Pro Sexto Roscio Amerino
- 言語:
- ラテン語
- 状態:
- 完全な作品
- 著者性:
- 著者自身による
- テキストの状態:
- 良好なテキスト
- 分量:
- 約 17,900 語 · 85 節
この作品を引用
- APAキケロ. (n.d.). Pro Sexto Roscio Amerino. SigPhi. https://sigphiai.com/ja/works/cicero/pro-sexto-roscio-amerino
- MLAキケロ. "Pro Sexto Roscio Amerino." SigPhi, https://sigphiai.com/ja/works/cicero/pro-sexto-roscio-amerino.
- Chicagoキケロ. Pro Sexto Roscio Amerino. SigPhi. https://sigphiai.com/ja/works/cicero/pro-sexto-roscio-amerino.
何についての本か
父を殺したと訴えられた男の弁護。裁判はスッラの有力な解放奴隷が動かしていた。キケロは二十六歳で、これが最初の刑事事件だった。
背景と歴史
前八〇年。勝つことは危険だった。若い弁護人を、存命の独裁官の取り巻きと敵対させることになったからだ。彼は勝ち、この演説で一夜にして名が知れた。またスッラの追放宣告についての第一級の資料でもある。キケロが名指しせずに攻撃しているのがそれである。
これは編集上の背景であり、引用できる典拠ではありません。作品本文の一節とは異なり、これらの記述はコーパスで検証できません。
Credo ego vos, iudices, mirari, quid sit, quod, cum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim, is, qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his, qui sedeant, comparandus. Omnes hi, quos videtis adesse in hac causa, iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi propter iniquitatem temporum non audent. Ita fit, ut adsint propterea, quod officium sequuntur, taceant autem idcirco, quia periculum vitant. Quid ergo? Audacissimus ego ex omnibus? Minime. An tanto officiosior quam ceteri? Ne istius quidem laudis ita sum cupidus, ut aliis eam praereptam velim. Quae me igitur res praeter ceteros impulit, ut causam Sex. Rosci reciperem? Quia, si qui istorum dixisset, quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id, quod in hac causa fieri necesse est, multo plura dixisse, quam dixisset, putaretur. Ego autem si omnia, quae dicenda sunt, libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque in volgus emanare poterit. Deinde quod ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et amplitudinem neque temere dicto concedi propter aetatem et prudentiam. Ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea, quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae meae poterit; tametsi non modo ignoscendi ratio verum etiam cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est. Accedit illa quoque causa, quod a ceteris forsitan ita
Pro Sexto Roscio Amerinoは何についての作品ですか?Pro Sexto Roscio Amerinoを簡潔に要約してくださいPro Sexto Roscio Amerinoの重要な思想は何ですか?
← キケロに戻る