SigPhiSigPhi

Pro Publio Quinctio

キケロ

言語:
ラテン語
状態:
完全な作品
著者性:
著者自身による
テキストの状態:
良好なテキスト
分量:
約 13,300 語 · 63
この作品を引用
  • APAキケロ. (n.d.). Pro Publio Quinctio. SigPhi. https://sigphiai.com/ja/works/cicero/pro-publio-quinctio
  • MLAキケロ. "Pro Publio Quinctio." SigPhi, https://sigphiai.com/ja/works/cicero/pro-publio-quinctio.
  • Chicagoキケロ. Pro Publio Quinctio. SigPhi. https://sigphiai.com/ja/works/cicero/pro-publio-quinctio.

何についての本か

現存するキケロ最初期の演説。商いの組合と差し押さえられた財産をめぐる民事訴訟。

背景と歴史

前八一年、彼が二十五歳でまだ何者でもなかったころである。若い弁護人が当代最も名高い弁論家ホルテンシウスと向き合うところが見られ、その緊張も野心もそのまま出ている。記録に残るひとつの経歴の出発点だ。

これは編集上の背景であり、引用できる典拠ではありません。作品本文の一節とは異なり、これらの記述はコーパスで検証できません。

冒頭
I. Quae res in civitate duae plurimum possunt, eae contra nos ambae faciunt in hoc tempore, summa gratia et eloquentia; quarum alteram, C. Aquili, vereor, alteram metuo. Eloquentia Q. Hortensi ne me in dicendo impediat, non nihil commoveor, gratia Sex. Naevi ne P. Quinctio noceat, id vero non mediocriter pertimesco. Neque hoc tanto opere querendum videretur, haec summa in illis esse, si in nobis essent saltem mediocria; verum ita se res habet, ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum patrono disertissimo comparer, P. Quinctius, cui tenues opes, nullae facultates, exiguae amicorum copiae sunt, cum adversario gratiosissimo contendat. Illud quoque nobis accedit incommodum, quod M. Iunius, qui hanc causam aliquotiens apud te egit, homo et in aliis causis exercitatus et in hac multum ac saepe versatus, hoc tempore abest nova legatione impeditus, et ad me ventum est qui, ut summa haberem cetera, temporis quidem certe vix satis habui ut rem tantam, tot controversiis implicatam, possem cognoscere. Ita quod mihi consuevit in ceteris causis esse adiumento, id quoque in hac causa deficit. Nam, quod ingenio minus possum, subsidium mihi diligentia comparavi; quae quanta sit, nisi tempus et spatium datum sit, intellegi non potest. Quae quo plura sunt, C. Aquili, eo te et hos qui tibi in consilio sunt meliore mente nostra verba audire oportebit, ut multis incommodis veritas debilitata tandem aequitate talium virorum recreetur. Quod si tu iudex nullo praesidio fuisse

全文を読む →

← キケロに戻る