラエリウス・友情について
- 言語:
- ラテン語
- 状態:
- 完全な作品
- 著者性:
- 著者自身による
- テキストの状態:
- スキャンのノイズは検出されていません (全文に対する自動測定で、人の目では確認していません)
- 分量:
- 約 11,400 語 · 54 節
この作品を引用
- APAキケロ. (n.d.). Laelius de Amicitia [ラエリウス・友情について]. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/ja/works/cicero/laelius-de-amicitia
- MLAキケロ. Laelius de Amicitia [ラエリウス・友情について]. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/ja/works/cicero/laelius-de-amicitia.
- Chicagoキケロ. Laelius de Amicitia [ラエリウス・友情について]. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/ja/works/cicero/laelius-de-amicitia.
SigPhi が再現している版の参照です。SigPhi はそのデジタル再現であり、出版者ではありません。版の刊行年はメタデータにないため「n.d.」とし、訳者は記録がある場合のみ記します。
何についての本か
紀元前四四年に書かれ、ラエリウスの口に託された、友情についてのキケロの対話篇のラテン語原文。
背景と歴史
ラエリウスが語るのは、生涯の友スキピオ・アエミリアヌスの死から数日後のことである。対話はこの喪失から生まれる——いま終わったあれは、いったい何だったのか。答えはこうだ。友情は善き人びとのあいだにしか成り立たず、利益からではなく徳から生まれる。そして試金石はこれである——友に恥ずべきことを求めるな、求められても行うな。『老年について』と同じ恐ろしい年に書かれ、同じくアッティクスに——キケロ自身の友に、これは偶然ではない——献げられた。古代文学でもっとも読まれた友情論であり、アウグスティヌスはここから定義を取り、モンテーニュはラ・ボエシについて書くときこれと論じ合っている。短く、明晰で、そして書いた当人は、そのときすでに、作中に現れる友のほとんどを失っていた。
これは編集上の背景であり、引用できる典拠ではありません。作品本文の一節とは異なり、これらの記述はコーパスで検証できません。
Cum illo vero quis neget actum esse praeclare? Nisi enim, quod ille minime putabat, immortalitatem optare vellet, quid non adeptus est quod homini fas esset optare? qui summam spem civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili virtute superavit, qui consulatum petivit numquam, factus consul est bis, primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene sero, qui duabus urbibus eversis inimicissimis huic imperio non modo praesentia verum etiam futura bella delevit. Quid dicam de moribus facillimis, de pietate in matrem, liberalitate in sorores, bonitate in suos, iustitia in omnes? nota sunt vobis. Quam autem civitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est. Quid igitur hunc paucorum annorum accessio iuvare potuisset? Senectus enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante quam est mortuus mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert eam viriditatem in qua etiam nunc erat Scipio. Quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil posset accedere, moriendi autem sensum celeritas abstulit; quo de genere mortis difficile dictu est; quid homines suspicentur, videtis; hoc vere tamen licet dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad vesperum est a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad inferos pervenisse. Neque enim assentior iis qui haec nuper disserere coeperunt, cum corporibus simul animos interire atque omnia morte deleri; plus apud me antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum maiorum, qui mortuis tam religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent profecto si nihil ad eos pertinere arbitrarentur, vel eorum qui in hac terra fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc quidem deleta est, tum florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt, vel eius qui Apollinis oraculo…